miércoles, 29 de junio de 2022

Tomo 4. Apéndice. II. Instrumentum publicum fundationis, et donationis monasterii carthusiensis ordinis

II. 

Instrumentum publicum fundationis, et donationis monasterii carthusiensis ordinis, prope Segobricam urbem, nuncupati Vallis Jesu Christi, factae à D. Petro IV, Aragonum rege, ejusque filio Martino, anno 1386. 

EX AUTOGR. EJUSD. MONASTERII. 

In Dei nomine et Beatae Virginis Mariae ejus matris, et omnium civium supernorum, pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, Valentiae, Mayoricarum, Sardiniae, et Corsicae, comesque Barchinoniae, Rosilionis, et Ceritaniae, providè attendentes quod cum ab adolescentiâ prona sit natura hominis ad peccandum, diversis inquinamentis obnoxia vitiorum; paravit nobis clementia Creatoris opera charitatis, per quae possemus nostros delere reatus, et ad vitam aeternam gloriosius pervenire. Inde est quod nobis semper persuadere intendimus quae nobis magis expedire, ac Deo magis grata cognoscimus et accepta. Quàm gratum ergo et quàm placabile Deo sit orationis aedificare domum, et ipsam condecentibus reditibus premunire, ut fratres ibi Altissimo servientes vitam sustentare possint eorum; et ex Moysi meritis, qui tabernaculum Deo in deserto erexit, et ex Salomonis numatione (a: F. numeratione, aut nominatione, quasi à Deo nominatus eam in rem, aut peculariter electus Salomón extiterit) qui templum Jerosolymis Deo construxit, animadverti faciliter potest, atque perpendi. Ex hoc namque facie ad faciem Deum alter videre promeruit, et alter sapientiam misericorditer sibi dari. Et quamvis omnis eleemosyna (elemosina; limosna; almoyna, almoina) redemptio sit peccati, et culparum omnium remissionem obtineat; illa tamen salutem aeternam perpensius operatur, quae in ecclesiarum aedificationem, et divini cultus operationem effunditur; quia alia eleemosyna gratis datur, haec autem quasi per debitum imputatur, Domino per Moysen dicente: Omnis vir, sive mulier pio animo, et hilari voluntate offerat in opus tabernaculi aurum, et argentum &c. Ad misericordiam enim pauperibus impendendam salubriter admonemur; ad ecclesiam autem construendam seu instaurandam auctoritate divini eloquii cogimur, et urgemur. Quamobrem ob devotionem, quam ad ordinem cartusiensem à multo citrá tempore gerimus, scientes quod inclitus infans Martinus (infante, futuro rey Martín I de Aragón), natus noster charisimus, comes de Exerica, et de Luna, ac dominus civitatis Sugurbii (señor de Segorbe) obtinuit concessionem à venerabili fratre Guillelmo, priore cartusiensi, construendi, et aedificandi unum monasterium ordinis supradicti: tenore praesentis publici instrumenti, sive privilegii perpetuo valituri, consentiente ad haec, eaque approbante dicto infante Martino, instituimus, construimus, et fundamus domum, seu monasterium quoddam ordinis praelibati in loco, vidilicet (videlicet), nuncupato vulgariter Canoves (Cánoves; Cánovas), sito in orta loci de Altura (huerta del lugar de Altura), Sugubricensis dioecesis (diócesis de Segorbe, segobricense), qui est praedicti infantis. Quae quidem domus, seu monasterium Vallis Christi ex nunc omni tempore nuncupetur, et volumus nuncupari, ad instar, et devotam memoriam illius vallis sanctissimae Josaphat, in qua indubitanter, atque fideliter credimus dominum Jesum Christum personaliter super nubem candidam in die judicii cum angelorum et beatorum multitudine apparere: ut pro bonis gratiâ Dei factis, et ammodo faciendis per nos, ad dexteram collocari nos faciat cum bonis. Et pro vitâ et sustentatione prioris, monachorum, et fratrum qui nunc sunt, et erunt pro tempore in monasterio ipso, concedimus, et donamus, ac devotè offerimus omnipotenti Deo, et monasterio supradicto, et ejus conventui perpetuò, donatione purâ, perfectâ, et irrebocabili inter vivos, duos mille solidos regalium Valentiae (2.000 sueldos reales de Valencia) annuales, vendales, et perpetuales, in plenâ perceptione habendos, et percipiendos per ipsos monasterium et conventum singulis annis francos, liberos, et exemptos ab omni onere, et servitio regali, et vicinali, et alio quolibet, principaliter in et super herbagio villae de Egerica (Exerica se lee antes), quod est praedicti infantis, et generaliter in et super omnibus aliis, et singulis redditibus, et juribus dictae villae, et aliorum locorum, quae dictus infans habet, et possidet in regno Valentiae. Statuentes, providentes, et volentes omninò, quod prior dicti monasterii, qui nunc est, et pro tempore fuerit, seu alius quicumque, quem ad hoc idem prior elegerit, intersit, et interesse habeat, unà cum Bayulo (bájulo; batle, batlle) dictae villae, venditionibus seu arrendamentis fiendis de cetero de herbagio (herbatge, herbage; impuesto sobre el herbaje, hierbas), redditibus, et aliis juribus, et quod factis vendictionibus, seu arrendamentis praedictis, statim emptores, seu arrendatores herbagii, et reddituum, ac jurium praedictorum cautionem praestent, et praestare teneantur idoneam monasterio, priori, et conventui supradictis, de solvendo ipsis vel cui voluerint, annis singulis ex pretio venditionum, seu arrendamentorum ipsorum terminis comprehensis, duos mille solidos supradictos, prout melius, utilius, et firmius ad utilitatem dicti monasterii fieri poterit, et dictari. Praeterea concedimus, et donamus eisdem monasterio, et conventui rationibus supradictis donationem praedictam ad in perpetuum pro francho, et libero, ac exempto allodio (alodio) ab omni onere, et servitio regali, et vicinali, et alio quovis, molendinum dictae villae de Exerica, vocatum lo Moli de Exerica (de illo, lo; et illo : e lo : y lo: el; molí; molino) cum domo in qua est constructum, ac aedificiis, exartiis, et artificiis ejus, et cum aquâ qua molitur (derecho del agua para moler), et omnibus juribus, et pertinentiis suis. Quod quidem molendinum, et etiam dictos duos mille solidos censuales, et vendales habemus, et nobis pertinent pleno jure, titulo emptionis (derecho antiguo del rey sobre los molinos, entre otras cosas), quam ei praedicto infanti noviter fecimus de eisdem, cum instrumento recepto per Berengarium Sarta, protonotarium suum, ut in eo plenius est contentum. Et hanc donationem, concessionem, et asignationem facimus perpetuò monasterio, et conventui antedictis de praedictis duobus mille solidis, vendalibus, et annualibus, et molendino praedicto, sicut melius dici potest, et intelligi, ad omne ipsorum comodum, et salvamentum, ac bonum, et sanum, sincerumque intellectum. Et extrahimus praedicta omnia singula de jure, dominio, proprietate, et potestate nostri et nostrorum, et praedicti infantis, et suorum. Eademque omnia, et singula in praedicti monasterii, et conventus jus, dominium, proprietatem, et potestatem mittimus, et transferimus irrevocabiliter, pleno jure ad habendum, tenendum, omnique tempore franchè, quietè, et liberè, atque pacificè possidendum, tanquam rem propriam eorumdem. Et ex causâ fundationis et donationis hujusmodi damus, cedimus, ac mandamus praedictis monasterio, et conventui omnia loca nostra, et dicti infantis jura, voces, vices, et actiones reales, et personales, mixtas, útiles, et directas, et alias quascumque nobis, et praedicto infanti competentes, et competere debentes in praedictis, quae supra donamus, et concedimus, et contra quascumque personas, et res ratione earum. Quibus locis, juribus, vocibus, vicibus, et actionibus nostris praedictis possint monasterium, et conventus praedicti uti, agere, et experiri in judicio, et extra judicium, in curiâ, et extra curiam, agendo, et respondendo, defendendo, tenendo, et etiam possidendo, et in cunctis aliis modis, quibus et quemadmodum nos, et dictus infans poteramus ante donationem, et jurium cessionem hujusmodi, et possemus, seu posset nunc, et etiam postea quomodocumque: quoniam nos instituimus ipsos monasterium et conventum in et super praedictis dominos, et procuratores, ut in rem propriam eorum ad faciendum inde suae libitum voluntatis, purè, liberè, et absolutè, et sine aliqua retentione nostri et nostrorum, et dicti infantis, et suorum, ac alterius cujuscumque personae: inducentes ipsos de praedictis omnibus in corporalem possessionem, seu quasi. Ulterius volumus, et ipsis monasterio, priori, et conventui hujus serie ducimus concedendum, quod in et super praedictis, quae sibi concedimus, et donamus, habeant deinceps de cetero omnem districtam cohercitionem, et executionem, pro ut melius, et plenius ea nos, et dictus infans ante donationem hujusmodi habebamus. Ob quae si, et quoties voluerint, possint iidem prior, et conventus libere habere recursum de, et pro praedictis ad nos, seu gubernatorem nostrum regni Valentiae praesentem et futurum, qui pro praedicits et ratione eorum possit et habeat facere, seu facere fieri executionem expeditam contra quoscumque; et compulsiones quaslibet, et districtus omni obstáculo quiescere. Promittentes in nostrâ bonâ fide regiâ, ac jurantes per Dominum Deum, et ejus sancta quatuor evangelia, corporaliter manibus nostris tacta, quòd fundationem, donationem, et concessionem praesentes, et omnia, et singula supra et infra contenta tenebimus, observabimus, attendebimus, et complebimus firmiter cum effectu, et numquam contra faciemus, vel veniemus aliquâ ratione vel causâ; et de certâ scientiâ renuntiamus expressè omni foro, rationi, et consuetudini hiis repugnantibus quovis modo. Ceterum si quis forsan in praesenti contractu ratione solemnitatis omissae, vel aliis posset opponi vel impingi defectus, nos defectum eundem supplemus de plenitudine nostrae regiae potestatis: decernentes, et volentes hunc nostrum contractum,  et actum, vicem, virtutem, et efficatiam legis habere, ac etiam privilegii robur cunctis temporibus valituri, et obtinere perpetui roboris firmitatem. Non obstantibus quibusvis privilegiis, statutis, foris, ac concessionibus, nec quibuscumque juribus adversantibus, seu contrariis ad praemissa; quoniam nos privilegia, et alia supradicta, quatenus possent hiis obviare, de nostrae potestatis plenitudine tollimus, et penitus revocamus, et pro revocatis, et sublatis habemus omninò, eaque decernimus non obstare. Et ego dictus infans Martinus, vestri domini regis humilis filius, piorum operum cupiens esse participem, et consortem, praedictis, fundationi, donationi, assignationi, et aliis omnibus, et singulis supradictis consentio, eaque gratis, et ex certâ scientia approbo, laudo, et firmo. Et etiam pro securitate, et uberi cautelâ dictorum monasterii et conventus, herbagium, et molendinum praedicta, quo ad haec pono, et submitto foro, districtui, et jurisdictioni praedicti gubernatoris regni Valentiae, qui in hiis habeat plenam et omnimodam potestatem; promittens, in meâ bonâ fide pro me, et meis haeredibus, et succesoribus, ac etiam jurans in animam meam per Dominum Deum, et ejus sancta quatuor evangelia per me tacta, omnia, et singula supradictâ me ratta habere perpetuó, atque firma, ac tenere firmiter, et observare, et non contra facere vel venire aliquâ ratione, vel causâ, sub bonorum meorum omnium ypotheca. Haec igitur omnia et singula supradicta prout continentur superius, nos dictus rex, et ego dictus infans in manu, et posse notarii infrascripti, tanquam publicae personae, haec à nobis stipulantibus pro omnibus illis, quorum interest, vel poterit interesse. Quod est datum, et actum Barchinone die 7. Januarii anno à Nativitate Domini 1386. regnique nostri domini regis 51. Rex Petrus. Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum, Valentiae, Mayoricarum, Sardiniae, et Corsicae, comesque Barchinoniae, Rosilionis, et Ceritaniae, qui haec laudamus, firmamus, et etiam juramus, huicque publico instrumento sigillum appenditum bullae nostrae plumbeae apponi jubemus in testimonium praemissorum. 

Signum + infantis Martini, comitis de Exerica, et de Luna, et domini civitatis Sugurbii, praedicti domini regis filii, qui praemissis consentio: eaque omnia laudo, firmo, et juro: et huic etiam instrumento meum sigillum apponi jubeo suppendenti. Infans Martinus. Testes sunt qui fuerunt ad praemissa praesentes, frater Joannes archiepiscopus Turritanus, confesor. Nobilis Hugo de Angularia, Camerlengus, et Jacobus March, armorum Ugerius domini regis, jam dicti, et Eximinus Petrus de Arenosio Camerlengus domini infantis praefati. 

Signum + Bartholomaei Sirvent, praedicti domini regis secretarii, et auctoritate ipsius notarii publici, per totam terram, et dominationem ejusdem, qui praemissis interfui, eaque de sui mandato scribi feci, et clausi. 


Instrumentum publicum fundationis monasterii cartusiensis ordinis, nuncupati S. Mariae Portae coeli (Portaceli; puerta del cielo; porta del cel) in Valent. dioecesi, facta ab Andraea de Albalat episc. Valent. ann. 1272. 

(Andrés, Andreu, Andreas, de Albalat, obispo, bisbe de Valencia)

EX LIBR. COLLAT. CUR. ECCLES. VALENT. ANN. 1317. 

FOL. 98. 

Hoc est translatum, benè et fideliter sumptum XI kal. Maii anno Domini 1317 à quodam publico instrumento cujus tenor talis est. = Noverint universi quòd cùm sit pium ac animarum saluti congruum, ac etiam fructuosum, cultum divinum augeri, quo Dei omnipotentis clementia potius excitatur, peccatorum contagio ac delictorum labes diluitur, venia sive remissio obtinetur; ideo nos Fr. Andraeas, divinâ miseratione Valentiae episcopus, attendentes quod animarum salus ab his maximè quibus ipsarum cura commissa dignoscitur, debet praecipuè procurari: attendentes etiam quod Deus omnipotens, sine quo nihil est validum, nihil stabile, de illorum manibus plura requiret, quibus plura committenda decrevit; nostrae et aliarum animarum saluti, quarum curam suscepimus, providere volentes, ac nostros supplere seu relevare deffectus, ad honorem Dei, et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, et beatissimae ac gloriosae Virginis Matris Christi, ob remedium animae nostrae, et incliti ac magnifici domini regis Jacobi, et illustris infantis Petri ipsius primogeniti, et felicis memoriae dominae Elisabethae, quondam reginae Franciae filiolae nostrae: ac bonae memoriae domini Petri quondam Terraconensis archiepiscopi (arzobispo de Tarragona; arquebisbe), rev. patris ac carissimi germani (hermano) nostri, et Isabet Eximii (f. Eximini) (Isabel) Petri de Arenoso quondam defuncti (et) parentum nostrorum, benefactorum, ac omnium fidelium defunctorum: de assensu et expressâ voluntate nostri capituli, statuimus, ordinamus, et aedificamus monasterium ordinis carthusiae in loco vocato hactenus Lulen, Valentinae dioecesis, quem deinceps vocari decrevimus monasterium sanctae Mariae Portae coeli, ubi sit prior et conventus ejusdem ordinis, super quo gratiam obtinuimus a priori et capítulo generali carthusiensibus. Quod quidem monasterium dotare intendimus juxta possibilitatem et gratiam a domino nobis datam; qui prior et conventus praedicti monasterii sanctae Mariae de Porta coeli praesentes et futuri, pro vivis et defunctis, et specialiter pro domino papa ac universis etiam Dei praelatis ac principibus, Dei ecclesiam ac fidem catholicam sustinentibus, et potissimè pro animabus praedictorum et nostrâ, quotidiè divina officia debeant celebrare: nobis ac successoribus nostris ecclesiae Valentiane episcopis, tanquam patronis ipsius monasterii debitam reverentiam exhibentes, salvis in omnibus, privilegiis suae ordinis statutis, ac de caetero statuendis. Retinemus etiam de assensu ipsius capituli, quod prior et conventus ipsius monasterii et sui successores nobis et praefato capitulo, ac nostris successoribus, ratione decimarum dicti loci de Lulen et terminorum suorum, teneantur dare nobis et successoribus nostris, annis singulis, in festo quolibet sancti Michaelis Septembris decem solidos monetae regalium Valentiae, et sic dictam decimam dicti loci de Lulen, et terminorum suorum, nobis et dicto capítulo pertinentem aliquo modo, habeant prior dicti monasterii et conventus ejusdem ad omnes suas voluntates liberè faciendas, absque omni retentu nostro, capituli dicti, et successorum nostrorum in perpetuum, quod pro praedictis in hiis nos facimus, vel facere intelligimus aliquo modo. Quod est actum Valentiae octavo idus Septembris, anno Domini millessimo ducentesimo septuagesimo secundo.