lunes, 28 de noviembre de 2022

Tomo 13, apéndice de documentos, 1-10

I.

Notitia judicati super villam de Bascara in favorem ecclesiae Gerundensis. (Vid. pág. 11.)

Ex Lib. virid. Capit. Gerunden. fol. LI. collat. cum Capitul. Reg. Franc. ap. Baluz. (Baluzio) app. num XXXIV: et cum Dorca Hist. SS. MM. Gerund. pag. 314.

Condiciones sacramentorum atque exordinationes de missos gloriosissimos Domino nostro Lodovico Imperatore Nifridius Gerundensis Episcopus Christianeritem Episcopum seu et Judices qui jussi sunt de ipsos missos dirimere causas, id est, Atroarius, Cirella, Adaulfus, Calbus, Provatius, Sculpiliarius, et Romulus seu et Magnentio, Salone vel in praesentia aliorum multorum hominum qui cum ipsis ibidem aderant, juraverunt testes prolati quos profert advocatus Wadarilico Episcopo id est vicarius dicens in fatiem Godaldi pro causa unde intentio vertebatur in testes. Haec sunt nomina testium qui jurare debent et jurant, id est, Argemirus, Vitales, Cavatus, Valerius, Maurilio, Auripino, Segontio, et Eondesindo qui juraverunt dicimus per Deum Patrem Omnipotentem et per Jhesum Christum filium eius et per Spiritum Sanctum qui est in Trinitate unus et verus et ad locum venerationis Sancti Andreae quae fundata est in villa Borraciano in territorio Bisuldunense super cuius sacrosanctum altare has condiciones manibus nostris continemus vel jurando contangimus. Quia nos suprascripti testes scimus et bene in veritate notum habemus et praesentialiter fuimus, quando erat Ragonfredus Comes palatio una cum Judices dominicos Donatum et Ugabaldum in villa quae dicitur Baschara et perquisierunt terminos de ipsa villa Archas et Frixorias et Undenantes. Nos vidimus testantes in omnibus Kuetiando, Truncato, Mantildo, Oderius, Comparatus et Ababdela qui vocatur Maradon et Avenatus et testificaverunt et juraverunt et fuerunt per ipsas archas et sicxorias. Unde nos supradicti testes pedibus circuivimus et manibus nostris hostendimus signa et sic revestivit Waralico Episcopo de ipsa villa suprascripta cum terminos vel omnes fines suos a parte Sanctae Felicis beatissimi Martiris Christi Sedis Gerundensis et ea quae scimus recte et fideliter testificamur per supradictum juramentum in Domino. Latae condiciones sub die octavo XI. kalendas januarii anno IIII. imperante feliciter gloriosissimo dompno nostro Lodovico Imperatore. = Sig+num Vitales ubi juravi et subscripsi. = Sig+num Valerius ss. = Sig+num Maurilio ss. = Sig+num Aurisino ss. = Sig+num Redoratio qui hunc juramentum juramus. = Cavatus ss. = Argemirus presbiter ss. = Sig+num Godoaudi qui hunc juramentum recepi. = Sig+num Doralderius ss. = Sig+num Concordius ss. = Sig+num Teuderius ss. = Sig+num Wierati ss. = Sig+num Dompni qui interfuimus. = Marinus clericus interfuit = Veraculus interfui. = Adulfuscus interfui et ss. = Sculpilianus ss. = Pravasius. ss = Omulus ss. = Cisxila has conditiones in nostro juditio alligatas ss. = Adaulfus ss. = Magnetus Salgo qui hunc juramentum per jussionem de missos dominicos vel Judices recepi. = Riculfus qui has conditiones scripsi et subscripsi die et anno quo supra.


II.

Judicatum pro Gondemaro Episcopo Gerundensi anno DCCCXLI (Vid. pág. 14.)

Ex cartor. curiae episc. Gerund. pag. 89.

In presentia donni Gondemari Sedis Gerundensis Episcopi, Vifredo Vice comiti, Leopardi, Udesindi, Sperandei, et Calipodii Judicum, Nifridi, Isadeti, Deodigni, Sisiscli, et Petri, Sindrerii, necnon Johanni Aldesindi, Amitoni, et Melei, et aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant recognosco me ego Dominicus et a petionibus Gondebe doni mei et advocato donni Gundemari supradicti Episcopi, unde me mallavit pro juditio hoc denegare non possum. Manifestum est quia ipsas terras vel ipso ortile quod ego teneo pro villare ad Terratellas qui est infra terminos de villaribus earum quod supradictus Episcopus ante prescriptos judices atque sacerdotes, vel spexia est de ipso torrente quod ipso villare de Terrutellas discurrit ipsas terras vel ipsos ortales pro benefitiis debet esse de sepe dicto Episcopo quartibus villa Baschara pro omnibus et per omnia. Et ea quae dico recte et veraciter me recognosco in vestra presentia. Facta recognitione sub die IIII. nonas septembris anno II. post obitum donni Lodovici Imperatoris.= Sig+num Dominici qui hanc recognitionem feci. = Sig+num Ametini. = Sig+num Melchi. Sig+num Abdesindi. = Sig+num Amalrici. = Calabodus ss. = Vulfredus ss. = Leopardus ss. = Maurellus presbiter hanc recognitionem scripsi et ss. anno quo supra.


III.

Aliud judicatum pro eodem Episcopo Gondemaro, anno DCCCXLII. (Vid. pág. 15.)

Ex Lib. virid. Capitul. Gerunden. fol. 53.

Condiciones sacramentorum ad quas in presentia domini Gondemari Sedis Gerundensis Episcopo vel per ordinationem Adalarico Comiti, Wadamiro, Carpione et Ciriaco vassos dominicos, Heldefredus, Graphyolo et Donato sacerdotum, vel Judices quod jussi sunt causas audire vel dirimere, id est, Ansemundo Vice Comiti, Trasoarius, Servus Dei, Obasio, Geruntio, Salomon, Ildesindo, Sanson, Sentrarie, Venerello, Daniel et Fortem Saione vel aliorum multorum bonorum hominum quod ibidem aderant jurant testes prolati quos profert Ansulfus quod est mandatarius supradicto Comite pro causa unde intentio vertitur inter eos. Nomina testium haec sunt: id est, Martinus, Ildericus, Givericus, Donatus, Santio, Dominicus, Maurebertus, Ricardus, Recosindus, et Germanus. Juramus in primis per Deum Patrem Omnipotentem, et per Jhesum Christum filium eius Sanctumque Spiritum quod est in Trinitate unus et verus Deus, et per reliquias Sancti Martini confessoris cuius basilica sita esse dignoscitur infra muros Empurias civitate, supra cuius sacrosancto altario has conditiones manibus nostris continemus, vel jurando contangimus, quia nos suprascripti testes scimus et bene nobis notum est in veritate de ipso pascuario vel teloneo de Impuritanense seu et Petralatense, unde intentio est inter Ansulfo et Selubane vidimus et de presentes fuimus, quando venit Guimex condam Episcopus qui fuit antecessor praedicti Gondemari Episcopi a Gerunda civitate cum gratia Domini Lodovici Imperatoris bonae memoriae et sic recepit pleniter ipso episcopatu Gerundense, necnon Bisuldunense, Impuritanense vel Petralatense una cum ipsos pascuarios et teloneos, id est tertiam partem tam de terra quam etiam de mare de ipsos teloneos quod de predictos comitatos exeunt. Unde et per jussionem predicti Imperatoris revestivit Bernardus Comes condam Gimarane Episcopum de ipso episcopatu cum tertiam partem de ipso pascuario et teloneo de Gerundense atque Bisuldunense et supervenit à Suniario Comite hic Impurias civitate et hostendit ei jussionem imperialem. Tunc statim ipse Soniarius Comis revestivit supra memorato Episcopo de ipso episcopatu Impuritanense vel Petralatense cum tertiam partem de ipso teloneo atque pascuario tam de mare quam etiam de terreno pleniter et sic vidimus predicto Episcopo condam vel suos homines terciam partem prendere vel exhigere de ipsos pascuarios et teloneos de supradictos comitatos. Et quando ipse Episcopus Guimas ab hoc saeculo migravit plenam vestituram exinde habebat de omnia quae superius sonuit una cum terciam partem de teloneo de ipsos mercatos quod in praedictos comitatos sunt. Et ea quae scimus recte et veraciter testificamus per supra nixum juramentum in Domino. Latae condiciones sub die duodecimo kalendas septembris in anno tercio postquam obiit Lodovicus Imperator. = Signum + Martini. = Signum + Iderici. = Signum + Donati. = Signum + * Guivensi. = Signum Sancti +. = Signum + Dominico. = Signum + * Ruardi. = Signum + Ricosindi. = Et signum + Germani qui hunc juramentum juravimus. Freiulfus ss. = Servus Dei presbiter ss. = * Casanatinius ss. = * Mivisarles ss. = * Nazacui ss. = Sisebertus presbiter praesens fui et ss. = Servicolus Presbiter ss. = Sclubet hic Judex ss. = Jirsyemen bia. + recepi ss. = Sarsay ss. = Wadamirus ss. = Crispio ss. = B. Quiriacus ss. = Salomon ss. = Ildefredus presbiter ss. = Vadormirus ss. = Boresindus presbiter. = ... Obafius ss. = Sanson ss. = Senarasius ss. = (se repite) Senarasius ss. = Ansemundus hic et Dominus ss. = Serba hic Judex ss. = Abraam presens fui. = (se repite) Serba hic Judex ss.= Ifosates ss.

IV.

Judicatum pro monasterio S. Quirici de Colera sub Gondemaro Episcopo Gerundensi: anno DCCCXLIV. (Vid. pág. 17.)

Ex. libr. XXIV. feudorum curiae episcopalis Gerund. ubi additur eam cartam produxisse (en el original con una s) Fr. Br. Abbatem S. Quirici de Colera pro se et suo monasterio. Porro translatum est sec. XIII. exaratum.

Mota fuit quaestio in praesentia domini gloriossimi Caruli Regis in civitate prope Tolosam in monasterio Sancti Saturnini inter domino Alaricho Comite ex una parte et Giemundo monacho et suo monasterio Sancti Cirici et Sancti Andreae sito in territorio Tolonense ex altera parte et dati Judices a dicto Carolo Rege, scilicet Guondemaro Gerundensi Episcopo, Eienrico Comite Pictavensi et Gaefero Burdalensi Comite e, Servo Dei Judex, et Petri Archilevitae Sancti Stephani Tolosae ut audiamus, judicemus ac diffiniamus hanc causam. Venit in nostra praesentia ubi dictus Giemundus monachus, et petivit dicto Alarico Comite pro suo monasterio Sancti Cirici et Sanct Andreae dicens: quod libentius avunculus meus una cum genitore meo nomine Assinario per preceptum dompni gloriossisimi Caroli Imperatoris prendiderunt primi homines Castro Tolon et fines et adjacentias suas, et tota terra illa et montaneas et valles Leocarcari, el ibi plantaverunt et edifficaverunt monasterio Sancti Cirici et Sancti Andreae et in Castro Tolon domo Sancti Martini fecerunt, et ibi villam, mansos, mansatas, vilarunculos poblaverunt, et parrochiam constituerunt, et postea nomen Petralata ibi miserunt quae antea a Paganis Tolon sive terra mortua vocaverunt. Et in tota terra illa et montaneas et valles Leocarcari villas, vilarunculos, mansos, mansatas poblaverunt, et ecclesias fecerunt, et parrochias constituerunt, habuerunt et tenuerunt et judicaverunt totum hoc predictum secundum ipsorum voluntatem per XL. annos et amplius, et ad mortem illorum totum hoc predictum dimiserunt liberi ac solidi dicto monasterio, vel ad illi qui ibi vitam monasticam vivebant. Et dum erimus ibi domini possessores post mortem illorum per X annos et amplius sic venit dictus Alarius Comes (Alaricho, Alarico) et depotestavit nos injuste, et contra lege et multas malas exacciones extorsit ab hominibus qui erant populati in omnibus dictis locis. Nos supradicti Judices interrogavimus dicto Alarico Comite quid respondit ad ea quae sibi aponunt. Ille dictus Comes ita respondit: Iste Castro Tolon cum fines et adjacentias earum, et tota terra illa et montaneas et valles Leocarcari quod iste Giemundus monachus mihi requirit pro suo monasterio Sancti Cirici et Sancti Andreae infra meo comitatu est, et debeo habere et possidere et judicari quasi res proprias de meo comitatu, et non credo ullo modo quod a divae memoriae Carolo imperatore donacio fuisset facta jam dicto Libencio Abba vel ad suo fratre nomine Assenario monacho, sive a dicto monasterio et nunc potui credere quod omnia predicta essent aprisiones de illis dictis, nec illis essent populatores de omnibus predictis locis. Nos supradicti Judices interrogavimus dicto Giemundo monacho si haberet firmas scripturas et bene corroboratas, vel testes boni testimonii ut ea quae dicis in veritate mittere possis, et si facere nequivis de jure, vox tua extincta sit de hac re, et ea amplius non resolves. Qui statim dictus Giemundus monachus protulit nobis testes veraces IIII presbiteri, et IIII milites, et VI paienses. Nos Judices statuimus eos testes jurare super altare consecrato in honore Sanctae Mariae Virginis in ecclesia Sancti Saturnini, et super reliquias dicti Sancti Saturnini, et super quator Evangelia, et ita haec fecerunt. Et post sacramentos nos dicti Judices singuli ac discussi sicut lex docet, exquisivimus ab illis rei veritatem, et omnes dicti testes concorditer quasi una voce protestabant hunc testimonium ita: nos vidimus et audivimus et presentes fuimus quando domno gloriossisimo Carolo Imperatore dedit de fischo suo Libentio Abbate, et ad suo germano Assenario monacho Castro Tolon cum fines et adjacentias suas, et tota terra illa et montaneas et valles Leocarcari cum fines et adjacentias eorum tali pacto, ut in ipsas valles Leocarcari plantent et edifficent monasterium Sancti Cirici et Sancti Andreae. Item postea vidimus et audivimus et presentes fuimus quando Libentius Abba una cum Assenario monacho prendiderunt primi homines post mortem Galaffre et Biuxan filio eius et aliorum Sarracenorum dicto Castro Tolon cum fines et adjacentias et tota terra illa et montaneas et valles Leocarcari cum fines et adjacentias eorum, et ibi in dictas valles plantaverunt, et edifficaverunt monasterio Sancti Cirici et Sancti Andreae, et in Castro Tolon domo Sancti Martini fecerunt, et ibi villa, mansos, mansatas, vilarunculos poblaverunt, et parrochiam constituerunt, et postea nomen Petralata ibi miserunt, qui antea a Paganis Tolon, sive terra mortua voceaverunt (vocaverunt), et in tota terra illa et montaneas et valles Leocarcari mansos, mansatas, villas, vilarunculos poblaverunt et fecerunt ecclesias scilicet in Novis Sanctae Eulaliae et in Daltiano Sancti Romani, et in Moleto Sancti Cipriani, et in Maseracho Sancti Martini, et juxta rivo Agneti Sancti Clementi, et in Cantalupis (Cantallops) Sancti Stephani et in Rechisindo (Requesens) Sanctae Mariae, et in Baneigis Sancti Martinis, et juxta rivulo Urline Sancti Genesii, et in Rabedoso Sancti Juliani, et in Spodilia Sancti Jacobi, et in Turnebule Sanctae Mariae et parrochias constituerunt in dictas ecclesias et postea fecerunt cellulas sanctorum in dictas parrochias habuerunt ac judicaverunt omnia predicta secundum illorum voluntatem. Item postea vidimus et audivimus et presentes fuimus quando dompno gloriossisimi Ludovicho filio dompno Carolo Imperatore venit ad expugnandos omnes Sarracenos qui erant in Barchinona et cepit ea, et ibi dimisit genitori de isto dicto Alaricho Comite domino super totam Cataloniam. Et vidimus et audivimus et presentes eramus quando dictus Ludovichus mandavit atque precipiendo dixit dicto Comite quod non tangat neque capiat vel judicet nullam rem de rebus vel honoribus dicti monasterii Sancti Cirici et Sancti Andreae quia de fischo patri mei est hereditatus, sed manuteneas ac deffendas quasi res proprias de fischo genitori meo habuerunt et possederunt ac judicaverunt in bona pace totum hoc predictum heremum et condirectum pratis, pascuis silvis, garricis, aquis aquarumve molendinis et molinaris, piscatories, ruppes, petras, fontes, plano monte, vie ductibus, vel reductibus omnia et in omnibus quicquid visum est habere infra fines et terminis de omnibus predictis locis per XL annos et amplius, et postea totum hoc predictum liberi dimiserunt predicto monasterio, et ad illi qui ibi vitam monasticam vivebant. Et dum essent domini possesores post mortem illorum per X annos et amplius nos videntibus sic venit dictus Alaricus Comes et depotestavit illos injuste et contra lege, et multas exactiones judicando sive rapiendo injuste extorsit ab hominibus qui erant populati in omnibus predictis locis et hodie plus... tur omnibus predictas parrochias cum fines et adjacentias et terminis eorum a isto Giemundo monacho, et ad suo monasterio sive ad illis qui ibi vitam monasticam vivent ad expletandum et regendum ac judicandum quam a nullo alio homine viventi. Nos supradicti Judices interrogavimus dicto Alarico Comite si voluit nec potuit nulla bona ratione ponere contra istos testes, ut ea quae testantur invalidum sit. Et Comes Alaricus ita respondit: Nollo ponere ulla ratione contra illos testes. Et nos supradicti Judices pariter ac diligenter exquisivimus hanc causam rey veritatem. Auditis rationibus, allegationibus, renunciatione exinde facta, donavimus hanc diffinitivam sententiam; ita ut dictus Comes Alaricus pleniter reddat dicto monasterio Sancti Cirici et Sancti Andreae, et ad suorum monachorum tam presentium quam futurorum dicto Castro Tolon cum fines et terminis adjacentias suas et tota terra illa et predictas parrochias cum fines et terminis adjacentiis eorum habeant heremum et condirectum quantum visum est infra fines et terminis adjacentiis de omnibus predictis locis, et possideant, regant et judicent et per alodium teneant in perpetuum de fischo Imperatoris sive Regis totum hoc predictum sine omni retentu et servicio et judicio ac justitia quod ibi in omnibus praedictis locis dictus Comes, necne alii non habeant vel capiant pro ulla ratione. Item pleniter reddat in triplo omnia mobilia quae habuit receptas pro vi sive gratis, vel aliqua alia ratione in omnibus predictis locis sicut eas certas sive veras poterint hostendere in presentia dicto Gondemaro Episcopo quando fuerit presens in dicto monasterio. Data fuit haec sententia in civitate Tolosa in dicto monasterio Sancti Saturnini VIII. kalendas junii anno IV. regnante dompno Carolo Rege. = Gondemarii Gerundensis Episcopi. + = Sig+num Eyenrici Pictavensi Comiti. = Sig+num Gauferi Burdolensi Comiti. + Petri Archilevitae Sancti Stephani Tolosae. = Pe+tro Judex ordinarius in curia Regis. Nos Judices mandato Carolo Rege hanc sententiam donamus et corroboramus. = Sig+num Gaucperti de Castronovo. = Sig+num A. de Barbaveteri. = Sig+num Gaucerandi de Avalrino. = Sig+num Eymerici Castellanus de Castro Tolon quem modo vocant Peralada. = Sig+num Samarelli presbiteri. = Sig+num Ugo presbiteri. = Sig+num Falcuchii presbiteri. = Sig+num Salomoni presbiteri. Sig+num Rodulfi. = Sig+num Novelli. = Sig+num Eriberti.= Sig+num Sancii. = Sig+num Clementi. = Sig+num Roberti. Nos testes producti in hac causa confirmamus sententia data.= Sig+num Giberti Domino Terragonae. = Sig+num Eymerici domino Narbonae. = Sig+num Bocardi de Portaclusa. = Sig+num Esquivi de Caput stagni.= Sig+num Umberti de Accuta. = Sig+num Fulchi de Sancto Martino testes rei huius. = Iterius presbiter et publicus scriptor in civitate Tolosa in Burgo Sancti Saturnini rogatus a predictis Judicis scripsit die et anno prae+fixo. = Gondemarii Gerundensis Episcopi praescripta sententia sigillari + feci. Servo Dei Judex ordinarius Carolo Regi + similiter feci.

V.

Praeceptum Carolimanni in favorem Ecclesiae Gerundensis.

(Vid. pág. 23.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerundensis. (Priv. Rs. Pl. 1 n. 1.)

In nomine Domini Dei aeterni et Salvatoris nostri Jhesu Christi Karlo Mannus gratia Dei Rex. Si utilitatibus locorum divinis cultibus mancipatorum, servorumque Dei necessitatibus in eisdem degentium operam frequentamus regiae celsitudinis exercemus morem ac per hoc ad aeternam beatitudinem facilius provenire omnimodis confidimus. Itaque notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris praesentibus scilicet et futuris quia venerabilis vir Theotharius Gerondae ecclesiae Episcopus nostram adiens celsitudinem petiit ut memoratam Sedem cum vilis et hominibus a domno et genitore nostro Lhudovico aliisque devotis hominibus eidem Sedi collatis quas num possidere (con una s en el original) dinoscitur, id est in pago Puritano villam nuncupantem Olianam cum suis terminiis, et villam vocantem Caccanianum ac villare antiquum cum Villanova, quam vocant Vellosos et cum castello suoque terminio, et in pago Geronnense medietatem de Villamolleto et Miliasam villam caeterasque res, quas a longo tempore inibi possidere dinoscitur simul cum tertia parte de pascuario et teloneo de ipso pago, aliasque villas quarum vocabula sunt Castellum fractum et Parietes Ruffini cum tertia parte de pascuario et teloneo de ipso pago. (,) Cellam Sancti Clementis cum Petra alta cum terminiis suis atque arcis. Concedimus etiam praefato Pontifici et suae Sedi villas quas pater noster divae recordationis Lhudovicus Rex per praeceptum condonavit villam scilicet Sanctae Mariae quam alio nomine vocant Fontanetum et Palatii Mororum cum suos villares, villarem quem dicunt Julio et villarem Maurellum necnon et villam Quartianum et Felgerclas (o Felgerelas) cum omnibus adiacentiis et terminiis suis cultis et incultis necnon et villam que vocatur Fonsaedictus uno nomine. Alteram vero Apiliarem cum propriis videlicet finibus vel adiacentiis cultis et incultis quas etiam res sicut et supranominatas aequa conditione sub defensionis nostrae munimine pariter recipimus. Vineas quoque et terras quas castellanus Prbt. et parentes eius traxerunt de heremo libenti animo condonamus Sanctae Mariae et Sancto Felici atque rectoribus eius pro remedio animarum patrum nostrorum, nostroque facinore. Et villarem Fuiam cum vineis, terris, silvis et omnibus terminiis suis et plantadicium Gundemari Episcopi cum omnibus terminibus et arcis suis, et villam quae est in pago Bisildunense et vocatur Bascara cum suis villaribus et suo terminio et arcis. Et villarem vocantem Spedulias et alium villarem quae est infra memoratarum villarum terminos; villas etiam duas quae vocantur Crispian, et Miliarias cum tertia parte de pascuario et teloneo de ipso pago. et in pago Petrelatense villam quae vocatur Faras cum omni suo terminio propter infestationes malivolorum hominum sub nostra tuitione et immunitatis defensione constituissemus. Cuius petitioni annuentes propter amorem Dei memoratam Sedem cum suprascriptis villis praesenti tempore in jure eius consistentibus sub nostra tuitione constituimus et hanc nostram constitutionem circum eamdem Sedem fieri decrevimus, per quam decernimus ut nullus Judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate maior minore (f. minorve) predita persona in aecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memoratae Sedis quas moderno tempore infra ditione Imperii nostri legaliter possidet vel quae deinceps in jure ipsius loci divina pietas augere voluerit ad causas judiciario more audiendas vel discutiendas aut freda exigenda, aut mansionaticos vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos aut homines ipsius aecclesiae contra rationis ordinem distringendos, nec ullas redibitiones vel illicitas occasiones ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere aut undecumque modo legaliter vestituram habet, abstrahere presumat, sed liceat memorato Episcopo suisque successoribus res predictae aecclesiae cum omnibus quae possidet quieto ordine possidere et nostro fideliter parere Imperio et pro nobis ac patribus nostris Domini misericordiam jugiter exorare. Et ut haec auctoritas confirmationis nostrae per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam optineat firmitatem manu propia subter firmavimus, et anuli nostri impressione adsignari jussimus. Signum + Karlo Manni (Carlomán) gloriossisimi Regis. = Norbertus notarius ad vicem Wifardi recognovit et subscripsit. = Datum quarto kalendarum septembrium anno tertio regni Karlomanni gloriosissimi Regis, indictione XIIII. = Actum apud Fosianum villam in Dei nomine feliciter. Amen.

VI.

Notitia judicati pro ecclesia Gerunden. anno DCCCLXXXI. (Vid. pág. 24.)

Ex Lib. virid. ecclae. Gerunden fol. LI. b.

Cum in Dei resideret vir illuster Teotharius Sedis Gerundensis Episcopus una cum viros illustros Deilane et Suinarii Comites in villare quod dicitur Purtos quod est in territorio Impuritano in Mallo publico per multorum causas ad audiendum et rectis et justis judiciis ad diffiniendum seu in presentia Petrone Vicecomite vel Judices qui jussi sunt judicare vel dirimere causas id est Furiolo, Undilane, Godemare, Teodardo, Manuel, Frugello, Lenteo et Ruderico Judicum Ardovaste Sajone, Sperandeo, Hostalese necnon Juniano, Trastildo, Benedicto, Furiolo, Blanderico, Eldegodo, Vifredo, Eripione, Sdrunane, Untrilla, Comparato, Leupardo, Daniel, Undisco, Armentorio, Mirone, Petrone, Adalane, Fluctario, Galinno, Castino, Agilane, Adilone, Senderico, Parerello, Tructerio, Salomon, Leo, Elantio, Paschale, Revello et Segobrando vel coeterorum presbiterorum clericorum multitudo laycorum plurimorum bonorum hominum qui ibidem aderant. Sic in eorum presentia veniens Stremirus Archipresbiter, mandatarius qui est supradicto Episcopo, et dixit: jubete me audire cum isto presente Andreo domos, curtes, ortos et pomiferos et terras qui sunt infra termines de villa Uliano qui est in territorio Impuritano, illas debent esse supradicto Episcopo pro partibus, ipsa causa de Sancta Maria et Sancto Felice quod satis in Gerunda vel justa (juxta) ipsa civitate per praeceptum dompni Regis quod illi fecerunt ad jam dicta Sancta Maria et Sancto Felice ad propio. Iste Andreas eas retinet ad aprisione pro partibus de villa quae dicitur quamque vocant Bedenga. Iste Andreas eos retinet injuxte (injuste) et contra lege. Tunc supradicti Comites Vicecomes vel Judices interrogaverunt praedicto Andreae quid ad haec responderet. Ille tunc in suis responsis dixit quod ipsas domos, curtes, ortos, pomiferos et terras supradictas quod iste Stremirus presbiter quod est mandatarius supradicto Episcopo requiret, non eos teneo injuste set per legis ordine eos teneo, per aprisione et per praeceptum Regis et pro partibus de supradicta villa Bitinga, sicut ceteri Hispani faciunt. Tunc supradicti Comites, Episcopus Vice comites vel Judices fuerunt super ipsa archa vel signa quod est in monte Grinio (Montgrí, Mongrí) et dividit inter jam dictas villas et invenerunt vel extimaverunt quod jam dictas Andreas tenebat et preceperunt jam dicto Undilane Judices ut ipsas terras mensurare fecissent quod jam dictus Episcopus et predictus Andreas inter se habere debuissent sicuti et fecerunt, et diviserunt ipsas terras, sicut lex Gothorum commemorat. Et venit supradictus Undila una cum supradictos sacerdotes vel plurimorum bonorum hominum et mensuravit ipsas terras in latitudine quantum jam dictus Andreas habere debuisset, et sic de ipso puteo qui est in jam dicto villare et contra occidente habet perticas LXXX, et habet ipsa pertica quae est mensurata pedes VIII, et medio et pervenit usque ad ipsa Petra fita (fita, hito, Piedrafita, Piedrahita) quod jam dicti Comites et Episcopus preceperunt figere et contra partibus Uliano, de oriente habet perticas XL in latitudine quod jam dictus Stremirus recepit de jam dicto Andreo pro partibus predicto Episcopo cuius mandatarius est, et contra occidente recepit in latitudine perticas XXXVIII et habet ipsa terra quod termiaverunt jam dicti Judices de parte orientis in latitudine LXXVII et media. Et tum ordinaverunt jam dictus Episcopus, Comites vel Judices ut infra ipsas villas Uliano et quarto quae vocatur Bitinga fixuras vel terminia mitterent V petras fictas, sicuti et fecerunt. Et recepit jam dictus Andreas medietatem de ipsas perticas contra ipsum puteum a partibus circi, et Stremirus Archipresbiter similiter alia medietate contra villa Uliano a partibus meridie. Et tunc covenit inter predicto Episcopo et jam dicto Andreo ut unusquisque teneat et possideat usque ad ipsas petras fictas per illorum villas divisione judicent atque deffendant et securi possideant quisque in perpetuum quieto ordine. Tunc apertum fuit ut unusquisque haberet exinde notitiam de ipsas res supra scriptas firmatas atque roboratas sicut et est, et gaudeat se unusquisque in nostro Mallo suam percepisse justitiam. Data notitia sub die XVI kalendas junii anno III quod obiit Ludovicus Rex. = + Ricardus Archipresbiter ss. = Guischafredus Archipresbiter ss. = Petrus presbiter ss. = Recharetus presbiter ss. = Teudegildus presbiter ss.

VII.

Decretum electionis Servi Dei Episcopi Gerundensis anno circiter DCCCLXXXVI. (Vid. 31.)

Ex. arch. Eccl. Gerund.

Hoc est translatum fideliter factum. In nomine Domini Dei summi post obitum condam Teuterii Sedis Gerundensis Episcopi. Convenientibus omnibus canonicis Sancte Dei Genitricis Mariae cum Archipresbiteris necnon et Archidiachonis, seu omnium ruralium sacerdotum sive clericorum maioresque nobilium laycorum tam Comites ibidem commanentes quam etiam omnis plebs simul in unum concordantes uno sensu, unaque voluntate omnes in uno positi voluntatem Dei obtemperantes et consencientes direxerunt has litteras ad Domnum Teodardum Sedis Narbonensis Archiepiscopi poscentes electionem Dei et suam, necnon et omnium Episcoporum in Septimaniam comorancium. Eligentes siquidem in ordine presulatus predicte Sedis virum preclarum et inclitum terre prefate natum et nutritum sacerdotem nomine Servum Dei, si voluntas Dei adfuerit et vestra consentio, volumus et petimus ut curam pastoralis regiminis super nos accipiat. Sinderedus canonicus Sancte Marie ss. = Fricco presbiter et cannonicus Sancte Marie ss. = Conparatus (Comparatus arriba) sacerdos et canonicus ss. = Romeus presbiter et canonicus ss. = Adajo Presbiter et canonicus ss. = Fuctuosus (Fructuosus) Presbiter et canonicus ss. = Baro presbiter et canonicus ss. = Argobadus levita et canonicus. = Tedeletus canonicus. = Turtolerus canonicus. = Galindus canonicus. = Sig+num Raimundi de Viridaria qui hoc anno Domini MCCXXX nono (1239), VI. kalendas madii fideliter translatavit cum litteris suprascriptis in I. linea.


VIII.

Acta dedicationis ecclesiae S. Mariae etc. de Fontanet sub Servo Dei Episcopo Gerundensi anno DCCCCI. (901) (Vid. pág. 36.)

Ex. autogr. in arch. S. Petri Roden.

In nomine Domini Dei summi et Salvatoris nostri (pone notri) Jhesucristi sub era DCCCCIIII. (a: Quod hic eram scriba dixit, annum intellige Incarnationis Christi: ut alibi saepe notavimus, idque ex aliis notis chronologicis eruere facillimum est.) indiccione VII. anno VI. regnante Karulo Rege filio Ludoici, veniens vir reverentissimus domnus Servus Dei Sedis Jerundensis (con jota : ierundensis : gerundensis : ierunda : Gerunda: Gerona o Girona) Episcopus ad consecrandas ecclesias quae sitas sunt in pago Jerundense in terminio de villa Fontanedo (Fontaneto, Fontanet) qui sunt edificatas in honore Sanctae Mariae Virginis, et Sancti Michaelis Arcangeli, et Sancti Johannis Babtistae, Praecursoris Christi, quae redificaverunt homines pro Dei amore is nominibus Wilisclus levita, Ansulfus, Audesindus, Anla, Ansalon presbitero, Desiderio, Salvator, Formesindo, Ariulfo, Wimara (: w : g : Gimera, Guimera), Beato, et Stephano. Et dederunt isti supranominati ad predictas ecclesias pro Dei onore, et propter remedium animas illorum, id est Wilisclus levita dono atque trado ad jam dictas Baselicas, id est Missale, et Epistolas Pauli, et Actus Apostolorum. Et in jam dicto comitato Jerundense infra terminio de villa Fontanedo dono ibidem de terra modiatas VI. Et afrontat ipsa terra de oriente in vinea de me jam dicto Wilisclo levita, et de meridie in terra de Ermumfredo, et de occiduo in terra de Benduto, et de cerci (circi, circio, cierzo, cerç) terra de Anla et in praedicto... nio trado ibidem vinea mea, et afrontat predicta vinea de parte oriente in vinea de Vietario, et de Argela, et de meridie in vinea de Bas... et de occiduo in terra de Sancta Maria, et de cerci in vinea de Fele presbitero. Et ego Audesindus dono a prefactis ecclesiis in comitato Jerundense infra terminio de villa Caneposto vinea mea propria; et afrontat de parte oriente in terra erma, (yerma, no cultivada; erema; que no da fruto, estéril, título de una obra de Federico García Lorca) et de circio in vinea de Fauvane. Et ego Audesindus dono ad jam dictas ecclesias propter remedium animae de femina nomine... vinea una in terminio de villa Caneposto, id est, modiatas II. Et afrontat ipsa vinea de parte oriente in strada publica, et de meridie, et de occiduo, et de cerci in terra erma. Et infra terminio de villa Vulpiliaco campo I. et afrontat ipsa terra de parte oriente in vinea de Sancti Juliani, et de meridie in terra de Eldegudo (Eldegodo antes), et de occiduo in via qui inde discurrit, et de cerci in ipsa strada qui inde pergit. Et ego Ansalon presbiter dono atque trado ad jam dictas Ecclesias casale meum et terra, et afrontat ipse casale de parte oriente in terra de Maurelde, et de meridie in terra de me Ansalon, et de occiduo in terra de me jam dicto Ansalon presbitero, et de cerci in domum Sanctae Mariae. Et nos omnes supranominati, id est, Anla, Desiderio, Salvator, Formesindo, Ariulfo (,) Wimara, Beato, et Stefano donamus adque tradimus ad jam dictas Ecclesias campos II., et ortale I. et afrontat ipse campus unus de parte oriente in ipsa strada, et de meridie in terra de ex ipso, et de occiduo in ipsa strada et cerci in ipsa (falta la i) strada; et ipse alius campus afrontat de parte oriente in ipsa strada, et de meridie in terra de Lunare, et de occiduo (falta una c) in Rio Adaron, et de circi in terra de Quintilo. Donamus nos omnes supranominati ista omnia superius scripta ad jam dictas Ecclesias, ut de ab ordierno (odierno, hodierno: hui, avui, hoy) die et tempore ibidem subjaceat man... ta et potestatem abeant, sacerdotes ibidem Deo famulantes ista omnia laborare et exfructare, et usibus illorum ipsas fruges dispensare per jussione proprii Episcopi ut nullus Comes, Vicecomis (Vicecomes), Vicarius vel centenarius, neque ulla saecularis potestas hoc exinde abstrahere presumat, set teneant hoc ipsas ecclesias usque in perpetuum. Tunc supra nominatus domnus Servus Dei Sedis Jerundensis Episcopus aparrohaciavit adque concessit decimas et primicias ad jam dictas baselicas de villas vel villarunculos is nominibus villa Fontaneto et villa Palacio Maurore cum suos fines, et villa Fonsedictus, et villare Abiliares (Apiliarem más arriba), et villare Perductus, et villare Murello, ut sacerdotes (falta la s inicial) qui in ipsas jam dictas ecclesias Deo deserviunt decimas et primitias inde recipiant usque in futurum per jussionem proprii Episcopi. Et nos omnes supranominati donamus ad jam dictas ecclesias, sicut superius scriptum est. Quod si nos donatores aut ullus homo qui contra hanc donacione ad inrumpendum venerit, aut nos venerimus de ista omnia superius scripta, non hoc valeat vindicare, set componat ad jam dictas ecclesias ista omnia superius scripta in duplo, et in antea ista dotis vel donacio firmis permaneat. Facta dote vel donatione VI. idus novembrii, anno VI. regnante Karulo Rege, filio Leudeici. = Absalon presbiter ss. = Sig+num Anla. = Sig+num Stefanus. = Sig+num Wimara. = Sig+num Salvator. = Willisclus diaconus qui hanc donationem feci ss. = Servus Dei humilis Episcopus Sancta Jherundensis Ecclesiae Episcopus ss. = + Gischafredus Archipresbiter (falta la t) ss. = + Audesindus ss. = Modicus Georgius Abba exiguus, et sacerdos indignus interfui et subscripsi +. = Trasemirus Diaconus ss. = + Nifridius Diaconus ss.

IX.

Acta electionis et intronizationi Wigonis, Episcopi Gerundensis (doble n en el original): anno DCCCCVIII (908). (Vid. pág. 42.)

Ex autogr. in arch. Ecclae. Gerunden.

Dominicae Incarnationis anno DCCCCVIII. annuente atque inspirante eodem Domino nostro Jhesu Christo conventus clericorum atque plebegium factus est citra portam Gerundae civitatis in aecclesiam Sanctissimi Foelicis, Christi martyris in quo conventu extitit reverendus Metropolita et Antestis almae Narbonensis aecclesiae Arnustus, pariterque cum eo venerandi Presules Nantigisus Urgelitanus, et Teudericus Barchinonensis. Extitit quoque inibi Princeps maximus et Marchio Wifredus, corde et ore atque opere verissimus risticola (falta una c, cristicola) et maxima conglobatio religiosi cleris Gerundensis atque nobilium et fidelium laicorum. Cum itaque omnis cetus infra septa praescriptae extaret aecclesiae, obtulit omnium obtutibus praelibatus Archipraesul virum spectabilem et tam Deo quam hominibus affabillimum nomine Wigonem, asserens eum a regia aula prolatum et eius jussione atque sanctorum Episcoporum Gotiae electum et tam ab ipso Archiepiscopo quam a caeteris ad episcopalem infulam in Gerundana aecclesia consecratum, indicans eum nobillima nativitate honestatum, et sanctis moribus comptum, magnae quoque sophiae redimitum, regioque palatio enutritum, et omni perspicatia decoratum. Cum autem christianissimus Princeps omnisque nobillima caterva illi assistens tantam virtutum famam de eo audissent Omnipotenti Domino gratias retulerunt et tam factis episcopalibus quamque monitis aecclesiasticis atque regiae iussioni se promptissime obedituros professi sunt. Omnes itaque subsequentes jam fati Principis voluntatem et praedictum virum Dei Wigonem dignum Deo et homnibus perspicientes pari animo pronaque voluntate Episcopum eum sibi petentes atque amplectentes benignissime susceperunt et in cathedram episcopalem sublimaverunt, atque ut hanc scripturam susceptionis atque sublimationis attentissime propriis corroborarent manibus, unanimiter decreverunt. = Exaratus est autem textus huius scripturae confirmationis atque intronizationis XII. kalendarum decembrium anno XI gloriosissimi regis Karoli, in indictione XI. inspirante atque auxiliante divina misericordia, cui est decus et virtus, honor et potestas per inmortalia saeculorum saecula. Amen. + Arnustus Sanctae Narbonensis Ecclesiae humilis Episcopus ss. = + Idelherus Episcopus ss. = Teudericus Barchinonensis Episcopus ss. = + Wifredus Comes +. = Servus Dei Archipresbiter ss. = Gischafredus Archipresbiter ss. = Sonifredus Archipresbiter ss. = * Pressius diaconus ss. = Prunetus presbiter ss. = Romeus presbiter ss. = Rotgarius presbiter ss. = Durandus presbiter ss. = Amelius diaconus ss. = Wihadus presbiter ss. = Addaulfus (Ataulfus) presbiter ss. = Argibadus presbiter ss. = Desiderius presbiter ss. = Willisclus diaconus ss. = Teotarius levita ss. = Acfredus umilis Habba ss. = Genesius presbiter ss. = Addila presbiter ss. = Oliba levita ss. = * Eldalecus (no se lee, por eso pongo * asterisco) presbiter ss. = Wiliemundus presbiter ss. = Audesindus presbiter ss. = Adroarius levita ss. = Durandus Archipresbiter ss. = Perasicius presbiter ss. = Teodalecus (Teudalecus y variantes) presbiter ss. = Sasila presbiter ss. = Riculfus presbiter ss. = Recosindus presbiter ss. = Ayyndys (con 3 y griegas) presbiter ss. = Cixila presbiter ss. = Hemmo presbiter ss. = Bulgara presbiter ss. = Sisisclus presbiter ss. = Sindola presbiter ss.= Sendovinus presbiter ss. = Der..olius presbiter ss. = Tivurcius presbiter ss. = Raquel presbiter ss. = Wimera (Guimera, Gimera, Guimerá) presbiter ss. = Elderedus presbiter ss. = Ermegildus presbiter ss. = Miro presbiter ss. = Bellus presbiter ss. = + Sunigildus presbiter ss. = Durandus presbiter ss. = Valdemirus presbiter ss. = Vindemius presbiter ss. = Guillara presbiter ss. = Tolgaredus ss. = Addala presbiter ss. = + Benedictus presbiter ss. = Wisandus presbiter ss. = Hatila (Atila) presbiter ss. = Antenerus presbiter ss. = Ariulfus levita ss. = Adanagildus presbiter ss. = Altimirus presbiter ss. = Atto presbiter ss. = Ennego ss. = Eldericus presbiter ss. = Leuvila presbiter ss. = Salustius presbiter ss. = Johannes presbiter ss. = Alaricus presbiter ss. = Letus presbiter ss.= Teodosius ss. = Seniulfus ss. = Signum + Rainaldus. = Sig+num Oliva. = Godmares ss. = Trasemirus presbiter qui hanc textum huius scripturae confirmationis atque intronizationis scripsi et subscripsi sub die et anno quod supra.

X.

Carta vendictionis factae Wigoni Episcopo Gerund. anno DCCCCXVI. (Vid. pág. 46.)

Ex Cartor. curiae ep. Gerund. fol. 104.

In nomine Domini ego Recesinda et filio meo nomine Manla vinditores tibi Ugone Episcopo emptore per hanc scripturam venditionis nostrae vindimus tibi vinea propria juris nostrae quae nobis advenit per parentorum vel per comparatione. Et est ipsa vinea in comittatu Gerundense infra termino de villa Fontanedo que vocant Sancta Maria. Et affrontat ipsa vinea de oriente in vinea de me emptore vel in vinea de Formesindo, et de meridie in vinea de me emptore, et de occidente affrontat in vinea de Formesindo vel de ansa; de parte vero circii subiungit in vinea de me emptore. Quantun infra istas quatuor affrontationes includunt sic vendimus nos tibi propria cum exeo vel regressio suo, id est in aderato vel de finito propter precium solidos V. tantum quos tu emptor nobis dedisti, et nos venditores de presente manibus nostris recepimus, nichilque de ipso precio apud te emptore non remansit, sed omnia nobis adinplesti. Est enim manifestum quod vero de ipsa vinea sicut superius resonat de nostro jure in tuo tradimus dominio et potestate habendi, vendendi vel quicquid facere vel judicare volueris, in Dei nomine habeas firma potestate. Item quodquod si nos venditores aut aliquis homo qui contra hanc venditionem ista venerit ad irrumpendum, inferant vobis vel inferant tibi partique tuae quantum ad eo tempore inmeliorata fuerit ista omnia, superius scripta in dupla tibi perpetim habitura, et in antea vinditio firmis et stabilis permaneat omnique tempore. Facta venditione XII. kalendas Februarii anno XVIIII. regnante Karolo rege, filio Lodovici. = Sig+num Requisinda. = Sig+num Manla qui simul in unum vinditionem fecimus et testes firmare rogavimus. = Teudesindus presbiter ss. = Quibertus ss. = Ansulfus subdiachonus ss. = Sonifredus subdiaconus ss. = Pulcresindus presbiter qui hanc vinditionem scripsi et ss. sub die et anno quo supra.

(Continúa del 11-20)