viernes, 30 de diciembre de 2022

LXXI. Decretum D. Petri Regis Aragonum circa parrochias episcopatus Barbastrensis.

LXXI.

Decretum D. Petri Regis Aragonum circa parrochias episcopatus Barbastrensis. (Vid. pág. 198.) 

In nomine Domini nostri Jhesu Christi: ego Petrus Dei gratia Pampilonensium et Aragonensium sive Ripacurcensium Rex facio tibi Poncio Dei gratia Barbastrensi Episcopo talem cartam qualem fecit glorisissimus pater meus Rex Sancius Dompno Petro, Episcopo Pampilonensi scilicet, ut omnes ecclesiae quae sunt vel erunt in circuitu Barbastri ad sedem matris ecclesiae veniant ad Ramos, et in Sabbato Sancto ad baptisterium cum suis presbiteris, et ad letanias in feria secunda et feria tertia, non fiat mercatum in ipsis letaniis et ut in sollempnitatem dedicationis ipsius ecclesiae, et in festivitate Assumptionis Beatae Mariae, et in festivitate Sanctorum Martirum quae agitur in octabis omnium Sanctorum veniant ex toto episcopatu qui potuerint ad festivitates ibi celebrandas. Et praecipio ut si duae villae vel tres aut IIII vel amplius non potuerint habere nisi unum praesbiterum in illa ecclesia dicat missam ubi Episcopus praeceperit. Seniores vero villanum et qui mandant istas villas, veniant ubi praesbiter debet cantare missam. Et si venire noluerint, praesbiter non peitet ullam calumpniam. Praesbiter antequam dicat missam vel matutinas aut vesperos, sonet suas campanas in tempore convenienti.

Qui vero audierit campanam, et venire noluerit, non requirat a presbitero calumpniam. Si vero presbiter propter suam pigriciam vel malam voluntatem noluerit cantare vesperos matutinas et missam, faciat Episcopus illi qui se reclamaverit justitiam. Clerici qui non habuerint patrimonium, non respondeant nisi ad Episcopum. Si habuerint patrimonium, de patrimonio respondeant senioribus; de ecclesia et ecclesiasticis causis, respondeant Episcopo. Et praesbiteri non teneant ecclesias nisi per manus et consilium Episcopi. Et si quis abstulerit aliquid sine voluntate Abbatis aut presbiteri de ecclesia, aut invaserit, quia sacrilegium facit, faciat ecclesiae violatae illud quod libri canonum praecipiunt, et Episcopo similiter et regi peitet LX. solidos. Praecipio rursum ut quicumque de omnibus quae habuerit, decimas Omnipotenti Deo ad ecclesiam, cuius parrochianus est, non reddiderit; si praesbiter et archidiachonus ad Seniores et ad nuncios et judices se reclamaverint, faciant Seniores et Merini reddere quae perdiderit ecclesia et apprehendant LX. solidos et pro sacrilegio agat poenitentiam. Seniores et franci et dominae et viduae qui non donant recte decimas suas et donant ad suos magistros et ad suos scribas aut per aliquam malam artem retinent, tollat illis Deus novem partes et sint sine filiis et mendicent de porta in portam, et habeant partem cum Juda traditore et cum diabolo in infernum, si non venerint ad poenitentiam et emendacionem. Et si emendaverint se, dimittat illis Deus peccatum. Et mando ut quicumque ligna attulerint ad Barbastrum, de omni carretura pro anima sua donet una ligna ad albergariam pauperum. Et sicut mandavit pater meus et ego ad opus Sancti Vincentii de Rota incidere in meas silvas et ire in paschuis et in pratis regalibus mando similiter ad illam albergariam de Barbastro, et ad ipsos clericos de ipsa Sede. Si qua vero persona hanc donacionem nostram infringere voluerit, sciat se delendum de libro viventium, et cum justis non scribendum, nec habere partem in regno Christi et Deinisi digna satisfactione emendaverit.