Mostrando entradas con la etiqueta Cesaris. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Cesaris. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

XI. Oratio Reverendissimi Domini Johannis de Margarit

XI.

Oratio Reverendissimi Domini Johannis de Margarit, Episcopi Gerundensis ad suos canonicos de suo discessu habita. (Vid. pág. 78.)

Ex Act. capitular. Capit. eccl. Gerund.

Die igitur mercurii XXXI et ultima mensis martii M.DXXXX convenimus omnes in thezaurariam, locum quippe celebrandis Capitulis a maioribus deputatum, ubi praefuit Revmus. in Christo Pater Dominus Joannes de Margarit, Antistes noster celeberrimus qui ad canonicos luculentissimam et maxime elucubratam de suo discessu ad episcopatum Dertusensem in quem est electus habuit orationem, inquiens his verbis:

Arbitror vos hucusque in dubio fuisse quae potissimum fuerint causae quibus fuerim inductus ab abcedendum hinc a vobis. Et si motu proprio me sua Magestas ad dictum episcopatum promoverit, aut me supplicante persuasus vel aliis nomine meo hoc egerit, et ut omnem hanc ex animis vestris eximam ambiguitatem et curam, volo (sicut Christus Apostolis et discipulis suis cuncta sibi a Patre aeterno comunicata retexit paulo post mundum hunc relicturus) et ego vobis animi mei archana detegere, nolens vos amplius celare hanc de mea persona promotionem a Cesare fuisse factam me (postquam cognovi bonae memoriae Episcopum Dertusensem mortem opetiisse) illum per litteras obsecrante, quatinus si ei videbitur animae meae esse salutiferum alio me ab hac diocesi transferri propter calumpnias quae contra me per malevolos impudenter ficte ad eum delatae fuerunt, et Dei servitio utile ac Magestati suae gratum dignaretur me ad dictum episcopatum Dertusensem promovere. Idemque scripsi Domino de la Granvela qui est Cesari a secretis ut suo favore me ad hanc rem consequendam adiuvaret, quod rei eventus, ut audivistis, probavit et declaravit. Ceterum non propterea ista a me procurata sunt quod vestri displiceret, sed conscius fragilitatis meae timui, ne non possem ea esse semper patientia qua hucusque cum Dei adjutorio usus sum erga malevolos qui me suis confictis calumpniis multoties propemodum coegerunt, ut cognatis, amicis ac famulis meis permitterem illicita quaedam et adversus legem Dei perpetrare, quae facinora semper inhibere forte non possem ut ante hac feci, et propter quorum malorum inhibitionem puto me esse assecutum ea quae excedunt mea merita. Memor igitur imbecillitatis meae decrevi ante lapsum et ruinam aliquam a vobis abire et Cesaris voluntati ultroneus adherere atque parere. Procedunt quidem a Deo omnia, et quae sunt a Deo nobis obveniunt semper in melius. Attamen vos relinquere quos semper fratris loco habui et hanc ecclesiam atque diocesim et mihi permolestum, quia vero dulcis est amor patriae non sine cordis amaritudine ab ea divellor, eo transferendus quo me fata vocant certos vos tamen faciens quod ubicumque locorum esse contigerit vestri memor non desinam pro vobis Deum orare, quod obsecro et vos pro me faciatis.

Multa alia insuper dixit quae longum esset hic intertexere et plura etiam dicere paranti profunda cordis suspiria inmixta lacrimis orationem eius interceperunt. Quibus auditis quilibet nostrum singulatim egit illi gratias ac deosculatus est eius manus, pro eo quod tam amicabili salubrique sermone nos impartiri dignatus sit, et more optimi Pastoris oves suas visitaverit, ante quam penitus destitueret. Quibus peractis a Capitulo digressus est.