miércoles, 12 de abril de 2023

XXI. Donatio insularum Caprariae, e regione insulae Balearis maioris, an. MCCXLVIII (1248).

XXI.

Donatio insularum Caprariae, e regione insulae Balearis maioris, an. MCCXLVIII (1248). (Vid. pág. 132.)

Ex nota antiqua servata Palm. Maioricarum ap. FF. Capuccinos.

Sit notum cunctis quod nos Arnaldus, Praepositus ecclesiae Terrachonae per nos et successores nostros cum assensu et voluntate Capituli damus et stabilimus vobis Bernardo de Claromonte et G. Ugueti et vestris perpetuo insulas Caprariae pertinentes ad praeposituram, quae sunt iuxta insulam Maioricarum ante Chabo corbo (a); ut vos ac vestri ipsas insulas cum aquis, pascuis et omnibus pertinentiis suis habeatis et teneatis semper per nos et successores nostros, non aclamando inde alios dominos nisi nos et successores nostros; et vos et vestri donetis inde nobis et successoribus nostris in festo Natalis Domini primo venturo, et ex tunc in eodem festo annuatim semper pro censu septem morabatinos amfonsinos boni auri et iusti ponderis, et decem edos sive cabridos annuatim pro decima. Retinemus tamen nobis et successoribus nostris omnes piscationes, et totam fustam, sive lignamina, et omnes portus ipsarum insularum; quae tria in dicto stabilimento quod vobis facimus nolumus comprehendi; et praeter censum praedictum nullum alium censum vel usaticum faciatis inde vos et vestri nobis et successoribus nostris.

(a) Sic legitur in notula unde haec descripsimus. Nam inter promontorium album (cap blanc) et aliud quod de las Salinas nomen habet, medium est aliud praedictis insulis Caprariae iminens, quod antiquitus Curvum aiebant propter littoris varios sinus (vulgari sermone cap Corvo). In cuius rei indicium hodiedum etiam visuntur ibidem binae parvae villulae, quarum alteram cap Corvo nou, alteram cap Corvo vell (novum scilicet et vetus) apellant.

De venditione vero et pignore istius donationis faciatis vos et vestri in nos et successores nostros faticam triginta dierum; et nisi ipsam pro communi pretio retinuerimus nos aut successores nostri, possitis vos et vestri eam vendere et impignorare, vestris tamen consimilibus; salvo semper censu super dominio et faticha nostri et successorum nostrorum, et salvis pactionibus subscriptis. Et nos et successores nostri erimus inde vobis ac vestris semper auctores et deffensores contra omnes homines. Versa vice nos Bernardus de Claramonte et Guillermus Ugueti per nos ac nostros recepimus a vobis domino Praeposito insulas supra dictas sub conditionibus supra scriptis, et omnes ipsas pactiones vobis et successoribus vestris attendere promittimus et complere; ita quod nos et nostri dictas insulas vobis et vestris successoribus delinquere (sic) non possimus nisi causa venditionis; et si forte nos et nostri delinquerimus eas vobis aut successoribus vestris, habeatis vos et successores vestri centum mazas. (mazmutinas) nomine pene super nos et omnia bona nostra habita et habenda; al solutionem nanque ipsarum C. mazarum., si delinquerimus insulas memoratas, obligamus uterque in solidum, renunciando nove constitutioni, vobis et successoribus vestris nos et nostros et omnia bona nostra. Actum est idus madii anno Domini MCCXLVIII. = Ego Arnaldus, Terrachone ecclesiae Praepositus hoc firmo et confiteor me a vobis pro intrata huius donationis centum solidos recepisse. = Ego Benedictus de Rocabertino, (a) Terrachonae Camerarius hoc firmo. = Ego Jacobus, Sacrista Terrachonae subscribo. = Ego P. Bernardi, Hospitalarius subscribo. = Ego P. de Rippa, Infirmarius subscribo. = Ego Arnaldus de Valleforti, Tesaurarius subscribo. = Ego P... de Casali subscribo. = Ego Arnaldus, Praecentor subscribo. = Ego Arnaldus de Monteolivo subscribo. = Ego Raymundus de Miliano, operarius subscribo. = Ego Geraldus de Selma, Succentor Terrachonae subscribo. = Sig+num Bernardi de Claromonte. = Sig+num Guillermi Ugueti, qui haec firmamus et laudamus. = Sig+num Bernardi Rotundi. = Sig+num Guillermi Gibon. = Sig+num Raymundeti, scriptoris. = Sig+num Bernardi Tolzani, testium. = Ego Raymundus de Villanova, publicus tabellio Terrachonae hoc scripsi mandato magistri Guillermi (leo Gullermi) eiusdem notarii, cum supra scripto in V. linea ubi dicitur pro decima; et in septima ubi dicitur inde, die et anno praefixo.

(a) Qui paulo post eiusdem ecclesiae fuit electus Archiepiscopus.