martes, 25 de abril de 2023

XIV. Litterae Arnaldi Cossi et Bernardi Boil. (Fin del tomo XXII, 22)

XIV. 

Litterae Arnaldi Cossi et Bernardi Boil. (Vid. pág. 251.)

Monitum.

Arnaldus Cossus (patrio sermone Descos) Balericus (Balearicus), saec. XV. declinante seu initio sequentis floruit. Qui magna amicitia cum Bernardo Boil, presbitero ac Montisserrati heremita iunctus, multas ad eum dedit accepitque litteras, quas ille inter adversaria descripta reliquit Librum eas complectentem cathedralis ecclesia Maioricensis possidet in archivo suo reconditum, unde sequentia desumpsimus, scilicet quae ad Boilum attinent, eiusque res gestas et vitae modum illustrandum. Arnaldi autem litteras multas excripsimus, quod suum tantumodo erga Boilum amorem, magnumque viri desiderium contineant, res eius gestas ac sui temporis historiam nihil alioquin ditaturas. Haec agebam Maioricis mense februario, ann. 1814.

Quae de Bernardo Boil, Montisserrati anacoreta inter adversaria Arnaldi Descosis Balearici reperi, haec sunt.

Magnifico viro Bofillo regenti Arnaldus Cossus, S. P. D. Percunctanti mihi de valetudine Hieronymi Pauli retulit praestantia tua, adeo male se habere, ut fere nulla spes de ipsius incolumitate haberetur. Ea propter pergratum mihi facies, si me certiorem reddideris quomodo nunc valet: ad quem, si aliquantulum convaluerit, scribam. Ceterum ad nostras pervenit aures fratrem Franciscum, qui ex Neapoli Barchinonam applicuit, in hanc nostram Balearem venturum, quam primum pestis, quae nunc viget, cessaverit. Quod, si hoc certe decreverit, oro te per virtutem, tuamque singularem humanitatem, ut si quid certi habes de suo ipso adventu, me certum facias. Nec te praetereat, quaeso, scribere ad me de nostro fratre Bernardo Boillo anachoreta, si discessit adhuc a Barchinone, iturus parata regia classe ad ipsas insulas novissime repertas, ut mihi dixeras, vel si mutavit propositum. Quod si adhuc non discesserit, scribam statim ad ipsum. Quamobrem te quam vehementer oro ut de huiusmodi rebus vellis alloqui magistrum N. Clergam, quem existimo complures litteras de ipsis habuisse a suis necessariis, qui eum certiorem sepe numero faciunt. Vale vir prestantissime; non moleste feras hunc laborem, quem fretus tua benivolentia ac singulari virtute tibi imponere haud dubitavi. Cogor enim tibi prius oneri, quam usui esse. Iterum vale. Ex Valldemusa VI. septembris.

A. Cossus fratri B. Boillo anachoritae devotissimo S. P. D. 

Quamquam nulla amicitia hucusque inter nos fuerit, vir optime; verumtamen amor ipse, quem semper erga viros litteratos et virtute praestantes habui, me cogit ut tui reverendae paternitati scribam diu multumque peroptavi cum dissertissimis ac suavissimis hominibus aliquam habere familiaritatem, ut semper aliquid doctrinae et virtutis possim consequi. Nam nemo unquam ad doctissimos accedit, quin doctior abeat. Quamobrem, charissime pater, non fuit mihi consilium praeterire silentio illum magnum amorem quo te prosequor. Et quamvis caream fructu iucundissimae confabulationis praesentis; spero tamen te pro tua humanitate in scribendo crebro quam liberalem fore; eo magnam me consequi utilitatem existimo. Scio enim ut mihi retulit mag. P. Deguinus praeceptor meus, te ad se scripsisse quasdam litteras, quibus prae nimia sublimitate sententiarum, et politorum verborum nitore, tanto affectus est gaudio ac laetitia, ut illud tibi amicissimum reddidisti. Cum praesertim eum certiorem fecisti de tua ipsa voluntate erga doctrinam nostri divi Raimundi (Lulli); cui libenter, ut ais, operam dedisses, si oportunitatem praeceptoris habuisses. Quas ob res valde timui ut praedictus Deguinus gerens tibi morem, nobis Balearibus, et aliis compluribus advenis magnum recedendo detrimentum afferret. Tametsi ego, praecognita utilitate dictae artis, decreveram ipsum quocumque ivisset, sequi magno cum studio et observantia. Nam ut alia magna et egregia sua omittam, tantam a Deo consecutus est gratiam, ut qui artem divi Raimundi addiscere volunt, si eum eligunt in praeceptorem, brevi quam doctissimi evadunt. Est enim prudens et non ignarus docendi; sed, ut Quintilianus nult, submitit se ad mensuram discentis, relictis abenis pompae; nunc dat manum, nunc gradum suum minuit, ne praecedat ultra quam comes possit. Praeterea, quod plerumque accidit, faciliora sunt ad intelligendum et lucidiora multo quae a doctissimo quoque dicuntur. Ceterum de hac ipsa divi Raimundi doctrina non audeo aliquid discere. Licet enim a plerisque laudetur, illa tamen laus non congruit tanto viro. Non enim si ipsi praestarent Tulliana facundia, Liviana copia, Sallustia eloquentia, tanta de ipso excellenti doctore dixissent, quin maiora dicenda superessent. Quamobrem silentio praeteribo ea, quae non possum verbis consequi. Nunc itaque dumtaxat te moneo atque cohortor ut hanc artem addiscas, quae non solum cognitionem tantarum rerum importat; verum etiam praesefert nescio quam religionem morumque integritatem. Haec est, haec inquam est, qua omnes eius sequaces, ut compertum habeo, a cunctis detrahit vitiis, et Deo coniunctissime adhaerendo divitias, honores et reliquas huius saeculi letifferas delectationes constanti animo contemnunt, et ad contemplationem Creatoris et omnium suorum operum, obliti rerum fragilium, ducuntur. ¿Quid igitur dulcius quam Deum intelligere? ¿quid iucundius quam res altas contemplari? ¿quid denique salutarius quam cognoscendo dignates Dei assidua cogitatione eas mente ac totis viribus complecti? Ipsum igitur sequamur Raimundum, quo duce eo altitudinis doctrinae, Deo favente, evademus, ut in posteris non parvam memoriam relinquamus. Idcirco si flagrandi animo vis incumbere Raimundo, veni ad nos; et offero tibi meam domunculam ad nutum tibi paratam, in quo, licet paupercula, nihil tamen tibi deerit. Vale.

Idem Cossus altera epistola Boillum hortatur denuo ut Raimundi Lulli doctrinae toto pectore incumbat; tum eum de filiorum suorum obitu, uxorisque praegnantis pessima valetudine instruit. Cui Boillus sic respondet:

Frater Bernard. B. anacoreta Arnaldo Cosso S. P. D.: 

Praestantissime vir, mihi plurimum observande. Reddidit mihi tuas litteras, qui has ad te perlaturus est; quas legi atque perlegi quam libentissime. Addidit is quaedam tuo nomine, quae ei demandaveras mihi referenda. Grata mihi admodum fuere quae scripsisti omnia, gratiora que multum accesissent, si his dolor orbitatis luctusque filiorum deesset, ac insuper praegnantis uxoris eiusdemque male habentis sollicitudo. Quae omnia tamen eo minus moleste mihi ferenda putavi, quo ut tu ipse, cui acerbiora esse debent, ais, aequiori animo toleranda esse, dum quae in Deum admissisti scelera mente volutas. In quo quidem potiora sapientissimo cuique consolationis argumenta e manibus eripuisti. Quid namque tam christiano viro dignum, quam quaecumque accidunt incommoda, vel in penam propriis culpis deputare, vel ne de collatis bonis nimium superbiret, propriae scribere utilitati. Alterum enim nobis ad diluenda piandaque facinora, animaeque morbos curandos, a sapientissimo medico propinatur; alterum vero, ne forte per incuriam aegrotemus, providet. Illa igitur, quae nobis, interiecta dulcibus, amara primis aspectibus visa sunt, si aequo animo considerentur, iustissimisque oculis conspiciantur, omnibus illis, quae prospera ducimus, profecto anteponenda esse iudicabimus. Neque id solum; sed etiam, si recte sapimus, prae coeteris omnibus totis affectibus optanda cum non sint, quandocumque contingunt, laeta fronte gratoque animo amplectenda. Quod cum te iam pene alterum eorum assecutum videam, tibi vehementer gratulor, mihique gaudeo, utrumque te propediem assecuturum sperans. De his hactenus. Ad coetera quae scribis iam dirigendus est calamus. Grata certe mihi fuerunt promissa tua; sed gratior multo animus tuus, unde illa proficiscuntur; gratissimaque mihi fuissent, si quo pacto his uti possem. Sed, ¡proh dolor! ademta est nobis spes in praesentia ad vos trasfretandi, ut nuper statueram. Serenissimus Rex voluit me huic redire. ¿Quid multa? parendum est regiae iussioni, praesertim quae ex optimo mitissimoque animo procedit. Quod igitur de adventu nostro scribam, nihil in praesentiarum certi habeo; postea videbimus. Siquidem non ille calor periit, aut sitis istius doctrinae addiscendae in nobis extincta est; sed latet intrinsecus, quousque fons apareat quo reficiatur. De rebus reverendi magistri multa scripturus eram, si longioris horae tempus datum fuisset. Credidi huic quaedam tibi meo nomine referenda. Si venerit paccatis in Urbe rebus, facile omnia venena, quae per Hispaniam disseminata sunt, suffocabuntur, eius viri doctrinae flumine arida prata atque horrida inundante. Coetera ex huius verbis intelliges uberius. Dabis interea veniam quoniam cogor semper ad te, virum in primis eruditum, utroque gladio utentem, nudus omnique doctrina vacuus, horridis, incultis atque impolitis litteris scribere. ¿Sed quid a tam horridis saxis aut lene aut blande posse tibi afferri credas? Accipe potius placido vultu, alioquin respuenda, nisi his aliquando carere mavis. Vale ex tuguriolo nostro apud sacellum divae Trinitatis. Idem tuus pauper anachorita, indignusque sacerdos Fr. Boillus. 

Rescripsit Cossus grates ei referendo ob veram consolationem quam animo ipsius instillavit. Tum et Joannem Gallum, praestantem in doctrina Lulli virum, ad Boillum mittere, nuntiat, ut quoniam ille Baleares venire non poterat, eum in ipsius arte instruat. Tum Boillus.

Arnaldo Cosso civi Maioricarum B. Boillus anachorita S. D. 

Redditae sunt mihi litterae tuae, plenae quidem officii et humanitatis, at eo tempore in quo nihil difficilius fuit, quam tanto viro, tantaque virtute ac doctrina praedito, ac denique de me tam benemerito, satisfacere, non modo rebus, sed ne verbis quidem. Quare dum me accingo itineri, vix horae unius spatium nactus ad te scribendi; et propterea statueram in aliud tempus remittere. Sed ut id ipsum te non lateret, tandem decrevi has ad te perbreves, quae arra boni tibi esse possunt, scribere: mallens exiguas sterilesque tibi videri, quam nullas. Itaque et litteras a me uberiores, et officia, quae tibi debentur, expecta. Coetera ex domino Joanne, amico nostro intelliges, qui propter nostrum insperatum discessum, onus ad te scribendi recepit. Vale et me tuis felicissimis condiscipulis commendatum facito. Ego enim pulcerrima initia communis praeceptoris nostri regiis litteris ad Summum Pontificem et ad Revmos. Cardinales, quoad potero, illustrare conabor. Vale iterum ex Barchinona VII. kal. martias.

Cossi litterae perbreves grates referens ob pollicitam comendationem in favorem P. Degui. Iterum Boillus.

Frater B. Boil presbyter anachorita indignus Arnaldo Cosso, civi Baleari eruditissimo S. P. D. Dedi ad te ex Barchinona proximis diebus litteras, et cum illic peregrinus essem, quoniam accesitus haec ad Regem me conferebam. Paucis tamen tuis, quas ille bonus vir Gallus mihi reddidit, satisfeci, hac spe ut hinc te possent facile de omnibus facere certiorem. At non potuimus adhuc quicquam de rebus nostris statuere. Pendent enim non tam ex nostro, quam alieno arbitrio. Verum expectamus propediem fore, ut ad te mittere possimus de omni vita nostra magis explicatam rationem. Siquidem quocumque aufugimus, nos secularia negotia, importunaeque curae ac sollicitudines nunc amicorum et necessariorum, nunc dominorum, persequuntur. Nam cum ex rupibus divae Mariae Montisserrati ac deserta magis remotioraque loca propterea commigraremus, iamque illic optatae quietis degustare fructum inciperemus; illinc nos ad te regia celsitudo venire coegit (a). 

(a) Hinc discas Boillum nostrum in orbem ea tempestate novum navigasse; an autem regio et pontificio iussu ut aiunt, fecerit, an ut salutis animarum zelo satisfaceret sub dubio hic reliquit.

Paruimus litteris, paruissemusque votis ac iussionibus tanti Principis, si nostris non tam essent votis a que institutis contrariae. Itaque coram rei difficultatem ostendimus, institutique nostri rationem omnem aperuimus. Annuere iam nobis iuxta depraecantibus regia sublimitas cepit, et ni falllimur, libere discedemus. Quare saepe promissa tua mente volutavimus, non tam ut hoc facilius vitare possimus, quam ut te coeterosque istius sanctissime doctrinae professores aliquando videremus, degustaturi aliquid istius suavissimae artis, quae aegrotantis ingenii hebetudinem sanat perpetuamque ad intuendam divini luminis claritatem inducit valetudinem. Sed cum mente et corpore egrotemus, dubitamus multumque veremur, ne forte molestus sit adventus noster. Sumus etenim mente et corpore pascendi, cum pene par sit nobis in utraque re paupertas. Et cum nondum assuetam tot annis in saeculo superbiam exuerimus, vix nos ad hoc humilitatis mala consuetudo descendere sinit, ut facile patiamur cuiquam prius oneri esset, quam usui. Verum quoniam non satis nobis exploratum sit, quid in re dubia sit potius eligendum, non possumus, aut institueramus, ad te in praesentia quidquam de nobis certe scribere; sed fiet tunc cum primum facultas dabitur certiora ad te scribendi. Intera vero malui quoque te ex nostra incertitudine pendere, quam suspicari nos aut oblitos tuae humanitatis, aut ingratos; praesertim tan opportuni nuntii nactus facultatem, qui non modo has fide ad te perferet, verum etiam ad omnia quaecumque de nobis percunctare volueris, responderet. Itaque dabis veniam, si tibi hactenus nulla in re satisfecimus; qui licet omnino optimus, n... 

posumus ut cupere te tuis litteris … hendimus. Quod autem ad communem praeceptorem attinet, litteras in eius commendationem expediemus; iamque expeditae fuissent et missae, nisi nos maioris hebdomadae vacationes impedissent. Gaudeo tamen parum aut nihil opus ei esse huiuscemodi commendatione, quae tantum sontibus est procuranda, non autem viris illustribus: quippe qui incorruptibilem sectantes gloriam, non humanis indigent laudibus, quae plerumque acilius ad perniciosissimi cuiusque tutelam hac tempestate impetrantur, quam ad cuiuspiam studiosi virtutem detegendam atque ornandam. Quare omnino litterae expedientur et mittentur per primum tabellarium; quamquam arbitror, negotio iam ad votum expedito, commendatio illi veniet. Quod quidem totum ei ad gloriam cedet, cum nullis favoribus, sed sola veritate causam tutatus fuerit. Et tamen post victoriam cognoscetur non indiguisse, nec caruisse favoribus, si eos in causae suae patrocinium advocare voluisset. Conaborque simul eum ad nos litteris regiis revocare (a: Hinc collige quantum Boillus apud Regem auctoritate valeret.); 

ut si forte quispiam illic remorari illum velit, ipse litterarum ipsarum praesidio se illinc explicet evellatque. Cetera ex Egidio, amico nostro, qui has ad te perlaturus est, intelliges. Vale, et nos simul omnibus amicis, condiscipulisque tuis commendatum facito. Dabis veniam quoniam propter huius insperatum discessum cogor ad te minus acurate impolitisque litteris scribere. Ex Tirasona XII martii.

Tres subsequuntur litterae A. Cossi, quibus Boillum monet multa adv. Raimundi doctrina hic convitia congeri, tum et eundem obsoniis quibusdam pro munere donat. Qua de re Boillum audiamus.

Cosso viro patritio B. Boil anachorita S. D. Misisti, Arnalde, quae nobis alii diligentius promisserunt, quam miserunt. Praeripuisti ergo illis vicem atque fidem; quoniam ea nec promissa a te, neque rogatus a nobis misisti. Scio te hac una re tuam apud nos benivolentiam potius testatum fuisse, quam illis fecisse invidiam; quippe quos non spero tecum officio certaturos, quem tam facile passi sunt in parvo munere superiorem. Nec tua dicimus parva munera, sed sua. Illa enim nulla sunt, quoniam iam in verbis parva erant. Tua vero magna dicenda sunt, quoniam nulla credebantur. Satis ergo tibi a me fieri non poterit unquam; quandoquidem non modo praeces nostras tua munera spemque precedere, verum etiam contemnere videntur. Equidem fateor me plane a te, ut in ceteris omnibus, hac una iure maxime superatum, ne dicam deceptum; ut non tam facile mihi sit emergi erigique ad referendam tibi pro reliquis beneficiis gratiam, quam novis quotidie mihi a te collatis cumulatisque obrui. Sed quoniam isto novo aucupii genere ad inescandos homines uteris, non iam haec nostra apud te dicenda amicitia est, sed proprio vocabulo ac nomine servitus apellanda est. Siquidem nos iam pridem oblatos gratis, non tam tibi placuit suscepisse, quam insperatis emisse muneribus. Neque hoc minus mirandum quod tam aequo animo patiamur a te ex amicis servos tuis artibus esse factos. Ergo nequaquam de servitute conqueri licebit, neque de amicitia gloriari. Domini namque benignitas optimam facit servi conditionem. Rursusque morosi amici frequens atque importunus occursus adducit fastidium. Mihi autem diligenter cum amicitia vera collata mitior, laxior, atque liberior videtur dura servitus, quam mitis amicitia. Et enim liberioris servi cuius apud Dominum clemens atque benigna servitus, cuius bona? nonne Domini omnia? amici autem cuius? nonne pari pacto amici, atque itidem adversa comunia? Neque iam in hoc servi cum Domino aequa conditio parque fortuna erit. Crede mihi non libere servus pascet Dominum, non vitam sponte pro Domini libertate, proque vitanda morte, ponet. Fecisse haec autem amicos nonnumquam non minus fortiter quam amice, Orestis Pyladisque sive fabula sive historia docet. Maius ergo est amicitiae vinculum quam servitutis. Hi siquidem nec bonis, nec vitae parcere, ut amicum liberent, consueverunt. Illi vero dominorum et bonis inhiare, et iugulis ac neci ipsorum intenti esse, ut libertati consulant, sepe numero de praesenti sum praeterea, ut dominos fugiant, quaecumque flagitant admitere, ... tem, ut arctiori benivolentiae atque amoris vinculo cum amicis connectantur, ardua quaecumque et difficilia agredi quotidie non praetermittunt. Quare non detestandam eam servitutem puto, quae ex libero animi arbitrio profecta, perpetuam amici iucunditatem, suam ducit salutem; illamque multo arctiorem, quae ex voto animi, quaeque ex legibus sancita est; cuiusmodi hanc nostram futuram spero. Et propterea utrique nostrum gratissimam, addo et fructuosam, neque, ut arbitror, ipsa morte dissolvendam. Praeterea misisti his tuis muneribus fratri eius siquidem epistolam nostrae additum insertumque deprehendi (a). Et cum profecto virum, cuius amicitia mihi, quoniam insperato contigit, magis nunc colenda atque admiranda est, quam si fuisset unquam antea optanda. Tu te ergo tibi pro tantis muneribus gratias age, quandoquidem nos impares sumus. Quid autem illis in portu contigit, quamque diligentiorem in portu piratam quam in pelago invenere, credo te ex D. Micaelis Ferran litteris iam pridem intellexisse, qui diu multumque laboravit, ut nobis ea incolumia ex ipsis faucibus eriperet praedonis. Vale, et da veniam imperitiae litterarum, quoniam utroque morbo laborant, et ingenii imbecillitate, et incorrectae scriptionis vitio. Nam si quid politiae unquam assecuti sumus, illud, cum primum scalidam heremum ingressi fuimus, nos illico deservit, rediitque ad saeculum. Deinde nos iam longa scriptura gravat, taedetque plurimum laboris iterum scribendi quae legi saltem a peritis posse videntur. Et quo tibi amicitior, eo in corrigendis litteris negligentior fio. Vale iterum ex tuguriolo nostro X. kalendas novembris. = Dominum Degui, et bene, ac iam prope ad votum negotium universale expedisse, et transacta hyeme istuc rediturum ad vos, audivi; quos ego beo, illud autem talibus discipulis felicem existimo. Et quoniam iam diu me haec spes fefellit, quamdiu ipse erit in urbe, maxime eius vitae timeo, ex qua nostra pendere videtur.

(a) Obscura lectio ex excribentis vitio.

Tum Cossus Boillo gratulatur quod tanta apud Reges auctoritate praestet: quoque in grada Deguinus ab ipsis habeatur rogat: Denique ad R. Lulli doctrinam addiscendam ipsum hortatur, quando datum est Deguini colloquiis, quam deperibat, frui. Tum Boillus sic:

Arnaldo Cosso anachorita Boillus S. P. D. Binas tuas litteras accepi; alteras, quas VI. idus marcii, alteras vero idibus maiis Maioricis dederas. Alteris autem te vehementer cupere ostendis ubinam sim intelligere et una me pluribus ad magistri Raimundi doctrinam plurimum hortaris: alteris vero acceperim ne priores, an non; et quod praeceptor noster Deguinus sit apud Caesarem auctoritate, aulicosque omnes certiorem fieri. Equidem, vir praestantissime, ut verum fatear, statueram uberioribus tibi litteris respondere, quandoquidem in rem meam est quod ipse hortaris. Verum quibusdam domesticis impeditus negotiis, non praetermissi, sed distuli. Interea autem hic necessarius tuus insperato mihi aparuit; quo viso, et si quod proposueram non possum absolvere, vissum tamen est illi aliquid litterarum dare, quae saltem instituti mei atque impotentiae te certiorem facerent: ratus tibi breves gratiores fore quam nullas. Itaque paucis accipe petitionis tuae responsionem, tamquam earum litterarum, quae prope diem scripturus ad te sum, breve proaemium. Hoc est: me hic esse, foreque, quamdiu eaedem quae nuper res huic nostrae quieti otioque non invideant: a praeceptore quoque nostro, cum Caesaraugustae ageremus, libellum, quem Januam artis appellant, in illo curiae strepitu etsi bis cursim tamen audisse, ita ut tantum degustarim (a: Vitiata lectio): eundemque praeceptorem apud Reginam, omnium, quae vivant, feminarum praestantissimam, satis honesta conditione esse, honestioreque prope diem futurum, cum hominem magis magisque in dies noverint. Coli etiam atque frequentari a pluribus studiosis, et satis magnae auctoritatis viris plurimum; ita ut si in animum induxerit peculii augendi, campum pateret credas satis latum. Quam quidem ego rem et arti auctoritatem et utilitatem non mediocrem allaturam arbitror, modo ne aetas eius iam ingravescens assiduis et quidem magnis vita laboribus aliquando sub onere cada (a: Iterum vitiata lectio.). Vale; et his iam oblivionis suspicione liberatus, uberiores postmodum a nobis expecta. Ex tugurio nostro VI. kalendas julias.

Cossi litterae, uberiores a Boillo sibi promissas expectantis. 

Denuo Boillus.

D. Arnaldo Cosso frater Bernardus Boil S. P. dicit. Fateor me superioribus diebus pollicitum tibi uberioribus litteris scripturum. Quod quare non feci, etsi excusare vellem, nec tu admitteres, neque ego in praesentia possem. Siquidem nulla ad amicos excussatione utendum est. Nam si ulla esse posset, haec erat: cum otii copia datur, abest tabellarius: cum vero adest, temporis augustia, ut in praesentia, ab officio scribendi, ut tu te optare dicis, impedior. Non enim ad te utcumque scribendum est, sed ut ad eum, qui aliquid a me expectat quod delectet. Huius igitur epistolarum genera, cum promi ab imperito non faci … inopia, temporisque nonnumquam brevitas de ... et sibi et mihi aliquando satisfacere. Itaque da ... cunctationi forte inverecundae, quoniam ex honesta culpa procedit. Expectaque simul satisfactionem potius in voto quam in facultate nostra repositam. Nam si erit quominus praestare quae sum pollicitus, possim, iterum petam veniam, quousque imperitiam nostram ipsa negligentia tarditasque confiteatur. Tu igitur interea loci nostrae professionis memor atque infantiae, incipe iam dudum tibi praestare quae a nobis expectanda tibi forte persuaseras; in eoque voto potieris felicius, nosque gravi aere literabis alieno. Quod reliquum est hunc quaestorem nostrum, qui has tibi redditurus est, ita tibi commendo, ut maiori studio ac diligentia comendare non possem. Nam cupio illud ita a te suscipi, ut intelligat meam sibi comendationem usui fuisse. Vale. Ex cenobiolo nostro VI. idus maii. Post R. Episcopi obitum de magistro D. nil certe quid ageret habui. Cupio illum optimum senem et virum eruditissimum iam dudum quiete frui, quodque ut fiat Deum inmortalem praecor.

Cossus, a questore non quaesitus, sed casu eum in foro inveniens, Boillum parvis munusculis et obsoniis donat. Cui Boillus. 

Frater B. Boil anachoreta D. A. Cosso S. P. D. Accepi litteras tuas cum muneribus vel si mavis obsoniis. Quibus perlectis intellexi meas non fuisse tibi a quaestore redditas, sed pene extortas. Quod ego numquam fuissem de isto homine suspicatus; qui non tantum me supplex ipse ut scriberem adivit, sed etiam praecatores adhibuit. Verum cum te non quaesivit, ut commendatitiam tibi epistolam redderet, sed potius tu illum, ut peteres, profecto ostendit nihil sibi opus fuisse ea commendatione, de qua hic me saepe numero interpellarat. Quare ipsius edoctus ingenio, fiam posthac ad huiusmodi homines tibi tantopere commendandos paulo remissior, addo etiam, cautior; non enim dignus iste erat vel mea comendatione, vel tuo favore, nedum ut nostra amicitia frueretur, quando oblatam sibi a te humanitatem vel neglexit imprudens, vel refugit timidus. Tu vero in ea re, ut videor, et quod divae Virgini debebas officium libens persolvisti, et simul amici praecibus cumulate satisfecisti. Quare nostrae partes erunt habere tibi (quoniam agere non possum) pro utroque beneficio gratias ... Quod autem ad munera attinet, primum ea felicioribus auspiciis apud saecularem hominem modo, quam nuper illa prima quae missisti apud religiosum navigarunt. Siquidem haec illibata ad nos usque pervenerunt; illa vero imminuta, esse a facibus involantis erepta. Deinde eo nobis gratiora, iu … quae fuerunt ... o minus debita: eoque praetiosiora atque ampliora, quo magis utrumque hominem refecerunt. Siquidem olivis et capparibus exteriorem pavisti; litteris autem et versuum suavitate interiorem. Itaque cum dupplici beneficio duplex gratia debeatur, scias velim non augere benivolentiam nostram tua munera, sed potius referendae gratiae facultatem ademisse; quandoquidem tot acceptis beneficiis nostra iam impar est gratitudo. Dabis igitur veniam inopiae nostrae, quoniam tua munifficentia effecisti, ut pro duplici, quae tibi debetur, gratia, nullam possis a me deinceps penitus expectare. Vale, et iam parce muneribus; non enim aliter obruta tot beneficiis (leo be-beneficiis) gratitudo emerget. Ex tuguriolo nostro idibus octobris.

Rursus Boillus Arnaldo Cosso scribit medicum commendaturus, ut in Baleari insula maiori, quae medicorum penuria laborabat, benigne a senatu recipiatur, ac amicorum auxilio foveatur. Porro medicus ille erat Nicolaus Clerga, aetatis XXVI. annorum, qui anno quo datae sunt litterae, in Tholosana academia doctoratus insignia susceperat; ac tunc in Minorica insula versabatur. = Retulit Cossus optime a senatu admissum iuvenem medicum, sibique ex pecunia p. dessignatas centum libras fuisse pro colligendis sarcinulis, nullo ei stipendio adiudicato, quod alii concesum erat. Honoribus tamen ipsum valde prosequendum pollicebatur, quam senatum ipse imunem a publicis vectigalibus perpetuo facerent.

Si vero vis certior fieri, inquit, quid ego de suo adventu sentiam, an sibi usui sit, an non; paucis accipe magistrum P. Jordanum, praestantissimum moribus ac doctrina virum, integra aetate, pluribus experimentis, varia exercitatione, altissima prudentia probatissimum apud Regem Alfonsum (cui in primis deserviebat) post eius obitum ex Neapoli Valentiam applicuisse: explorataque hac nostra civitate decrevit apud nos moram trahere, existimans longe melius utilitati suae consulere. Relicta itaque illa florentissima ac nobilissima civitate Valentia patria sua, ad nostram Balearem consignavit. Nequae ea res se falsum habuit: nam tot tantasque pecunias hic lucratus est, ut supra fidem fere existimandum sit. Quid de Luciano columina, quid de M. Alexandro, qu … aut ipsimet mihi et … hanc ... tis infra paucum temporis habundarunt divitiis ...

inquam non ad amicorum favore, non a publico stipendio, sed sola spe summae doctrinae, qua non solum inter Baleares, sed inter Hispaniae medicos non mediocriter praestabant.

Rursus idem Cossus narrat Clergam adventasse expilatum a piratis, cui bene omnia cessura pollicetur. 

Ceterum, ait, oro te quam vehementissime ut Ugonem Pacum et Petrum Santioanum, strenuos milites tuo omni officio, opera ac diligentia adiuves. Tendunt enim ad regiam maiestatem tanquam ad salutare refugium, ob maximum peragendum negotium, veluti ab ipsis certior factus cognosces.

Post has, fore postremo loco (quae primae esse deberent), excriptae sunt A. Cossi ad Boillum litterae, quibus eum sic alloquitur.

Retulerunt mihi te iussu nri. Smi. Regis insulas illas, quae novissime in mari Indico repertae sunt, regia classe petiisse, ut illas barbaras gentes, non solum a christiana religione, sed ab omni humanitate destitutas, tua ipsa opera, Christo duce, ad catholicam fidem redigeres, et ad aditionem nri. Caesaris perduceres, nunc suadendo, nunc minitando, dumodo tale inceptum ad optatum perveniat finem. Quod cum audissem etc. Prosequitur ipsum bono animo esse iubens, adductis ex Apostolorum officio ac vita exemplis.

Iterum Arn. Cossus Boillum alloquens aiebat.

Ceterum nepos tuus adolescentulus summae indolis certiorem me de ingressu religionis redditit. Gratulor admodum dum Maria optimam partem elegisse, et quantam a Deo consequutus est gratiam, ut in tam tenella etate, flores suae iuventutis Creatori suo sedulo ac maiori studio reddat, quam nos fere senes faeces nostrae senectutis Deo reddamus; 

!proh pudor! Denique hac antithesim pro more exornatam et amplificatam, sic concludit: nos mortem, ille vitam petit, iuvenis adhuc inter celicolas die ac nocte intenta mente angelicos hymnos Deo cantabit, maxime te duce, te praeceptore, te praeside, per semitas rectas, per breviores calles tutissimus in caelum ibit (a).

(a) Vides hic Boillum alium, nostri nepotem, monasticae vitae deditum. Num Guillelmus ille Hieronymita, qui postea Episcopus fuit Gerundensis ann. 1512? Nam non obest quod nostro praeside illum vitam agere insinuat; cum id de exemplo et consilio intelligi possit.


ÍNDICE DE LAS COSAS MÁS NOTABLES.

Se omite. Está en la página 349 del pdf que he editado.

//

Fin del tomo XXII, 22. No encuentro más tomos online.