Mostrando entradas con la etiqueta Ivone. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ivone. Mostrar todas las entradas

domingo, 5 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice 19, prefación, Juan Bautista Pérez, libro primero concilios

XIX. 

Prefación de D. Juan Bautista Pérez al libro primero sobredicho (a: Sacada del mismo original.). (V. pág. 185). 

Descriptor harum collationum lectori. 

Reverendissimus dominus meus Gaspar Quiroga, episcopus conchensis, generalis per Hispaniam inquisitor, iusus á SS. domino nostro Gregorio XIII collationes conciliorum Hispaniensium faciendas curare, me inter caeteros suos domesticos ministros elegit cui id opus committeret. Quod munus etsi scio me non satis pro dignitate implesse, sed fidem tamen, et diligentiam in eo meam quisquis haec legeris, non omnino improbabis. Ut vero quae hoc volumine contineantur, vel à me praestita sint, cognoscas, necesse est me hoc loco paucis praefari. Quantum utilitatis afferant vetusti codices mss. ad puros fontes omnium disciplinarum retinendos, frustra nunc persequar, cum id tam multi castigationum libri à viris doctis nostrae aetatis in lucem editi cum magno litterarum fructu persuaserint. Neque verò eius laboris summas utilitates diffitebuntur, nisi qui vel ita fuerint caeci, ut non videant semper in deterius abire posteriora quaeque ab uno exemplari saepe descripta; vel ita excordes, ut nihilo plus ament lucem quam tenebras, nihil interesse putent affirmeturne aliquid an negetur, Quae diligentia si in restituendo Cicerone, Galeno, vel Aristotele laudatur: multo quidem laudabilius in ecclesiasticos libros conferetur, et conciliorum atque romanorum pontificum canonicas sanctiones, quarum summa est post scripturae sacrae libros auctoritas. Multi quidem per Hispaniam sunt conciliorum codices vetustissimi, omnes litteris gotthicis descripti: qui magnum in primis adiumentum afferre possent ad hanc conciliorum emendationem. Nam praeter quatuor codices veteres, qui in bibliothecam regiam S. Laurentii, studio regis catholici Philipi constructa, asservantur (de quibus ante concilium eliberritanum dicam), et duos in ecclesia Toletana, multi praeterea alii in antiquis ecclesiis adhuc extant, ut in Ovetensi, et Urgellensi, atque in monasteriis S. Facundi, S. Zoili, S. Petri Montensis, Oniae, et aliis fortasse, quae mihi nondum cognita sunt. Quos omnes codices siquis consuleret, incredibile est quantum lucis conciliis afferretur. Ego quidem in his conciliorum collationibus uno pene Lucensi codice usus sum, tum quod ad festinationem urgebar, tum quod hic codex antiquissimus et copiosissimus domino meo episcopo est visus. Quamquam et interdum alios duos adhibui; sed id quidem paucis locis, ut in ipsis castigationibus testor. Quod si ex uno libro quingenta loca insignia in conciliis Hispaniensibus emendavi, quid futurum quis putet, si reliquos adhibuissem codices, si non modo Hispaniensia concilia, sed Graeca, Africana, et Gallicana contulissem? Jam verò, si ex hoc codice sex addidi concilia nondum impressa, nempe quinque posteriora Toletana, et unum Emeritense, et fragmenta item in aliis multa; quaenam fieret accesio, si ex codice S. AEmiliani addidissem quae in eo sunt, duo Toletana, unum sub Gundemaro, alterum anno 12.° Reccaredi, et Caesaraugustana item 2.m et 3.m, Barcinonensia duo, Oscense, et Egarense, omnia haec Hispaniensia? Mitto enim illa Hispaniae excidio posteriora, sed antiqua tamen, Compostellanum, Legionense, Vallisoletanum, Coiancense, et multa eiusmodi, quae apud nos habemus. Sed his omnibus alteri tempori, et volumini reservatis, nunc de hoc nostro volumine, quod est in manibus, agamus: in quo haec à nobis sunt descripta. In primis librum cui titulus est: Excerpta canonum (hoc enim nomen singulae paginae praeferebant) ex codice Lucensi transcripsimus; quamquam et is in aliis vetustis conciliorum codicibus legitur, ut in Vigilano, et Ovetensi et Toletanis. Id opus collectio quaedam est sive index canonum omnium, qui in conciliis vel epistolis Romanorum Pontificum ad ea usque tempore continebantur, digestus non quidem ordine alphabetico, sed per locos communes distributis rerum generibus. De cuius auctore nihil (quod sciam) hactenus constat; certe antiquior est et Burcardo, et Ivone, et Gratiano, qui ius canonicum in locos communes digesserunt. Non vero esse hoc Isidori, quod multi suspicati sunt, vel illud argumento est, quod hic concilia Toletana ad duodecimum usque passim citantur; cùm constet Isidorum ante VI. Toletanum obiisse. Ac mihi quidem si ex coniecturis loqui fas est, illud potius Juliano archiepiscopo Toletano tribuendum videtur, qui illis temporibus floruit, et quatuor conciliis Toletanis praefuit magna doctrinae celebritate. Quod indicant eius tria opera iam hactenus typis mandata: nempe Prognostica, contra judaeos, et antikimena: praeter alia quae ab eius successore Felice enumerantur; qui etiam prodit, hunc versibus lusisse. Ut vel ex eo suspicari liceat, ab eodem conscripta ea carmina, quae aliquibus libris hujus operis praeponuntur. Nam quod illa inania, et boatu tantum contenta sint, id vitium rudi illi aetati condonandum merito videatur. In eo libro admonendus es lector, quod passim ibi scribitur, à c. XX. aut XXX, hoc significare, illud nempe concilium, cuius pars aliqua tum (f. tunc) citatur esse a cap. vel ab initio conciliorum vigessimum aut trigessimum in ordine eorum, quae Lucensi codice continebantur: et eodem modo in Pontificum epistolis, quas ex ordine quoque enumerat. Id quod ex indice conciliorum et epistolarum Pontificiarum intelliges, quem mox ipsi operi praeponemus. Sequuntur concilia Hispaniensia, quae ex codice Lucensi cum impressis anni MDLXVII contulimus. In his, brevitatis causà aliquibus notis usi sumus, ut his L. H. AE. A., de quibus ante concilium Eliberritanum mox dicemus. Quamquam vero omnia loca, quibus impressa á mss. distabant, observaverimus, ea tamen solum quae plane, et omnino in impressis emendari debere indicabamus, asterisco in margine notavimus, ut festinus lector caetera, si vellet, praeteriret. Nam illud mirari nemo debet, quod non modo loca melius in mss. habentia descripserimus, sed ea etiam quae plane in his depravata esse videbamus. (Quis enim neget multis locis mendosos quoque esse mss., et veram lectionem ex multis inter se collatis eruendam?) Nos tamen in eo summam fidem adhibere maluimus, et in partem peccare tutiorem, quod usu edocti speremus non defuturos, qui vel in depravata scriptura plerumque vestigia alicuius verae lectionis pervestigando reperiant. Itaque et in posterioribus conciliis Toletanis et Emeritense, quae integra hinc descripsimus, relicta in ipso contextu saepe depravata (ut erat in ipso codice) scriptura, adhibito tantum verae interpunctionis labore (quae nulla omnino in codice erat) coniecturas nostras in margine adscripsimus; et fortasse multis locis desperatissimis medicinam fecimus. Reliquum illud est, ut si quid in nostram sententiam exponenda alicubi peccatum sit, id totum correctioni catholicae Rom. ecclesiae (quod obsequentissimo facimus animo) subdamus.