Mostrando entradas con la etiqueta Montepesulano. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Montepesulano. Mostrar todas las entradas

lunes, 24 de abril de 2023

XI. Lecciones, Mallorca, fiesta, Santos Mártires Cabrit y Bassa,

XI.

Lecciones que se rezaban antiguamente en el obispado de Mallorca en la fiesta de los llamados Santos Mártires Cabrit y Basa, según se hallan en un sermón impreso, cuyo autor dice haberlas copiado de los Breviarios antiguos. (Vid. Página 203).

Lectio 1.a 

Anno Incarnationis Verbi millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, Amphosius, Rex Aragonum, Cathaloniae Princeps (qui alias Ildefonsus vocabatur) regnum expugnaturus, Maioricas petiit, hac lacessitus iniuria quod vivente adhuc Petro, Rege Aragonum, patre eius, Jacobus, Maioricarum Rex, frater eiusdem Petri, aditum per Rossilionem Francorum patefecit Regi, magno cum exercitu Cathaloniam petenti. Qui usque Girundam profectus, villas et castella vastavit. Qui quidem Amphosius, patris memor iniuriae, regnum Maioricarum suae subiecit ditioni, absente tamen Jacobo, Maioricarum Rege et in Montepesulano degente.

Lectio 2.a

Capto igitur ab Amphosio Maioricarum regno, castellum quoddam solum erat (quod de Alarono vocant) mandatis eius non obtemperans. Quod cum Amphosio nuntiatum fuisset, ivit ad castellum, ut illud sibi darent, custodibus mandavit eius. E quibus respondit unus: ¿quis hic iste est qui sibi dari castellum iubet? Ait Rex: sum etenim ego Amphosius, Rex Aragonum et Maioricarum. At ille facete respondens: Amphosius, inquit, cum salsamento comeditur (nam Regis nomen patrio sermone pisci etiam cuidam conveniebat, cuius sapida confectio salsamentum est); sed nos, inquit, Regem praeter Jacobum habemus neminem, cui iusiurandum praestitimus, et fidem inviolatam servare intendimus. Et sciscitanti Regi, ¿quisnam esset qui sic loquebatur? respondit: Ego Capellus vocor, et socius meus Bassa. Cui Rex: iuro tibi, Capelle, quod ex quo haedus vocaris, haedorum more igni assari te faciam.

LECTIO 3.a

Paucis igitur post diebus, castello capto Regis industria, iussit Amphosius Rex Capellum et Bassam cum verubus ferreis, carbonibus quam maxime ignitis assari. Quod quidem nephandissimum supplicii genus cum Summo Pontifice Domino Papae Gregorio duodecimo relatum fuisset (totam per Italiam, Franciam, Castellam et Maioricarum regnum) (sic) ne tam atrox scelus impunitum remansisset, dictum Amphosium tamquam anathema publicari iussit.

LECTIO 9.a

Cum igitur Aragonum Rex se a Domino Papa excommunicatum scivisset, paenitentia ductus, a maximo petiit Pontifice, ut sibi veniam poscenti manum misericordiae porrigeret, et poenitentiam postulanti absolutionem largiretur. Quam quidem tali obtinuit pacto, ut Jacobo, Maioricarum Regi, patruo suo regnum et omnia redderet; iniunctaque sibi poenitentia ut quoddam altare et imaginem construeret ad Dei honorem, et laudem Beatae Virginis Matris eius, necnon et omnium Sanctorum venerationem, inter quos Capellus et Bassa comprehenderentur, qui pro fide servanda, et iureiurando non violando, per quod proprio eorum Regi et vero Domino tenebantur astricti, martyrium passi sunt. Et etiam quod anno quolibet in Sede Maioricarum, Dominica prima post omnium Sanctorum festum, omnium Martyrum celebraretur solemnitas; cuius rei faciendae onus sibi assumpsit Jacobus, Rex Maioricarum, eiusdem Amphosii patruus, qui dictum altare et imaginem construxit, atque anno quolibet dictam fecit celebrari festi sollennitatem. Beneficium autem non tempore illo, sed postea anno millessimo trecentessimo duodecimo per filium dicti Jacobi Sanctium, Maioricarum Regem institutum fuit, pro animabus dictorum Capelli et Bassa; qui sunt equidem laudandi, nam mortui sunt pro Domino Jesu Christo, et pro eorum Rege; ideo percipere meruerunt inmarcescibilem gloriae coronam.

lunes, 31 de octubre de 2022

Tomo XII, 12, APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Ermengaudi Comitis Urgellens. donatio ad monasterium S. Saturnini

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I.

Ermengaudi Comitis Urgellens. donatio ad monasterium S. Saturnini, an. MXCII. (V. pág. 5.) 

Ex cartor. eiusd. monast. ap. Semin. Episc. Urgellen. 

In nomine Domini. Ego Ermengaudus Dei gratia Comes, et Marchio Urgellensis propia sponte dono ad cenobium S. Saturnini Martyris, qui est fundatus in comitatu Urgello justa (juxta) flumen Valerie, ipsam hereditatem de Avinamomi totam ab integrum, sicut ipse abet vel tenet in civitate Balagarii intus vel foris, sive domibus, vel ortis, sive campis, sive cultum vel incultum. Sub ea videlicet ratione, ut in ipsa meschita quae est de Avinamomi, faciatis ecclesiam de S. Saturnino, et ipsa ecclesia abeat decimas et primitias totas ab integrum sicut ecclesia debet abere fideliter. Et nullus homo abeat licitum fabricare ecclesiam aliquam in aliquo loco in ipsa civitate, nisi in ipsa Zuda de Sancta Maria, et ista de S. Saturnino. Et est ipsa meschita in ipsas casas... flumen Sigoris (otra variante del Segre), et ipsa cechia (acequia; sequia, cequia) transit ante istas casas; et ex alio latere per meridianam et occidentalem partem affrontat per ipsam viam quae ascendit ad ipsam Zudam, et vadit usque ad ipsam turrem quae est super ipsam scalam, quae fuit de Juceph Cavaler, et sic descendit ultra flumen Sigeris (Segre). Insuper addo ipsam almuniam quae fuit de Juceph Cavaler, quae est ultra collo de Portella in ipso plano, sicut terminat ipsa aba, et ipsa via de Algerr, et de Albesas, et vadit usque in collo de Munmur, et sic vadit per sumitatem de ipsa serra, et ipsas almunias parvulas includit, quae sunt de ipsa almunia jam dicta, et per sumitatem de Valimes, et sic descendit usque ad ipsam viam quae vadit de Corbins à Balaguer; et sicut aquae versantur ex utraque parte a meridiana et australi parte, et sicut viae terminantur jam dicte a parte occidentis, sic dono totum ab integrum quantum istas affinitates includunt, Domino Deo et beato Saturnino, et Petro Abbati, et monachis suis, et cunctis successoribus suis per cuncta tempora ad abendum et possidendum francum et liberum cum intratibus et exitibus, cum pratis et pascuis, cum decimis et primiciis, ad facere quidquid volueritis. Similiter dono ipsos ortos que fuerunt de Juceph Cavaler, qui sunt in civitate Balagarii, qui sunt juxta ipso orto de Rege. Insuper addo, ut si aliquid potueritis adquirere extra civitatem vel infra, simili modo ab omni integritate confirmo cum decimis et primitiis, et sic de me jure in vestrum trado dominium ad abendum et possidendum per cuncta tempora. 

Et ego Petrus Bernardi Abbati dono vobis Ermengaudo jam dicto propter hoc donum quod facias S. Saturnino et monachis suis, qui ibi sunt vel fuerint, tribunal (a) S. Saturnini, in quo sunt XVIII. libras argenti cocti et purissimi, et libram de Montepesulano (Montpellier). Si quis hoc disrumpere voluerit, in duplo componat. Actum est hoc XV. Kal. Madii anno XXXIIII. Philippi Regis. = Ermengaudus Comes. + = Ermengaudus filius eius, vel Comes, confirmans hoc donum supra taxatum signo suo +. = Sig+num Guitard Guillermi. = Sig+num Ramon Guillermi. = Sig+num Guillelmi Arnald. = Sig+num Isarn Guitard. = Sig+num Arnal Ramon. =  Sig+num Petrus Bernardi confirmans. = + Petrus Ramon confirmans. = + Bernard Ramon confirmans. = + Berenger Ramon confirmans. = + Balvi confirmans. = + … Erbal de Lobera confirmans. = + Arnal Pere de Ponts conf. = + Ramon de Sero conf. = Raimundus diachonus qui hoc scripsit die et anno + quo supra. 

(a) Sedile, pulpitum, vel quid simile ecclesiasticis officiis deserviens.