XXIX.
Donatio ecclesiae de Flix facta ecclesiae et monasterio S. Petri Bisuldunensi per Gaufredum Episcopum et Capitulum Dertusens. sub certis conditionibus in ea contentis, an. MCLXVI. (1166) (Vid. pág. 99).
Ex arch. ecclae. Dertus.
Quoniam facta mortalium cum auctoribus suis tabes oblivionis semper invidia (f. invida) memoriae scriptorum inopia delere consuevit; ego Gaufredus Dertusensis dictus Episcopus, et qui mecum sunt in eadem ecclesia fratres, tam vivorum praesentiae, quam futurorum posteritati scripto tradere curavimus donum ecclesiae de Flix ecclesiae S. Petri Bisillunensis, et Bernardo eiusdem Abbati, suisque successoribus in perpetuum; hoc inquam donum facimus praenominatae ecclesiae, salvo iure episcopali, retenta scilicet quarta parte decimarum, de quibuscumque monachi decimas acceperint in Flix, et in terminis eius. Damus autem praedictis monachis decimas de propriis animalibus suis, et de proprio orto suo uno, et de propria vinea una, dum prior (qui) ex permissione Episcopi absque capellano fuerit, promittat obedientiam Episcopo in omnibus in quibus capellanus obediens esse debet. Cum autem Abbas, sive Prior gerens vicem eius capellanum in praefata ecclesia posuerint, praesentabit eum Episcopo, qui possit discernere utrum sit litterata persona, inreprehensibilis, acceptione digna. Praesentatus autem capellanus promittat obedientiam Episcopo, et accipiat ab eo curam animarum; et ipse et Prior cum Episcopo sanctam sinodum celebrent, et ab eadem ecclesia sanctum crisma reportent, iustitiam teneant ex praecepto Episcopi, sicut sacri canones docent. Haec siquidem fuit convenientia, quam habuit praedictus Abbas cum Episcopo, ut omnes possessiones quas posset adquirere vel emere in episcopatu Dertusensi et Illerdensi, daret ecclesiae de Flix, excepta possessione de Corbins, quam retinuit propriam ecclesia Bisuldunensis ad aniversarium agendum Comitis Barchinonensis. Hoc scriptum factum est anno Dominicae Incarnationis M.C.LX.V., (1165) V. idus januarii, tempore Ludovici Regis Junioris, et Raimundi Berengarii, Comitis Barchinonensis, et Principis Aragonensis (a).
Sig+num Gaufredi Dertusensis ecclesiae Episcopi. = Sig+num Geraldi presbiteri et canonici Dertusensis. = Sig+num Ilarii canonici S. Ruphi. = Sig+num Petri de Rigadel (: Rigadell). = Sig+num Bernardi Abbatis. = Sig+num Petri Mironi. = Sig+num Bernardi Prioris Bisulduni. = Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Ursi, canonicorum S. Ruphi (b).
(a) Mendum scriptoris hic agnoscere necesse est, cum anno 1165 Raimundus Comes Barchinonensis iam vivis sublatus existeret: obierat nempe anno 1162. Quin nec ipse Gaufridus in vivis erat, qui mense maio 1165 decesserat. Uterque autem viventes hic inducuntur V. id. jan. 1166.
(b) Hi qui se canonicos S. Ruphi appellant, canonici ecclesiae S. Mariae Bisuldunensis dicendi sunt, quae vita regulari S. Augustini a saec. XI. florebat, et monasterio S. Ruphi Avenionensi circa finem saec. XI. subdita erat.