XXVII.
Acta consecrationis eiusdem episcopi Rotensis, ex decreto eiusdem episcopi Urgellensis, eodem anno.
Ex. autogr. in eodem loco.
Locorum primates preceptorum, quibus gerarchice atque telatargice vigent prischa, modernaque ecclesiarum moderamina, teoloqueriis sancxere cannonibus, quo (quod) arripientibus viam universe terre quarumlibet sedium presulibus, per vicionerem (viciniorem) episcopum, aut per quemlibet alium episcopum, cui archimadrita iniunxerit, extincti fratris tumulatorem, orbateque sedis visitatorem, atque consolatorem, sine cuius conscientia sacri vetant cannones confiteri atque confici, de subrogacione episcopi perficiatur ecclesiasticarum inventarium rerum. Tunc vero prioribus viduate sedis dispositis echonomis comendetur; postmodum autem cleri plebisque ordinis desideriorum consensus requiratur. Quinimmo amotis simoniacis saculis, postpositisque omnium cupiditatum argumentis, universa fideliter noticie archiepiscopali significentur. Quo disponente cuncta in talibus expedit cum suffraganeorum consilio sub divina censurâ disponi negociis atque ordinari. Igitur metropolitano Dominica vocatione rebus humanis utraque (vitaque) perfuncto, hec eadem fideliter sunt exigenda omnia a visitatore atque tumulatore, et omnium condiocesanorum, si fieri potest, cognicionis (cognicioni) significanda prudencialiter, quo urbes, que gentilium temporibus abebant idolicole flamines, nunc gubernent Christicole presules. Cum ergo pastorem contigerit subrogandum, post adclamationem et vocationem cleri, petitionemque viduate plebis, ne urbs presulem minime optatum aut spernat, aut odium abeat, fiatque minus religiosa quam convenit, cui aut liceat abere quem voluit, quoniam difficile est quo (quod) bona peragantur exitu, que mala sunt incoata principio, expedit orbate sedi cum episcoporum eleccione, cleri ac populi ipsius comitatibus aclamatione, episcopum ordinari atque intronizari. Quapropter ego Ermengaudus, sedis Orgellensis ecclesiae episcopus, unâ cum caterva venerabilium clericorum alme Marie sedis prefate, cognoscentes obitum beate memorie Aimerici pontificis Rodensis civis, ecclesieque sancti Vincentii ipsius loci sedem, cuius memoria ethereo describat in albo, uti sacra cannonum auctoritas iubet, cum consensu domno Wilielmo comite, cum eius optimatibus, ac plebe non exigua concione expostulantibus, cannonico calciati privilegio, Borrellum, filium Richellis femina, urbis prefate Rodensis, unâ per vocationem et adclamationem archidiaconorum, cenobitarum, et ruralium clericorum, vocamus, aclamamus, et petimus, ac prodesse poscimus episcopum subrogandum, consecrandum, et intronizandum Borrellum prenotatum in gremio sancte sedis ecclesiae Vincentii Rotensem civem, et eum principem constituimus ecclesie sanctorum, quorum predicte urbe site sunt. Ab ipsis utpote cunabulis, et fidei rudimentis, scimus eum clericum, ac studiis litteralibus eruditum, nobilem, ortodoxum, humilem, modestum, ospitalem, karitativum, castum, misericordem, et iuxta Apostolum armis divinis decentissime ac pleniter adornatum. Hunc ergo Borrellum ego Ermengaudus prefatus episcopus, unâ cum cetu clericorum alme Marie sedis iam dicte, et cum consensu domno Wilielmo inclito comite, adclamamus eum, et advocamus sub tuicione vel dominatione prefate sedis Orgellensis, sive domnum episcopum Ermengaudum, vel omnes episcopi, qui post eum venturi sunt. Postulo itaque ego Ermengaudus episcopus prefatus domnum Adalbertum Karchasensem civem pontificem, ut per singulos grados ecclesiasticos sit ordinatus, et ministerio sacerdotali sit dedicatum. Igitur in Dei nomine interrogamus populum, hunc Borrellum prefatum adclamantem: “¿Vultis eum abere episcopum?” “Volumus" usque tercio respondit omnis clerus et populus... “Volumus.” Nos quidem humiles Ihesu Christi pontifices Ermengaudus prefate sedis Orgellensis, in qua ordinacio ista consistit, et Adalbertus pontifex Karkasensis, et Petrus episcopus Comenensis, audientes, et cernentes tantam adclamatorum unanimitate proficuam ecclesiam utilitatem, recipimus in nostro episcopali numero, atque collegio preclamatum Borrellum, et cum per auctoritate cannonica benedicendo ordinamus, et electum episcopum in ipsa sede sancti Vincentii episcopum exaltamus, et in nomine sancte Trinitatis intronizamus, et ipsis ecclesiis pastorem constituimus, sub dominatui alme Marie sedis Orgellensis, et domno Ermengaudo episcopo, vel successores eius. Acta scedula huius indaginis a corporea trabeacione Verbi Divini anno millessimo XVII, era millesima quinquagesima quinta, indicio VX, (signo) I. (concurrente I.), pacta XX, VIII. Kalendas Decembris, anno XXI regnante Rothberto rege. = Witardus sacer, qui hanc aclamacionem scripsit domno episcopo Borrello sub die annoque superius exarato, ad laudem et honorem: et gloriam sancte Dei Genitricis Mariae sedis Vico Orgellensis, et episcopos ibidem permanentes feliciter. Amen.