sábado, 4 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice 12, elección, Pedro Ximénez de Segura, obispo de Segorbe y Albarracín, cabildo

XII. 

Escritura de la elección de D. Pedro Ximénez de Segura para obispo de Segorbe y Albarracín, hecha por el cabildo en el año 1273 (V. pág. 56) (a: Copia de la que existe original en el archivo de la catedral de Segorbe.). 

In nomine Domini. Amen. Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, die jovis calendis dec., apud Anquitam Segontinae dioecesis (Anguita, diócesis de Sigüenza) venerabilis pater noster P. Segobricen., et Sanctae Mariae de Albarrazino episcopus diem clausit extremum. Cujus corpore in monasterio de Petra cistercien. (de Piedra) ordinis, juxta dispositionem ipsius, dioecesis tirason. (Tarazona) xviij cal. jannuarii ecclesiasticae tradito, ut decuit, sepulturae: nos Benedictus, decanus, totumque capitulum ecclesiae Segrobicen. (Segorbicen.), et Sanctae Mariae de Albarrazino in ejusdem ecclesiae capitulo congregati die lunae, videlicet, viij idus Febroarii (februarii), attendentes, quod ecclesia non debet esse longo tempore pastoris solatio destituta, magistrum Guillelmum, archidiaconum (arcediano; ardiaca), Joannem Petri, et Rodericum Garsiae, concanonicos nostros absentes, ad tractandum de electione futuri episcopi in eadem ecclesiam faciendam, quemlibet eorum citari fecimus sub hac forma: Benedictus, decanus, totumque capitulum ecclesiae Segrobicen., et Sanctae Mariae de Albarrazino, venerabilibus, et discretis magistro Guillermo, archidiacono, et Joanni Petri, et Roderico Garsiae, canonicis ecclesiae supradictae, salutem in Domino: vestrae discretioni tenore praesentium facimus fieri manifestum, quod dominus P. bonae memoriae, divina permissione Segrobicen., et Sanctae Mariae de Albarrazino episcopus, apud Anquitam Segontinae dioecesis, die jovis, videlicet calendis decembris, viam est universae carnis ingressus. Propter quod, ne dicta ecclesia propter longam moram sustineat in temporalibus, vel spiritualibus laesionem, vos monemus, et attente requirimus, quatenus die mercurii (miércoles), videlicet viij calendis martii (marzo), ad tranctandum de electione futuri episcopi nobiscum conveniri curetis; quem terminum vobis peremptorium assignamus: alioquin ex tunc ac electionem procedimus, vestram absentiam non obstante. Si vero impediti aliquo justo impedimento non poteritis interesse, et volueritis alicui de canonicis nostris in dictam electione committere vices vestras, ad nostram praesentiam nuntium idoneum transmitatis cum vestris litteris, qui super vestro impedimento, juxta concilii statuta, nobis faciat plenam fidem. Dat. apud Sanctam Mariam de Albarrazino viij idus februarii anno Domini MCCLXXII. Quo termino adveniente, nos decanus, totumque capitulum memorati fuimus congregati in capitulo antedicto, excepto Roderico Garsiae, concanonico nostro praedicto, qui propter impedimenta quae, ut ipse nobis per suum nuntium litteratorie destinatum, declaravit, non potuit in dicto termino personaliter interesse, et commissit dompno Ferdinando Petri, archidiacono Altipontis (Alpuente, Alpont, Alpuent), et nostro concanonico, vices suas sub hac forma: viris venerabilibus, et discretis B. decano, et toti capitulo ecclesiae Segrobicen., et Sanctae Mariae de Albarrazino: Rodericus Garsie, eorumdem concanonicos salutem in Domino Jesuchristo: licet receperim litteras ex parte vestram ut ad electionem futuri pontificis convenerim vobiscum in ecclesiam cathedrali in termino mihi per vos peremptorio assignato; quia tamen propter aliqua impedimenta, quae dictare non possum, vobiscum in electione interesse non possum, de quo per fidem meam vobis facio plenam fidem, dompno Ferdinando P. canonico ejusdem ecclesiae, et archidiacono Altipontis commito in praesenti electionis negotio vices meas, promittens me ratum habiturum quicquid in dicto negotio per ipsum actum fuerit vice mea. Qua littera decano et capitulo praesentata, idem decanus, et capitulum assignaverunt sibimetipsis terminum ad procedendum in electione praedictam diem jovis proximo sequentem, videlicet vij kalendas martii. Qua die in capitulo congregati cum omnes insimul super dicta electione concordare non possent, prorogaverunt sibi terminum super eadem electione usque ad diem veneris (viernes) proximo sequentem, scilicet vj kalendas martii. Qua die adhuc cum propter aliqua impedimenta similiter concordare non possent super electione praedictam, assignaverunt sibi terminum peremptorium ad procedendum, et ad electionem faciendam diem dominicam (domingo) proximo subsequentem, scilicet iiij kalendas martii. Qua die, pulsatam campanam, prout moris est, nos praedicti decanus, totumque capitulum in ejusdem ecclesiae capitulo congregati, cupientes providere viduatae (enviudada) ecclesiae de pastore, praesentibus omnibus, qui debebant et volebant, et poterant commode interesse de jure vel de consuetudine approbata, celebratam missam, et sancti Spiritus gratiam humiliter invocatam, januis clausis, cum de formis electionum esset inter nos aliquamdiu disputatum, tandem in formam scrutinii concorditer convenimus, deputatis scrutatoribus à nobis, scilicet, Ferdinando Petri, archidiacono supradicto, et Martino Petri, et Petro Petri de eodem colegio (collegio pierde la l geminada, doble) concanonicis fidedignis, adjunctoque eis Joanne de Serra, publico Turolii notario (notario público de Teruel, Juan de Serra, Sierra), qui vota cunctorum canonicorum inquirerent separatim, et (se lee el) diligenter; et recepto ab eisdem corporaliter juramento, consensus cunctorum canonicorum secreto, et sigillatim, et separatim inquirere inceperunt sub hiis verbis. Et vocato prius decano, sicut moris est interrogaverunt eum sic: dompne Benedicte decane, adjuramus vos in virtute Sancti Spiritus per Deum vivum et verum, ut nominetis illum, quam creditis utiliorem, et meliorem pro bono statu ecclesiae nostrae vaccantis. Qui respondit sic: ego Benedictus, decanus Segrobien. (Segorbien. se encuentra con metátesis varias veces) et Sanctae Mariae de Albarrazino, Deum habens prae oculis, Petrum Eximini de Segura nomino, (Pedro Ximén, Gimeno, de Segura) et in eum consentio elegendum in ecclesiae Segrobien. et Sanctae Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Magister Guillelmus, archidiaconus ejusdem ecclesiae, adjuratus per eadem verba, et interrogatus, dixit, et respondit: ego magister Guillelmus, archidiaconus ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino, Deum habens prae oculis, Petrum Eximini de Segura nomino, et in eum consentio eligendum in ecclesiae Segrobien., et S. Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Domnus Sanctius (Sancho), praecentor in ecclesia supradicta, adjuratus et interrogatus per formam praedictam, dixit et respondit: ego Sanctius praecentor ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino, Deum habens prae oculis, Petrum Eximini de Segura nomino et in eum consentio eligendum in ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Domnus Eximinus Sanctii, thesaurarius in ecclesia supradicta; adjuratus, et interrogatus per formam praedictam dixit, et respondit: ego Eximinus Sancii, thesaurarius ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino, Deum habens prae oculis, Petrum Eximini de Segura nomino, et in eum consentio eligendum in ecclesiae Segrobien. et Sanctae Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Domnus Egidius Roderici, canonicus ecclesiae antedictae, adjuratus et interrogatus per formam praedictam dixit, et respondit: ego Egidius Roderici, canonicus ecclesiae Sergobien. et S. Mariae de Albarrazino, Deum habens prae oculis, Petrum Eximini de Segura nomino, et in eum consentio eligendum in ecclesiae Sergobien. et S. Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Dompnus Joannes Petri, canonicus in ecclesia antedicta, adjuratus, et interrogatus per formam praedictam dixit, et respondit: ego Joannes Petri, canonicus ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino, Deum habens prae oculis, Petrum Eximini de Segura nomino, et in eum consentio eligendum in ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Et inquisitis voluntatibus praedictorum diligenter à praedictis scrutatoribus, prout dictum est, duo praedictorum scrutatorum, videlicet, Petrus Petri, et Martinus Petri, interrogaverunt Ferdinandum Petri scrutatorem tertium per formam praedictam. Qui respondit, et dixit: ego Ferdinandus Petri, archidiaconus Altipontis, pro me, et pro Roderico Garsie, canonico dictae sedis, cujus ego sum procurator, Deum habens prae oculis, Petrum Eximini de Segura nomino, et in eum consentio eligendum in ecclesiae Segrob. et S. Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Dompnus Ferdinandus Petri et dompnus Martinus Petri scrutatores praedicti interrogaverunt et adjuraverunt dompnum Petrum Petri (Pedro Pérez; petra : piedra : pera : Petrvs, Petrus, Petronila, Peronella, Pere, Petro, Pietro, Pedro), scrutatorem alium per formam praedictam. Qui respondit et dixit: ego Petrus Petri, canonicus ecclesiae Sergobien., et S. Mariae de Albarrazino, Deum habens prae oculis, Petrum Eximini de Segura nomino, et in eum consentio eligendum in ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Dompnus Ferdinandus Petri, et dompnus Petrus Petri, scrutatores praedicti, adjuraverunt et interrogaverunt dompnum Martinum Petri, scrutatorem alium, per formam praedictam. Qui respondit et dixit: ego Martinus Petri, canonicus ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino, Deum habens prae oculis. Petrum Eximini de Segura nomino, et in eum consentio eligendum in ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino episcopum, et pastorem. Et inquisitis, prout dictum est, voluntatibus singulorum canonicorum singulariter, et secretò, praedicti scrutatores ad capitulum redierunt: et Ferdinandus Petri, archidiaconus supradictus, de mandato sociorum suorum videlicet Petri Petri, et Martini Petri, scrutatorum, cujus mandati forma haec est: noverint universi, quod nos Petrus Petri, et Martinus Petri, scrutatores dati à capitulo canonicorum ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino, damus vobis Ferdinando Petri, scrutatori, et consocio nostro, plenam et liberam potestatem publicandi praedictum scrutinium per nos factum, vice nostram et vestram in capitulo supradicto. Qui mox vota singulorum canonicorum legit, et in capitulo publicavit. Et scrutinio publicato, et collatione habita diligenter, sicut debet, invenimus quod omnes, et singuli de capitulo in Petrum Eximini de Segura absentem, in ipso scrutinio concorditer consensimus. Et in continenti, nulla protractione facta, antequam ad alia diverteremus, nos B. decanus, totumque capitulum ejusdem ecclesiae, mandavimus Sanctio praecentori ejusdem ecclesiae, ut praedictum Petrum Eximini absentem, vice nostra, et auctoritate sua in ecclesiae Segrobien., et S. Mariae de Albarrazino episcopum eligeret et pastorem. Cujus forma mandati talis est: Noverint universi quod nos B. decanus, totumque capitulum Segrobien. ecclesiae et S. Mariae de Albarrazino damus, et concedimus vobis Sanctio praecentori nostro, plenam et liberam potestatem eligendi vice nostra et auctoritate vestram Petrum Eximini de Segura absentem in episcopum et pastorem Sergobien. ecclesiae, et S. Mariae de Albarrazino. Qui mandato recepto, in continenti, nullo actu contrario interjecto, dictum Petrum Eximini absentem elegit sub hac forma: ego Sanctius, praecentor ecclesiae Segrobien. et S. Mariae de Albarrazino, nomine et vice decani, et totius capituli auctoritate, et mea, Petrum Eximini de Segura absentem eligo in ecclesiae Segobrien. et S. Mariae de Albarrazino episcopum et pastorem. Et electione, prout dictum est, solemniter celebrata, cantor praedictus incepit canere alta voce: Te Deum laudamus; et sic cantando venimus ad ecclesiam coram majori altari, laudantes et benedicentes Dominum, publice et solempniter pulsatis campanis et apertis hostiis juxta consuetudinem in talibus hactenus approbatam. Et finitis ps. et orationibus, dictus cantor de mandato decani et totius capituli; cujus mandati tenor talis est: Nos B. decanus et totum capitulum Segrobien. ecclesiae, et Sanctae Mariae de Albarrazino, mandamus vobis Sanctio, praecentori nostro, ut electionem nostram Deo, et populo publicetis. Qui nullo actu intermedio publicavit isto modo: ego Sanctius, cantor praedictus, de mandato decani, et totius capituli supradicti denuntio vobis, Petrum Eximini de Segura absentem esse electum in episcopum ecclesiae Sergobien. et S. Mariae de Albarrazino, quem credimus ecclesiae, et Deo, et populo, tam in spiritualibus, quam in temporalibus profuturum.

Et ut ista majoris robur obtineant firmitatis, et ne possint ab aliquo in dublum revocari, manibus propriis subscripsimus, et sigillum nostri capituli, et sigilla (aquí falta un trocito, p. ej “ar”) archidiaconorum, et praecentoris, et tesaurarii huic decreto duximus apponenda. 

Ego Benedictus decanus Segobrien. et S. Mariae de Albarrazino huic electioni consentio, et subscribo, et sigillum meum appono. 

Ego magister Guillelmus, archidiaconus ecclesiae Segobrien. et S. Mariae de Albarrazino huic electioni consentio, et subscribo, et sigillum meum appono.

Ego Ferdinandus Petri, archidiaconus Altipontis, episcopatus Sergobien. et S. Mariae de Albarrazino, me intestem feci subscribi; et quia sigillum propium (proprium pierde una r, propio) non habebam, rogavi magistrum Guillelmum archidiaconum dictae sedis, ut sigillum suum apponeret huic decreto loco mei.

Ego Sanctius, praecentor Segorbien. et S. Mariae de Albarrazino, huic electioni consentio, et subscribo, et sigillum meum appono.

Ego Eximinus Sanctii, tessaurarius ecclesiae Segobrien. et Sanctae Mariae de Albarrazino, huic electioni consentio, et propria manu subscribo; et quia sigillum proprium non habebam, rogavi decanum nostrum, ut suum sigillum apponeret loco mei.

Ego Petrus Petri, canonicus ecclesiae Segorbien. et S. Mariae de Albarrazino, huic electioni consentio, et subscribo.

Ego Martinus Petri, canonicus ecclesiae Segorbien. et S. Mariae de Albarrazino, huic electioni consentio, et subscribo. 

Ego Egidius Roderici, canonicus ecclesiae Segorbien. et S. Mariae de Albarrazino huic electioni consentio, et me in testem feci subscribi, et sigillum meum apposui.

Ego Joannes Petri, canonicus ecclesiae Segorbien. et S. Mariae de Albarrazino, huic electioni consentio, et subscribo, et sigillum meum appono. 

Et ego Joannes de Serrae, publicus Turolis notarius, qui praemissis omnibus praesens fui, et hoc decretum propriam manu meam scripsi, et de mandato omnium praedictorum sigillavi, et signum meum apposui.