Mostrando entradas con la etiqueta Mironis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Mironis. Mostrar todas las entradas

lunes, 31 de octubre de 2022

V. Monasterium S. Laurentii in valle Lordensi, seu de Marunys, unitur monasterio S. Andreae inter pontes: anno MLXXVIII.

V. 

Monasterium S. Laurentii in valle Lordensi, seu de Marunys, unitur monasterio S. Andreae inter pontes: anno MLXXVIII. (V. pág. 18). 

Ex autogr. in arch. Monaster. S. Mariae Rivipulli

In Christi Omnipotentis nomine. Ego Ermengaudus Dei nutu Urgellensis Consul et Marchio omnibus hominibus tam religiosis quam laicis praesentibus atque futuris detego et cunctis sciri volo, quia erant mihi tria monasteria devicta paupertate nimia. Unde dolore compulsus cogitavi in corde meo ut de his tribus facerem duobus, quibus postea non defecissent cuncta necessaria per tempora cuncta. 

(a) Hanc cartam ad Caroli Calvi tempora referencia esse scripturae conditio dubitare non sinit, quam meis ipse oculis saepe lustravi; tum et illud conficit quod hoc Abbas Guisamundus nominetur quem medio hoc saeculo IX floruisse exploratum est. 

Ac per hoc ego praelibatus comes Ermengaudus, una cum consilio Domni Presulis Bernardi ceterorumque meorum bonorum hominum, videlicet Vice-Comitis Mironis, Guitardique Isarni, et Arnalli Dachonis, Remundique Gonballi, et aliorum multorum quorum nomina scribere longa nimium fuerant, per hanc scripturam dono Domino Deo et Caenobio Sancti Andreae Apostoli, quod est situm inter arta nimium loca quae vocantur Pontonis, et sub sua ditione mito Ecclesiam illam Sancti Laurenti quae est fundata in valle Lordensi cum omnibus dominicaturis quascumque habet in omnibus locis et terris et omnibusi modis habere debet, sive cum omnibus Ecclesiis, decimis et primiciis, et cum omnibus sibi pertinentibus rebus, cum terminis et afrontacionibus cunctis, sicut noti sunt termini ab incolis locarum illarum, totum quicquid dici nominarique potest quae ad usum hominis pertinent, exceptis illis dominicaturis quibus jam dedi Sanctae Ceciliae per scripturam donationis. Totum aliud sicut prescriptum est et adhuc melius potest homo considerare aut numerare quae pertineat ad prelibatam Sancti Laurentii Ecclesiam quae olim fuerat monasterium dono et subitio supradicto monasterio Sancti Andreae, et sic de jure Sancti Laurentii et meo in dominium et potestatem sepe dicti monasterii Sancti Andreae haec omnia trado ad habendum et tenendum tempore perlongo. Sub eo videlicet ordine et modo ut omnes habitatores illius monasterii regulariter semper vivant. Quae est acta XVI kalendas septembris, anno videlicet XVIIII Philippi Regis. = Ermengaudus gratia Dei Comes +. Ego qui hanc feci donationem et firmavi propria manu et testibus firmare mandavi.

Bernardus nutu Dei Urgelli Episcopus +. = Sig+num Mironis Vice-Comitis. = Sig+num Guitardi Isarni. = Sig+num Arnalli Dachonis. = Sig+num Remundi Gonballi. = Poncius Sacer. = Petrus Sacri custos. = Miro Sacer. = Guilielmus Ostiarius. = Lator juris Ermengaudus confirmat hanc devotus +. = Petrus capud scolae qui hanc cartam donationis rogatus scripsi, subscripsi + die et anno quo supra. 

sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 39. Memoria de restauratione urbis Tarraconae, circa annum MXC (1090)

XXXIX. 

Memoria de restauratione urbis Tarraconae, circa annum MXC (1090). (V. pág. 213.) 

Ex arch. eccl. Vicens. n. 1452. 

Universi per Iberum litus, necne per Terragonensem provintiam homines perpendant, quemadmodum domnus papa Urbanus in litteris suis Berengario comiti Barchinonensi, Urgellensi, et Bisundunensi comitibus, et omnibus provintiae Terragonensis principibus per paenitentiam in redemtione omnium peccatorum suorum mandaverit restaurationem eiusdem urbis et ecclesiae Terragonensis. Quapropter Berengarius iam dictus comes, divinâ inspirante gratiâ comotus, donat in restaurationem praetextatae urbis numos L. milia, expolia de Tortuosa, praesenti anno V. milia, et omnibus subsequentibus annis V. milia, donec quinquaginta milia numorum supra compleatur, sicut pollicitus est domno Renerio cardinali per scripturam, quam inde fecit Romanae ecclesiae; sub hac conditione, ut ipse praefatus comes hac iminenti primâ festivitate omnium sanctorum ingrediatur praelibatam urbem ad restaurandum. Et isti sunt principes, qui causâ Dei amoris et omnium peccatorum suorum remissione, devoverunt se ingressuros praelibatam urbem ad inhabitandum; videlicet, Gerallus Alamanni, et Arnallus Mironis, et Deusdedit Bernardi. Praetextatus itaque Gerallus misit hostaticos in potestate memorati comitis, et Berengarii Ausonensis episcopi, qui est electus a domno papa Urbano Terragonensis archiepiscopus, scilicet, Raimundum Geriberti, et Berengarium fratrem eius, et Gerallum Gonballi de Olorda, et Rodlandum Bermundi, unumquemque eorum per quingentos aureos hoc numeri sunt duo milia; ut postquam praedictus archiepiscopus redierit ab Ispania, quam nunc vadit, intra spatium XC. dierum quod ipse mandaverit, mittat in potestate eiusdem episcopi castrum de Gelida, ut ingrediatur ad restaurationem praelibatae urbis, secundum quod ei laudaverit Ugo Dalmatii, et Geribertus Guittardi, et Umbertus Lozberti (o Iozberti). Sin autem, isti iam dicti obsides redimant se duo milia aureos in potestate praefati episcopi. Simili modo, eademque sententiâ praedictus Arnallus Mironis mittat Reimundum Aianrici, et Petrum Bertrandi, obsides in potestate iam dicti episcopi, ut in praefato tempore mittat castrum de Subirads (Subirats) in sua potestate, sicut superius scriptum est. Deusdedit quoque Bernardi mittat Guilabertum vicecomitem, et Gonballum Raimundi per alios duo milia aureos, ut tempore praefixo mittat castrum de Claromonte (Claramunt) in potestate iam dicti episcopi ad faciendum hoc totum, sicut superius est scriptum. Hoc etiam definitum est, ut cum ventum fuerit ad restaurandum moenia civitatis, turres et castra, et domos et alodia, quae pertinent ad iam dictam Terragonensem urbem, dividantur et distribuantur ad laudamentum iam dicti comitis, et electi archiepiscopi Terragonensis, et Geralli Alamandi, et Deusdedit Bernardi, et Arnalli Mironis, et Guillermi Raimundi, et Gueriberti Guitardi, et Ugonis Dalmatii, et Guilaberti vicecomitis, et Mironis Guillermi, et Umberti Iozberti. 

Alia scriptura de eadem re. 

Isti sunt principes, qui causâ Dei amoris, et omnium peccatorum suorum remissione, devoverunt se ingressuros Terragonam urbem ad inhabitandum amodo usque capt. ieiunium (terminum) videlicet, Arnallus Mironi cum VII. militibus, et in potestate archiepiscopi Berengarii mittit ostaticum per quingentos aureos, videlicet, Petrum Bertrandi. Deusdedit Bernardi misit ostaticum Guilabertum vicecomitem per alios quingentos numos, ut VII. milites teneat. Ricardus Guielmi, Berengarius Bernardi ostaticum per alios quingentos. Guielmus Berenger de Barbera, Ricardi Guillermi ostaticum similiter per quingentos numos. Guielm Renard de Sarocha, Ricard Guielm per alios quingentos ostaticum. Ramon Berenguer, Ramon Geribert de Castelet ostaticum per alios quingentos. Bertran Sunier Siquart de Kavalers Pere Bertran ostadghe Ramon Reinald similiter. Bernard Berenger similiter. Raimundus Dodena (de Ódena) similiter. Aianrici Folc similiter. Gonball Ramon similiter. Ramon Mager similiter. Pere Bernard de Cavid similiter. Bernard Bernard de Gorbe similiter. Arnall Guillem de Subirards (Subirads, Subirats) similiter. Berenger Guadall similiter. Rodlan de Tamarit, Berenger Examuce, Arnall Bernanard de Barcelona similiter. Rodlan de Midiona similiter. Arnall Jocfre de Dusrios... Guadall de Badelona (Badalona) similiter. Ale... de Cegonnoles similiter. Adalbert de Font-rubia similiter. Gocfre de Bell Logh (bello loco, Belloch), Ramon Geribert de Castelet, Bernard Guillem de Clarmont, Gerall Ponc, et Guiell Ponc de Cesclods, Berenger Gitard de Beviure, Pere Ramon de Barbera, Gocfre Ratten de Sapronia, Guillelmus de Guarnall, Berenger Bernad de Cunide, Guillem Gerovard de Lorena, Bernard Adalbert de Cunid (Cunit), Aldalard de Cunid, Bertran Mir de Lobregad (Llobregat), Alaman Arbert de Terracola, Ramun gifre de Kastelet. = Raimundus Berengarii comes Barchinonae et marchio cum sua mesnada.