jueves, 2 de febrero de 2023

L. Charta consecrationis ecclesiae Sancti Juliani de Alfoz, an. MCXLII. (1142)

L.

Charta consecrationis ecclesiae Sancti Juliani de Alfoz, an. MCXLII. (1142) (Vid. pág. 188.)

Ex arch. eccl. Vicens. in scrin. 31. Thesaur. núm. I.

Anno Dominice Incorporationis M.C.XLII. kalendas decembris comuni utilitati providentes, venerabilis Arnallus Dei nutu Barchinonensis Episcopus et Raymundus Episcopus Ausonensis et canonicorum conventus inferius annotatus cum non parvo populorum concurso sollempniter convenerunt ad consecrandum domum Dei in honore S. Juliani Martiris in comitatu Barchinone in loco nuncupatu Alfoz. Die siquidem consecrationis confirmaverunt predictae ecclesiae quicquid possessionum habebat vel habere debebat ubique locorum, terras videlicet et vineas cum domibus et arboribus, decimas et primitias vel oblationes fidelium que sui juris sunt atque cimiterium ipsi ecclesiae undique XXX. ecclesiasticorum passuum confirmaverunt et quicquid in eodem spatio continet, quod Petrus Raymundi et Raymundus fratris ibidem habebant, sub ecclesiastica defensione posuerunt, scilicet quod eorum est vel esse debet, pro quo persolvent annuatim ipsi vel sui in festivitate S. Juliani clerico eandem ecclesia cantanti par unum gallinarum, atque temerarie inde aliquid auferentem vel invadentem ut reum sacrilegii omnino condempnavere donec canonice satisfaceret. Constituerunt quoque ut ipsa ecclesia a Barchinonensi Sede crisma acciperet, eidemque Sedi per censum annualiter inter duas sinodos XXXIIII. denarios monetae curribilis persolveret. Habet namque affrontationes jam dicta ecclesia unde accipit decimas et primitias, ab oriente in termino ville Maioriset in podio Trueri et descendit per cumbam vallium et in Serra ante Fersas et ad ilicem rotundam pergens ac podium Calvum et descendens per podium Coscollarie usque ad Fontanellas et per media serra de Bellovidere usque ad Bocherons. A meridie ab ipsis Bocherons vadit ad ipsam turrem, et ad cavos Ermesenne. Ab occidente ab ipsa Ermesenna vadit per fevum de Bello loco ad torrentem Sicus, et in termino Caritituli ultra stagnum, et venit ad gurgitem Sabatelli, et in prato Caritituli, et tendit per viam que vadit Mulnels subtus Fuimas, et in rego de cumba Mulnels usque ad ipsas planas, et in termino de Mulnels usque ad petram foradatam. A circio a petra foratata usque ad Torrezolam et in capite de vallo prati de Brugeriis et ad Petras Tonnentes. Alodia autem sepe dicte ecclesiae hec sunt petia una alodii que est juxta ecclesiam ubi sunt domus clerici cum sua decima et primitia in qua vicarius nichil penitus habet, et ad podium Triteri pecie due proprie cum X. et primitia, et ad gurgitem Gabatelli (Sabatelli más arriba) unam longam petiam alodie que vadit ultra viam que vadit ad merchatum et ven de Villamaiori, et peciola una alodii ad Carumtitulum prope domum Guillelmi Arnalli. Item prelibatus Petrus Raymundi et Raymundus fratres ob remedium animarum suarum et parentum suorum donant et offerunt eidem ecclesiae peciam unam alodii subtus silvam seminatam in parroechia Caritituli que terminatur in alodio Bernardi Senioli ab oriente, et meridie in via que venit de Alfoz et vadit ad Carumtitulum, ab occidente in strata publica, a circi in via que venit de Alfoz et vadit ad Mulnes. Quantum infra prescriptos terminos Barchinonensis ecclesia et canonici eiusdem et cenobia vel cesere ecclesiae habent vel habere debent nec damus nec consignamus, sed ad opus nostrum et illorum quorum sunt, retinemus. Ut autem prescripta ecclesia libertate plena gauderet, constituerunt ut libere que sui iuris sunt vel erunt possideret. Et ut nulla ecclesiastica secularisve persona eam suis rebus expoliare vel invadere presumat sub anathematis interpositione prohibuerunt cunctisque ei iuxta servantibus et benefacientibus absolutionem pecatorum per Dei gratiam promiserunt. Actum est hoc die et anno prefixo. = Arnallus Dei gratia Barchinonensis Episcopus. + = 

+ Raymundus Dei gratia Ausonensis Episcopus. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Mironi presbiteri. = Sig+num Raymundi Alfoci (como Alfoz). = Guillelmus, Prior ecclesiae Stagni. + = Sig+num Guillelmi Rodlandi. = Sig+num Petri Raymundi Alfoz. = Sig+num Ermengaudi de Rifano. = Sig+num Guillelmi Arnalli Torrentis. = Sig+num Udalgerii. = Sig+num Ermengaudi de Fronte. = Sig+num Raymundi Mironi. = Sig+num Bruno. = Sig+num Petri Guadalli. = Sig+num Johanni Enolfi. = Sig+num Petlauno. = Sig+num Ferrario. = Sig+num Arnallus presbiter. = Sig+num Guillelmi de Sancto Christoforo. = Sig+num Geralle uxoris eius nos qui mittimus domos nostras quas habemus in ipsa sacraria S. Juliani de Alfoz sub jure et defensione eiusdem sacrarie et cimiterii predictae ecclesiae et nos et nostri successores reddamus censum annuatim gallinam I. presbiteris eiusdem ecclesiae in festo S. Juliani. = Petrus levita scripsit hec cum litteris suppositis in linea VIII. die et anno + quo supra.

//

Lahoz