Mostrando entradas con la etiqueta MXVII. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta MXVII. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XXIII. Acta electionis et consecrationis Suniarii Abbatis Amerensis in concilio Gerundae celebrato anno MXVII (1017).

XXIII.

Acta electionis et consecrationis Suniarii Abbatis Amerensis in concilio Gerundae celebrato anno MXVII (1017). (Vid. pág. 227.)

Ex autogr. in arch. monast. Ameren.

Herus Xps. Jhesus in terris degens per cosmi alumnos misit duodecim climata, ut gentilium corda que errores raptabatur per varios atque per devia ad fidei rectitudinem traherentur, atque ad Xpi industriam. Ipsi vero toto nisu conati sunt a zabulorum eos evellere suplicia, et lavacris salutaris abluere, ut purificati ab idolorum spurcicia, atque operante Xpi. iusticia, permanere possint in cive aetherea. Fos inde accensi nonnulli, roborati virtute fidei Spiritus Sancti, linquentes predia, substantia atque cuncta, alternatim duxere vitam, per quam possint adipiscere perennem mansuram. Ergo multi soli hero placere studentes, in tuguriis hospicia habentes, cum celicolis adepti sunt regni celestis. Quo circa noster Theosophus gratia et nomine, evi vitam deserens huius, amplectens deserta, soli Deo vacare studens, Angelis notus, hominibus incognitus, dein lucerna super candelabrum posita, quatinus qui in domo sunt luceret, XII monasteria construens, duodenos monachos deputans, per uniuscuiusque patres constituit, vitamque monasticam indidit. Unde nonnulli eius amplectentes vestigia studuerunt construere monasteria sua in presidia. Ergo namque a fidelibus viris monasterium Sancte Marie dudum in val de Amerensi constructum, et regulis artis (vel regalis cartis) ibidem degentibus lex constituta est. Quorum inibi novimus extitisse, et eundem cenobium strenue rexisse domno Raimundo Abbate quem ab hac luce feliciter subtractum, et inter agmina paradisi collocatum, interim annuente domno Raimundo inclito Marchione eiusque coniuge domna Ermesindis Comitissa successit in eodem cenobio egregium virum domno scilicet Witardo venerabilis Archipbr. Qui aliquot per tempora tria annorum spacia eadem rexit monasteria secundum sue mentis sciencia. Qui presidebat tunc temporis quo in Sancta Sede Gerunda celebrata est concilia, in quo adfuere Episcopi, necne Abbati, et diversi generis quam plurima. Multas denique ibidem dirimentes causas, et quod videbatur ineptum, trahere nitebantur ad rectum consilium. Consedentibus namque et conloquentibus, audientes quomodo erat erga monasterium, adiudicaverunt inhonestum esse, atque potestati subiacere peccatum, ut monachi sub lege et hordine Sancti Benedicti degentes ut maneant sine patrono, qui hordinem ac vestigia simul cum illis ducat communemque vitam atque minime esse sub tali potestate qui hordinem et vitam ducant alternatim, et non comune, sicut beatus Benedictus edocet. Enimvero ceperunt Episcopi vel Abbati exorare domnum Petronem sancte Sedis Gerundensis alme Virginis Marie Episcopum una cum clero sibi comisso ut rogasset atque obtasset domna Ermesindis gratia Dei Comitissa, necnon et eius filio inclito Marchione Berengario, ut talem ibidem Pastorem delegassent, qui eisdem ducatum prebuisset ad vitam et adquievit Comitissa necnon et eius filio, atque omnes Gerundensium Proceres, eorumque preces annuente domno Witardo, egregius Archipbr. elegerunt monacum nomine Soniarium ex Sancti Petri cenobio, moribus pudicum, sapiencie sale refertum, scientem proferre de tesauro intimo cordis sui ea que sunt novi ac veteris testamenti; ac domno Berengario inclito Duci eum obtulit domno Adalberto egregio Presuli ad benedicendum per iussionem domno Petrono Episcopo, ut consecratus a Dno. Jhesu Xpo. auctoritas ista ei suplementum tribueret a prelatum regendum iam monasterium. Acta sunt hec autem III. kl. decembris, imperante Domino nostro Jhesu Xpo., anno Trabeacionis eiusdem millesimo XVII. indicione (deest).

Adalbertus Episcopus. = Ermessindis gratia Dei Comitissa. +. = + Berengarius Comes. = Blidegarius Aba. = Abo monachus. = Seniofredus monac. = Petrus monac. = Durandus mon. = Arnallus monac. et sacer. = Eldemarus monac. = Guilelmus monac. = Geraldus monac. = Seniofredus monac. = Reimundus mon. = Petrus sacer. et mon.

martes, 30 de agosto de 2022

XXVI. Decretum electionis seu confirmationis Borrelli in episcopum Rotensem, MXVII (1107)

XXVI. 

Decretum electionis seu confirmationis Borrelli in episcopum Rotensem (obispado de Roda), latum anno Dñi MXVII (1107). a S. Ermengaudo episcopo Urgellensi. 

(V. pág. 137.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Anno trabeationis Domini nostri Ihesu Christi millesimo XVII, era millesima quinquagesima quinta, indicio XV, (signo) I. (concurrente I.°) pacta XX. Auctor, et Dominus, cum Patre, et Spiritu Sancto, omnium creaturarum, quibusque sub illius gracia conmanentes omne monarchia disponuntur regimina. In quo reverentissime nominando domno Wilielmo illustrisimo comite, cum omne vulgus populi, qui degent in comitato Ripacurcensis tellure, una cum domno Ermengaude presule, qui est in sinu matris ecclesie sancti Marie sedis Vico Orgellensis, qui est caput omnium ecclesiarum iam dicto comitato, venit quidem domnus Borrellus, filius Rechildis femina, unâ cum consensu et voluntate supra dicto excellentissimo comite, sive optimatibus vel principibus eius, nec non etiam religiosorum clericorum atque abbatum, idest, Galindus abba sancte Marie Varra, et Sanila abba sancti Andree, et Dacco abba sancte Marie Lavaies, et Aster abba sancti Petri Taberna, et Manasse abba sanctorum Iusti et Pastoris Aurigema, et Isarnus abba de sancto Stephano, et Aster abba sancti Michaelis, et Abbo abba sancte Maria Alaone: nos simul in unum cum canonicis sancti Vincentii martiris Christi, cuius sedis sita est in civitate Rota (Roda), idest, Barone archisacer, et Gerallus sacer, et Galindus sacer, et Durandus sacer, et Miro sacer, et Altemirus sacer, et Guimara (Guimerá) sacer. Subiungimus etiam fidelium laycorum, idest, Urrato et fratres eius, Miro et fratres eius, Garsia et fratres eius, Bernardus et fratres eius, Gela et fratres eius, Ato et fratres eius, Ansila et fratres eius, Asnarius de Villanova, Bernardus de Anaspuni et fratres eius, Martinus et fratres eius, Garsia de Guduli et fratres eius, Abbo de Tromeda et fratres eius, Riculfus et fratres eius. Et expetivit electionem et obedientiam et benedictionem pontificalem ante sacrosancto altario alme Marie sedis prefate, et ante domino presule prenotato; sive multorum clericorum in Christo agonizantes obsequio, idest, Isarnus archisacer, Poncius archilevita, Transeverus archilevita, Arnallus archilevita, Unifredus archilevita, Bernardus archilevita, Randulfus archilevita, Vivas sacer, Bellus sacer, Bernardus sacer, Wiskafredus sacer, Seniofredus sacer, Gundabertus sacer, Adalbertus sacer, Seguinus sacer, Wilielmus sacer, Arnallus sacer, Unifredus sacer, Wifredus sacer, Wilielmus levita, Wifredus levita, Miro levita, item Miro levita, item Wilielmo levita, Dela levita, Petrus levita, Lupus levita, vel aliorum cannonicorum venerabilium, quorum nomina longum est scribere. Adiuvante Domino, et Salvatore nostro Ihesu Christo, helegimus hunc Borrellum prefixum, ut ad electionem et honorem presulatus perveniat, divina miserante clementiâ. Est namque prudens, docibilis, moribus temperatus, vitâ castus, sobrius, humilis, misericors, hospitalis, in lege Domini instructus, verbis simplicibus dissertus, sanctamque et individuam Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem credens atque confirmans, Deum ante secula, homo in finem seculorum predicat. Cum his tantis et aliis virtutibus decoratum prefatum Borrellum agnoscimus, nos omnes eligimus illum uno animo, unoque conventu decrevimus et corroboramus, ut ad ordinem sui presulatus susceptione tranfundat, atque in Domino fisus accedat. Iterum atque iterrum ego Ermengaudus, prefatus episcopus, unâ cum katerva clericorum predictorum advocamus, adclamamus, atque eligimus iam sicto Borrello, ut per divina manu Salvatoris protegente vel donante ad honoremt et benedictionem atque ordinacionem sui presulatus accedat, et susceptione perveniat, sub tuitione alme Marie sedis prefate, et sub dominatione domno Ermengaudo episcopo et successores eius. Exaratus est autem hec titulus electionis presulatus XI.° Kalendas Decembris, anno. XXI. regnante Rothberto rege. = Witardus sacer, qui hanc electionem per volumptatem domno Wilielmo comite, et per iussione domno Ermengaudo episcopo scripsi et subscripsi die et annoque prefixo.