Mostrando entradas con la etiqueta 1151. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1151. Mostrar todas las entradas

miércoles, 22 de febrero de 2023

XXIII. Judicium latum inter Bernardum, Archiepiscopum Tarraconensem et Robertum ac Guillelmum de Aguiló, an. MCLI. (1151)

XXIII.

Judicium latum inter Bernardum, Archiepiscopum Tarraconensem et Robertum ac Guillelmum de Aguiló, an. MCLI. (1151) (Vid. pág. 148.)

Ex autograph. in reg. arch. Barc.

Hoc est judicium quod datum est in curia Raymundi, Barchinonensis Comitis ab Episcopis, videlicet Berengario Gerundensi, Guielmo Barchinonensi, Petro Viscensi (: Vicensi), Artallo Elenensi, Gaufrido Tortosensi, Abbate Sancti Foelicis, et a militibus Bernardo de Bello loco, Raymundo de Podio alto, Guielmo de Castello Vetulo, de quaerelis, quas habebant ad invicem Bernardus, Terraconensis Archiepiscopus, et clerici eius, et Rodbertus et Guielmus de Aquilone. Conquaestus Archiepiscopus de Guielmo de Aquilone quia fregerat molendina sua et suum reg tribus vicibus; quod Guillermus de Aquilone dicebat se fecisse propter fadigam de dret. Unde judicatum est quod si poterit hoc probare Guillermus per testes, Archiepiscopus sufferret dampnum suum, et si Archiepiscopus aliquod malum propter hoc fecit Guielmo, emendet illi. Quod si Guielmus defecerit in probatione, emendet Archiepiscopo male factum. Iterum conquaestus est Archiepiscopus de Guielmo, qui auferebat illi quandam fexam, quae est infra dominicaturas suas, quam Guielmus dicebat se habere per compram, et juste possideret propter libertatem, quam habent habitatores Terrachonae. Sed judicatum est quia non licet Guielmo emere aliquid de dominicaturis Archiepiscopi sine eius consensu, nec Archiepiscopo licet aliquid emere de dominicaturis Rodberti et Guielmi sine eorum consensu. Conquaestus Guielmus de Aquilone de Archiepiscopo qui auferebat ei suas justicias, et suos rectos, et totum quod habet in Terrachona et in territorio eius, quod totum Archiepiscopus plane negavit. Judicatum est Archiepiscopum emendare Guielmo quidquid Guielmus poterit probare. Archiepiscopum sibi abstulisse de justitiis suis, seu de usaticis, vel rectis suis; et si Guielmus in probatione defecerit, Archiepiscopus non debet facere Guielmo aliquod escundit, quia Dominus eius est. Conquaestus est Archiepiscopus de Guielmo quia abstulerat suo armigero domum suam, et in ea furnum fecerat. Guielmus respondit, se hoc fecisse quia armiger ille non venerat ad habitandum domum illam ad terminum ad quem promiserat se venturum, et quia tertiam partem habebat in Terrachona. Judicatum est quia propter has rationes non debuit hoc facere Guielmus; et si armiger redierit, habeat domos, et si non venerit, non emparet eas Rodbertus vel Guielmus, donec determinetur de cuius sorte debeant esse. Conquaestus est Rodbertus de Archiepiscopo quia expulerat monachos de ecclesia Sancti Fructuosi (a), quam Sanctus Oldegarius (b) concesserat Rodberto, ut eam daret ecclesiae Sancti Martini de Saixs, et propter hoc Rodbertus dederat ecclesiae Sancti Fructuosi alodia et quasdam possesiones. Archiepiscopus vero dicebat, hoc non esse credendum quoniam Sanctus Oldegarius retinuerat sibi, sicut carta eius testatur, omnes ecclesias et possesiones earum. Judicatum est quod Rodbertus probet hoc per testes, et Archiepiscopus restituat ecclesiam, et quidquid inde habuit, monachis. Et si Rodbertus hoc probare non poterit, remaneat ecclesia et omnes eius possesiones in potestate Archiepiscopi, propter cartam Sancti Oldegarii, in qua ecclesias et earum possesiones sibi retinuit. Iterum conquaestus est Rodbertus de Archiepiscopo, quem dicebat se suscepisse in suo consilio, et in suo ducatu de negociis Terrachonae, et per engan abstulerat illi justitias Terrachonae, et totam Terrachonam et seduxerat cum ut faceret cartam per quam auferebat illi totam Terrachonam. Archiepiscopus respondit: hoc non esse verum, sed carta illam per quam Rodbertus conquaestus est Terrachonam perdidisse, ipse eam firmavit spontanea voluntate sua, et consilio uxoris suae et amicorum qui etiam in hac carta subscripserunt, et maxime consilio Guielmi de Aquilone qui eam suo signo corroboravit. Unde judicatum est, et cartam bonam et omnia firma esse debere quae in ea scripta sunt, quoniam et a Rodberto, et ab uxore eius, et a Guielmo de Aquilone firmata est.

(a) Bernardum hanc ecclesiam monachis S. Petri Bisulduni dedisse vulgo dicitur, sed * (fabo, faho, falio; falso ? No se atina) ut hic apparet.

(b) Nota Sanctum jam appellari anno 1151, id est, decimo quarto mortis *suae anno. 

Conquaestus est Archiepiscopus de Guielmo de Aquilone qui dederat quasdam domos ospitali in Terrachona. Guielmus de Aquilone dicebat, se hoc fecisse concessione Archiepiscopi, quod Archiepiscopus negavit. Judicatum est quia si Guielmus probaverit hanc concessionem factam esse per testes, firma sit, et si non, irrita sit secundum cartam Sancti Oldegarii. Iterum conquaestus est Archiepiscopus de Guielmo de Aquilone, qui in villa Constantini quam ad dominicaturam suam retinuit Sanctus Oldegarius, suum proprium bovarium et nullos alios verberavit et vulneravit et quandam partem illius ville emparavit. Guielmus de Aquilone respondit: illam partem non esse de terminis illius villae. Ad hoc respondit Terrachonensis Archidiachonus, quod Rodbertus illam partem monstraverat esse infra terminos praefatae villae quando pedoavit terminos illius. Unde judicatum est ut Archidiachonus probaret hoc esse sicut dicebat per testes, et si hoc posset facere, tenerent integre villam sicut Rodbertus pedoaverat, et Guielmus emendaret malefacta, salvo tamen suo jure, si quod habet in illo vilari. Iterum conquaestus est Archiepiscopus de Guielmo de Aquilone, qui contra cartam Sancti Oldegarii qui sibi omnes res ecclesiasticas retinuit, auferebat honorem ecclesiae Viscensi, et de Sent Seles, et aliarum ecclesiarum. Guielmus de Aquilone respondit, se dedisse I. annulum aureum Episcopo Viscensi praetio CXII. moabitinorum pro isto honore, et dicebat se fecisse hanc compram assensu Rodberti, a quo Episcopus habebat hunc honorem per feudum. Judicatum est quoniam si Guielmus poterit hoc probare per scripturam, vel per testes, quod iste honor ita esset alligatus Rodberto vel per feudum vel per alium vinculum, quod non posset remanere suae ecclesiae, habeat Guielmus. Si vero non poterit hoc probare, recuperato praetio quod dedit pro hoc honore ab ecclesia Viscensi, ne ipse enganatus sit, praedictum honorem recuperet ecclesia Viscensis. Nichilominus etiam judicatum est et de ecclesiis et de possesionibus earum secundum cartam Sancti Oldegarii quod Rodbertus vel Guielmus de Aquilone nichil inde sibi vendicare possint. Praeterea conquaestus est Archiepiscopus de Guielmo de Aquilone qui accusavit eum de tali crimine, propter quod si probari posset, incurreret periculum honoris et ordinis. Affirmabat enim quod Guielmus Aquilonis imposuerat ei accusans eum coram omni curia Comitis quod Archiepiscopus abstulerat cuidam homini suam uxorem quam legitime habebat, et alteri dederat, unde habuit X. moabitinos de quibus non dederat ei partem suam. Guielmus vero de Aquilone dicebat, se non ita dixisse. Judicavit curia quoniam si Archiepiscopus poterit probare per testes, quod Guielmus de Aquilone praedictum crimen sibi imposuerit, quia Guielmus homo suus erat, et sibi juraverat, et ex hoc crimine, si verum esset, nullum comodum sibi contingebat, praeter hoc etiam si alius huiusmodi crimen Archiepiscopo imponeret, Guielmus, quia fidelitatem illi juraverat de suo corpore et honore, debuisset eum deffendere, ideo judicavit curia quod quidquid beneficii vel comodi Guielmus de Aquilone ab Archiepiscopo fuerat adeptus, ammitteret, et scripturam illam quam praefatus Guielmus proferebat, ab Archiepiscopo subsignatam et suscriptam invalidam et irritam esse in perpetuum, salvo tamen jure Guielmi de Aquilone et Rodberti de civitate Terrachonae et eius territorio secundum tenorem scripturae inter Beatum Oldegarium et Rodbertum factae. Dato judicio Tarrachonae VII. idus augusti anno ab Incarnatione Domini M.C.L.I. anno XV. regni Ledovici Junioris.

Otra versión aquí

XXII. Donatio civitatis Tarraconensis, et eius territorii a D. Bernardo, Archiep. Raymundo, Comiti Barchinonensi, anno MCLI. (1151)

XXII.

Donatio civitatis Tarraconensis, et eius territorii a D. Bernardo, Archiep. Raymundo, Comiti Barchinonensi, anno MCLI. (1151) (Vid. pág. 148.)

Ex Cartul. eccl. Tarracon.

Ad notitiam omnium volumus pervenire, qualiter ego Bernardus, Tarraconensis Archiepiscopus ad honorem Dei, et Apostolorum Principis Petri, laudo, dono et trado assensu domini Eugeni, Romani Pontificis, et consilio suffraganeorum nostrorum, et voluntate canonicorum nostrorum, civitatem Tarraconae cum territorio suo tibi Raymundo, illustri Comiti Barchinonensi, Aragonensium Principi, Tortosae Illerdaeque Marchioni, propter ipsius civitatis restaurationem et malorum hominum illam perturbantium inquietationem, ad fidelitatem et utilitatem nostram, nostrorumque successorum, et ecclesiae Sanctae Theclae, sicut beato Oldegario et ecclesiae Sanctae Theclae donata est a venerabili patre tuo Raymundo, Barchinonensium, Bisuldunensium et Provintiae Comite (a: Anno 1117). Donamus inquam tibi et successoribus tuis, quos, Deo annuente, de uxore habueris, ut per nos et ecclesiam nostram habeas Tarraconam cum omnibus terminis et pertinentiis suis terrae et maris, et ipsum senyoratum super omnes milites et alios homines, ut sint tibi solidi et haeredum tuorum, quos ex uxore tua habueris, et faciant exercitus et cavalcatas, et quidquid facere debent sub senyori. Termini vero praefatae civitatis et territorii a parte orientis sunt in termino de Tamarito et de Monte Olivo, sicut descenditur ad mare, et extenditur per aquam de Gayano usque ad montes, et transit a septentrionali plaga per calcem montium usque ad ipsum Engolador de Cabra, et pervenit usque ad ipsum Embotum, et ascendit per ipsa cacumina montium de Carbonaria, sicut ipsae aquae incipiunt vergere ad austrum; et ab occidentali parte transeunt ipsi fines per montem Rubeum, et per collem Balagarii usque ad mare, quod commune est omnibus terrae habitatoribus ad utendum et expiscandum. Quidquid autem his terminationibus concluditur, dono tibi jam dicto Raymundo, Comiti et omnibus successoribus tuis quos ex uxore habueris, ut per nos et successores nostros et ecclesiam nostram habeas, et ad nostram fidelitatem sine omni enganno. Concedimus etiam tibi ut habeas ibi unum furnum et unum casale molendinorum ad dominicaturam tuam. In omnibus autem quaecumque amodo in Tarracone, vel infra praenotatos ejus terminos, tam per te quam per nos et ecclesiam nostram, aut per voces tuas et nostras, emptione, cambiatione, commutatione vel aliquo modo adquirere vel habere potueris, medietatem inde habeas, nos vero et ecclesia nostra alteram medietatem, sine omni missione et gravamine. De his autem omnibus quaecumque nos, vel ecclesia nostra in Tarracona vel intra praefatos terminos conquirere vel habere poterimus, medietatem vobis concedimus, exceptis hiis quae ad propria jura ecclesiae expectare videntur, et exceptis hiis quae habitatores Tarraconae et ejus territorii pro remedio animae suae, sive in vita, sive in morte dare vel relinquere Ecclesiae Dei voluerint. De mercatis et feriis, sive nundinis, de leudis, pedaticis, teloneis, ribaticis, quarteriis, balneis, cavalcatis, tam terrae quam maris, de placitis, justitiis et de omnibus consuetudinibus et usaticis, sive redditibus universis terrae et maris, sicut melius dici potest, medietatem fideliter habeas. Nos et ecclesia nostra alteram medietatem omni integritate. Baiulus vero vester, sive Vicarius vel successorum vestrorum accipiant omnes stacamentos ipsius civitatis et territoriis, et judicet placita, praesente Archiepiscopo, vel Baiulo suo, et quod inde exierit inter vos et Archiepiscopum per medium dividatur. Neque erit vobis licitum in Tarracona vel ejus territorio ponere Vicarium sine nostro consilio; et si aliquis de habitatoribus Tarraconae et ejus territorii fori fecerit Archiepiscopo vel suis, firmet directum in manu Archiepiscopi, vel Baiuli ejus, et presente Baiulo Comitis, quod inde per justitiam exierit, Archiepiscopus et Comes habeant per medium. Praeterea si in molendinis, balneis, furnis, tendis, alfundagiis (tiendas, alfóndigas : alhóndigas) vel aliis augmentationibus, de quibus Archiepiscopus et ecclesia medietatem habuerint, expensae fuerint necessariae, ab utroque fiant communiter, commune consilio utriusque. Retinemus vero ad dominicaturam nostram et portionem omnes ecclesias et ecclesiastica jura et ecclesiasticas personas et familias nostras et clericorum sive monachorum et qui ecclesiastica praedia incoluerint et ibi habitaverint, ut in his omnibus nullus Princeps, vel inferior persona layca praesumat aliquid judicare, vel distinguere (f. distringere), seu disponere ullo umquam tempore, absque nostro jussu. Retinemus etiam decimas et primitias omnium fructuum terrae, et animalium, et piscium, et salinarum, et quarteriae, et molendinorum. Retinemus etiam omnes dominicaturas nostras, villam videlicet Constantinam, cum terminis suis, et stagnum de Lavit, cum omni dominicatura, quae ibi adjacet, sicut eam retinuit Beatus Oldegarius, et dominicaturam de Francolino, et alias omnes dominicaturas quas habemus vel in antea, Deo annuente, habebimus. Retinemus iterum quod omnes milites et coeteri habitatores Tarraconae et totius territorii jurent nobis et successoribus nostris et ecclesiae nostrae fidelitatem de honore et corpore nostro, et si villa mutabitur, faciemus ibi prius unum furnum et unum casale molendinorum ad dominium nostrum et ecclesiae nostrae in eo loco quem elegerimus, et postmodum vos unum furnum et unum casale molendinorum, quae in Domino vobis concessimus, ubi volueritis, faciatis coeteros vero furnos, et molendina ubicumque fient, per medium habeamus, praeter illa, quae nobis et successoribus nostris et ecclesiae nostrae fideliter retinemus. Reliqua omnia, sicut superius determinata sunt, sine nostro et vestro enganno, vobis et successoribus vestris, quos, Deo annuente, de uxore habebitis, ad honorem Dei et utilitatem et fidelitatem nostram nostrorumque successorum et ecclesiae nostrae concedimus, donamus et laudamus, ut si (quod absit) te, praefate Comes, aut aliquem ex heredibus tuis absque filio, vel filia de conjuge mori contigerit, omnia quae praesenti scripto tibi concedimus vel donamus, cum omnibus meliorationibus a te, vel a tuis heredibus factis, libere et integre in potestatem et jus et dominium nostrum et successorum nostrorum et ecclesiae nostrae revertantur omni tempore permansura. Filius autem de uxore, cui hunc honorem post te habendum dimisseris, juret nobis et successoribus nostris et ecclesiae nostrae fidelitatem de corpore nostro et de civitate Tarraconae cum omnibus pertinentiis, et similiter alii omnes successores vestri legitimi eamdem fidelitatem nobis nostrisque successoribus et ecclesiae nostrae jurent. 

Et ne hujusmodi pactum vel convenientia possit transgredi, diferri, vel rumpi, quando tu, venerabilis Comes, Deo vocante, viam universae carnis abieris, statim in potestate Archiepiscopi et clericorum et ecclesiae Tarraconae omnia castra et fortitudines Tarraconae et omnium terminorum ejus cum omnibus, quae tibi donamus et concedimus, redigantur, quae Archiepiscopus et ecclesia tamdiu teneant, quousque filius tuus legitimus, cui hunc honorem dimisseris, praedictam fidelitatem Archiepiscopo Tarraconae et ecclesiae propria manu faciat; quo facto honorem suum habeat; eodemque modo inter Comites et Archiepiscopos successores et ecclesiam de progenie in progeniem inviolabiliter fiat. Quando vero Archiepiscopum mori contigerit, nulli Comiti, vel alicui laycae subjectae sibi personae aliquid honoris vel rerum episcopalium emparari, vel tangere, vel auferre, seu minuere liceat, sed omnia integre in potestatem clericorum Tarraconensis ecclesiae illibata permaneant, quousque Tarraconensis ecclesia alterum habeat Archiepiscopum. Propter haec omnia superius comprehensa et determinata ego Raymundus Comes Barcinonae, Princeps Tarraconae et Aragonum, Tortosae Illerdaeque Marchio, promitto, atque convenio Deo et ecclesiae Tarraconae et vobis, domine Bernarde Archiepiscope, ut ab hac die et antea sim vobis fidelis de civitate Tarracona et ejus territorio, et nominatim de his, quae in dono quod mihi facitis, retinetis, et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis et redditibus, quae ad vos et ecclesiam vestram pertinent vel pertinere debent, et quod intendam sine enganno aedificare et deffendere Tarraconam et ejus territorium contra omnes homines et foeminas, qui justitias et jura civitatis ipsius et territorii vobis et ecclesiae vestrae tollere vel minuere tentaverint, et observare justitiam vestram et ecclesiae vestrae, sicut superius determinatum est. Si qua vero in posterum ecclesiastica, saecularisve persona contra hunc tenorem pagina ire tentaverit, non valeat, sed iram Dei tamdiu incurrat, donec satisfaciat. Facta charta mense augusti apud Tarraconam in ecclesia Sanctae Theclae, anno ab Incarnatione Domini millessimo centessimo quinquagessimo primo. = Sig+num Bernardi Tarraconensis, Archiepiscopi. = Petrus Dei gratia Ausonensis Episcopus. = Sig+num Raymundi, Comitis. = Sig+num Guillermi Raymundi, Dapiferi. = Sig+num Guillermi de Castro vetulo. = Sig+num Alberti fratris ejus. = Sig+num Raymundi de Pujalt. = Sig+num Berengarii de Torroja. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Sig+num Guillermi de Cervera. = Sig+num Bertrandi de Belloch. = Sig+num Petri de Queralt. = Sig+num Pontii, qui hoc scripsit mense et anno quo supra.