Mostrando entradas con la etiqueta Dumiensis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Dumiensis. Mostrar todas las entradas

lunes, 6 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice 21, prefación, Pérez, libro tercero concilios

XXI. 

Prefación del Señor Pérez al mismo libro tercero (a: Copiada del mismo original.). 

(V. pág. 185). 

Joann. Baptist. Perezius Lectori. 

Cum iusu Illmi. cardinalis Toletani, Patroni mei, haec concilia cum veteribus codicibus contulerim, reddenda mihi in primis ratio est, et librorum, quibus in castigando sum usus, et eorum, quae à me in hac collatione sunt praestita: Multa quidem nunc extant per totam Hispaniam antiqua conciliorum exemplaria, praesertim in benedictinorum monasteriis, et cathedralibus ecclesiis, quae olim sarracenorum iugo exemptae, qualescumque fugentium episcoporum bibliothecas collegerunt. Inde sex in primis vetustissimi codices gotthicis litteris in membrana descripti (de quibus mox dicam) 

(en el pdf que edito, la página 305 no se ve. Uso la otra versión.) 

nuper translati sunt in monasterium S. Laurentii regii, quod Philippus Rex Hispaniarum religiosissimus augustissimum aedificat ad vicum Escurialium. Cum his libris nos sequentia contulimus concilia, atque, ni fallor, multis locis emendatiora sunt facta. Ante illa vero praesposuimus praefationem in concilia, et libellum de ordine celebrandi concilii, quae Isidoro tribuuntur, quod ea quoque ad Gratiani emendationem postulabantur. Sed quid de praefatione, et libello sentiam, suo loco dicam. Graeca, sive orientalia concilia, non ita multa in nostris leguntur libris, neque adeo plena ut ea sunt, quae ex Graeciam advecta, et à nostris latina facta vulgo feruntur. Fortasse quod nostrates episcopi à Romanis Pontificibus nudos tantum canones sine ullis actionibus acceperunt, ut in canonibus Synodi III. Constantinopolit. à Leone II Papa in Hispaniam missi animadvertimus; vel quod antiqui Hispaniarum episcopi satis habuerint summam eorum quae credenda agendaque forent, ex Greco convertere, ut Martinus Dumiensis idemque Braccarensis episcopus fecit, qui ex Pannoniis ortus, et diu Constantinopoli eruditus, in Hispaniam veniens arrianam haeresim ex Galleciam depulit, et summam orientalium conciliorum in ea brevia capita redegit, quae typis mandata cum conciliis Braccarensibus feruntur, et saepe à Gratiano sub nomini Martini Papae citantur. Affricana concilia quamquam altero superiore libro iam Romam misso cum uno Soriensi exemplari contuleramus, tamen postea alios duos veteres codices nacti, iterum ad illorum lectionem illa emendavimus: praesertim cum primus ille Soriensis liber propter discerptum unum folium fine Carthaginiensis VII, et principio Milevitani careret. Gallicana porro quaecumque in nostris habuimus libris emendavimus, tametsi multo plura feruntur impressa. Quod ad tempus conciliorum attinet, altero quidem libro, quo hispaniensia concilia missimus, illorum chronographiam certo constituimus, partim ex emendatorum librorum aeris, partim ex annis consulum, aut regum gotthorum adiunctis. Idem ad finem huius libri in conciliis affricanis, et gallicanis feci, eorumque tempora ut puto, restitui, et diffinivi. In graecis id quidem tentavi potius quam perfeci, quod pleraque et consulatu, et aera carebant, neque in historiis ecclesiasticis à me hactenus reperiri potuerunt. Aliorum fortase diligentia id in lucem proferet, vel ex vetustis aliquibus libris, vel ex episcoporum subscribentium temporibus inter se comparatis. Quoniam vero brevitatis causa notis quibusdam utor in citandis libris veteribus, vel impressis, illarum significatio explicanda in primis est. 

* Asteriscum addidimus locis insignioribus, quae nobis visa sunt veriorem in mss. libris, quam in impressis, lectionem continere. 

Fol. col. v. folium, columnam et versum significat librorum impressorum. Nos porro in his conferendis conciliis usi sumus editione coloniensi, quae ex castigatione Fr. Laurentii Surii, Carthusiani, et officina Geruvini Calenii anno 1567 prodiit.

L. A. AE. H. S. Códices sunt vetusti gotthicis litteris in membrana descripti, qui in monasterio S. Laurentii regii asservantur. Nempe.

L. Id est, Lucensis ex ecclesia cathedrali Lucensi advectus, scriptus, ut ex litterarum vetustate apparet, ante sexcentos, vel septingentos annos.

A. Id est, Alveldensis scriptus à Vigila praesbytero in monasterio S. Martini de Alvelda (Albelda), sive Alvailda (Albaida) iuxta Logronium (junto a Logroño) oppidum, era 1014, id est Christi 976 (1014-976 = 38 años que se han de restar de las eras), ut in ipso dicitur. 

AE. Id est, S. AEmiliani (San Millán de la Cogolla, Emilio, Emiliano) codex allatus (hallado) ex celebri monasterio S. AEmiliani de la Cogolla prope Najaram (Nájera), scriptus era 1032, id est Christi 994, qui omnium est locupletissimus, quod multa hispaniensia concilia contineat, quae in ceteris desunt.

H. Id est, hispalensis liber ex coniecturis creditur scriptus Hispali: fuit nuper Martini Aialae (Martín Pérez de Ayala), Arch. Valentini (arzobispo de Valencia), scriptus era 949 id est Christi 911. 

S. Id est, Sorienses duo libri dono dati Regi Philippo à Georgio Veteta, cive Soriensi, incertum unde allati, aut quo anno scripti; veteres tamen in membranis, et gotthici.