V.
Fredelai, aut Fredoli comitis Urgellensis, et Ceritanensis donatio ad domum S. Saturnini ordinis S. Benedicti, anno DCCCXV. (815) (V. pág. 49.)
Ex Cartor. eiusdem mon. ap. Seminar. episc. Urgell.
In Dei nomine. Ego Fredelaus comes, plebi notum facimus praesentibus et futuris, quod id elemosina domini nostri Ludovici, et proles eius, in beneficium quod accepi, hedificavi cellulam in confinio Ceritaniae, in honore sancti Stephani, et sancti Ilarii, dictavique eam de meas opibus. Nunc autem inclinavi cor ad facienda iustificationem eternam. Et ideo iam dictus ego Fredelaus comes, unâ cum consensu et adiutorio domini Possedoni episcopi, dono ad domum sancti Saturnini cenobii, qui ab antiquo est fundatus in pago Urgellitano, supra dictam ecclesiam sancti Stephani, et sancti Ilarii, cum decimis, et primiciis, et fidelium oblationibus, simulque cum decimis, et primitiis, et oblationibus de villa Sogra mortua (suegra muerta), et cum casas, et casalibus, ortis, ortalibus, terris, et vineis, cultis, et erimis, pratis, paschuis, silvis, garriciis, fontanulis, aquis aquarum, cum eorum decursibus, atque piscationibus, molindinis, molindinaribus, arboribus genere diversis, cum omni genera petrarum, vie euntibus, et redeuntibus, omnia et in omnibus. Dono a... terminos atque affrontationes ad iam dictam cellulam sancti Stephani, et sancti Ilarii, a parte orientis in ipso Iungente, qui est subtus villa, quae vocant Sogra mortua, sicque ascendit per ipsa coma Durinilega usque in ipsa Pia, descenditque per ipsa strata publica serrana usque in Rivo fred (Riu fred o fret, Río frío), coniungitque ad ipsas Cruces fixas, ascenditque per ipsa Chera usque in cacumine montis que vocant Laguna, pervaditque per sumitates ipsius montis, et usque in Chera de Vuela, et usque in Rivo matrice, pervenitque usque in supra dicto Iungente subtus Sogra mortua. Et insuper dono ego iam dictus comes paschua ovibus, et armentis, de supra dicta cellula sancti Stephani, et sancti Ilarii, egredientibus et regredientibus usque in Petrafixa, et usque in collo de Tauri cubile, et usque in plano de Pozes, et usque in collo de Palo, et in collo de Garrexer, et usque in flumen Segor (Segre). Quantum isti termini infra includunt, et affrontationes istae ambiunt, sic dono ego iam dictus Fredelaus comes omnia supra nominata ab integrum et cum introitibus et exitibus, et regressiis earum, propter Deum et remedium animae meae, et domini mei Ludovici, cuius dono fulgimus, ut teneant et possideant habitatores sancti Saturnini praesentes et futuri totum ab integrum absque blandimento ullius hominum. Quod si ego donator, aut ullusque homines, comes, vicecomes, vicarius, tiuphadus, potestas maior vel minor, qui contra hanc karta donationis venerit pro inrumpendum, et in supra dicta donatione aliquod vim inferre temptaverit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat. Et si ausu temerario, quod fieri non credimus, aliquam iniusione in eandem cellula sancti Stephani, et sancti Ilarii supra dicti, neque in suis pertinentiis fecerit, cum Datan et Abiron, quos vivos terra obsorbuit, hereditatem possideat, atque cum Iuda traditore Dñi nri Iesu Xpi incendio concremetur, et in voragine, tartareoque caos dimersos cum diabolo et eius atrocissimis pompis cum impiis deficiat, nisi prius emendaverit. Et quantum iam dicta ecclesia, vel fratribus praesentibus et futuris illic comanentibus aliquid abstulerit, in quadruplum, sicut sancti Canones iubent, iam dicto cenobio componere non demoretur; et insuper in fisco regis componat in auro libras XXti.: et inantea haec donatio helemosinaria plenam habeat firmitatem ab integrum. Facta karta donationis vel helemosinaria V. Kal. Augustias, et in ipso die sacratum: imperante dompno Lodovico Augusto, anni ab incarnationis Domini DCCCXV.
Sig+num Fredelaus comes, qui hac carta helemosinaria mandavi scribere, sedente me in civitate mea Livia, et testibus firmare rogavi. = Sig+num Gauterius. = Sig+ num Isimbardus. = Sig+num Rainallus, princeps quoquorum. = Sig+num Bernardus. = Sig+num Alvinus. = Sig+num Adans.
+ (cruz de aspas) Possedonius gratia Dei Urgellensis episcopus anatematizo eos, qui praedictas res tulerint a praedicto iure ecclesiae. Qui vero verus custos et observator extiterit, benedictionis gratiam et celestis retributionis a iusto iudice Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae eternae particebs esse mereatur.
Galindus presbiter, qui hanc kartam donationis vel helemosinaria rogatus scripsi sub die + et anno quo supra.