jueves, 3 de noviembre de 2022

XXVI. Diversa Kalendaria de gestis retroactis temporibus factis, maxime in Episcopati Gerundensi.

XXVI.

Diversa Kalendaria de gestis retroactis temporibus factis, maxime in Episcopati Gerundensi. (V. pág. 105).

Ex libro Statutor. Eccl. Gerund. in arch. eiusd.

Anno Domini M.CCC.XXX.III fuit caristia omnium victualium, et ideo inter nos fuit nominatus dictus annus Mal any primer.

Anno Domini M.CCC.XLVII, et XLVIII fuerunt per universum mundum mortalitates et fuerunt nominatae les primeres mortalitats. (Las primeras mortalitats en catalán, plural en as, típico de la lengua occitana; les primeres en valenciano)

Anno Domini M.CCC.XXXV. Illustris Dominus Petrus, Dei gratia Rex Aragonum incoepit (incepit : empieza) regnare, et obiit anno sui regni LII anno videlicet a nativitate Domini M.CCC.LXXX.VII. Set dictus Dominus Rex in curia generali quam celebrabat Perpiniani XVI die Decembris anno a nativitate Domini M.CCC.L. statuit et ordinavit ut de cetero annus computaretur a nativitate, dimissis Nonis. Idus atque Kalendis continuando loca numerum dierum et nomina Mensium atque Annum in quibus instrumenta, litterae et aliae scripturae fierent.

Anno a Nativitate Domini MCCCL (falta el punto entre la M y la C, hay punto entre la última C y la L : 1350) fuit natus Johannes, Primogenitus filius dicti Petri Regis, qui ex post fuit Rex, ut inferius continebitur. (Juan I de Aragón)

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LIIII videlicet IX Junii dictus Dominus Petrus Rex constitutus personaliter cum multo nobili exercitu et classe sive stolio (stol, estol : armada de naves) in villa de Rosis, et in porticu eiusdem intravit pelagum animo se et dictum exercitum et classem transfretandi ad Insulas (plural : islas : illas : illes) Sardiniae (Cerdeña, Sardinia), et successive die Dominica inmediate et proxime tunc sequenti XV dicti Mensis Junii dictus Dominus Rex cum suo exercitu et stolio recessit de dicto Portu (Port de Roses o Rosas; puerto de Rosas, Gerona) et tenuit vias suas versus dictas Insulas. Et erant in dicta classe CC. vela, scilicet LX naves, et LXII galeae et inter lembos, cochas et barchas uxerios et alia vela LXXX et ultra, in quibus fustis erant recollecti duo millia et quingenti equitum, et LX milia peditum, ac etiam LX. Barones sive nobiles personae. Et dictus Dominus Rex stetit in dicta Insula per tres menses et cepit Lalguer (L'Alguer). Tamen multi fuerunt viam universae carnis ingressi propter mortalitates, quae inibi tunc viguerunt.

Anno a Nativitati Domini M.CCC.LVIII de mense Julii te die Sancti Jacobi Apostoli venit in ista patria magna plaga locustarum (N. E. En Beceite, llangostos : saltamontes. Una de las plagas de Egipto en Gerona, 1358) sic quod cohoperiebant terram, et aliquociens erant in uno campo locustae altitudinis unius palmi, et comedebant frumentum (forment) et milium et fructus terrae, et volabant in altum sicut aves, et multotiens pre multitudine earum quando volabant homo non poterat videre solem; et faciebat magnum tumultum in volando.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXII de mensibus Junii, Julii, Augusti et Septembris fuerunt in ista patria magnae mortalitates maxime infantum aetatis XIIII annorum et infra, et ideo fuerunt nominatae Mortaldats dels infans. (y no mortalitats dels infants)

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXI similiter fuerunt mortalitates hominum et mulierum, in ista patria, et fuerunt nominatae Mortaldats migones.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXIIII de mensibus Aprilis et Madii incepit magna caristia victualium signanter de pane et duravit usque ad mensem Julii anni Nativitatis Domini M.CCC.LXXV taliter et sic quod migerio frumenti ad mensuram Gerundae ascendit ad decem libras et ultra.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXVIII fuit inceptus lo Pont Nou de mense Madii et XI die Augusti eiusdem anni fuit inceptus lo eloquer de Sant Feliu.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXX. videlicet XXIIII die Februarii qua erat festum Beati Mathiae Apostoli rivus Undaris (Oñar) ascendit Putheum Sancti Martini et fecit grande malum in civitate Gerundae maxime in domo Carmelitarum et in domo Fratrum Minorum; et in portali de Malaventura quod diruit, et in multis plateis et domibus civitatis Gerundae.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXIII et XXI die Aprilis inclita et magnifica Domina Matha sponsa incliti Domini Infantis Johannis Ducis Gerundae filia comitis Darmenyach noviter intravit civitatem Gerundae. Et finivit dies suos Caesaraugustae circa festum Omnium Sanctorum anni M.CCC.LXXVIII.

Anno M.CCC.LXXX de mense Madii dictus Dominus Johannes Dux Gerundae contraxit matrimonium cum inclita Domina Yolant filia Ducis de Bar.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.XC.VI et die Veneris XIX mensis Madii circa horam completorii obiit dictus Dominus Johannes qui fuerat et erat Rex Aragonum, et venando post prandium in boscho prope Fuxanum diocesis Gerundensis subito amisit loquelam et sensum, et sic Domino emisit spiritum.

Anno Domini M.CCC.LXXXIII videlicet XVII die Madii Rex Ermeniae intravit Gerundam accedendo versus Barchinonam.

Anno M.CCC.XC.VII et die Lunae XXVIII mensis Madii fuit factus terremotus in civitate Gerundae et alibi circa horam primi sompnii.

Anno M.CCCC.X et XXVII die Julii similiter fuit factus terremotus in civitate Gerundae et alibi.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.XC.VI post mortem Domini Regis Johannis incepit regnare Dominus Martinus eius frater. Qui regnavit per XIIII annos. Et obiit in Monasterio de Valldonzela (Valldoncella y variantes; Martín I de Aragón) prope Barchinonam die Sabbati ultima die Madii circa horam meridiey anno a nativitate Domini MCCCC.X.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXIIII et LXXXV. Dominus Petrus Rex Aragonum faciebat execucionem contra Dominum Johannem Comitem Impuriarum ad instantiam ut dicebatur Domini Alamani de Fuxano qui tunc habebat guerram cum Domino Comite. Et tunc intrarunt dictum comitatum in favorem dicti Comitis plures gentes armigerae extraneae nacionis quae vulgariter appellabantur de Bita, quia

Bita erat capitaneus earum.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXIX vigilia omnium Sanctorum gentes armigerae extrane (extraneae más arriba) nacionis vocatae los Piteus del comta Darmenyach intrarunt patriam istam, et eam dampnificarunt maxime Episcopatum Gerundensem, ubi steterunt usque ad Septimanam Sanctam sequentem. Et in ipsa septimana Sancta fugierunt (como Puigdemont) versus collum de Panizars, et propter inundationes aquarum et pluviarum multarum discursiones, quae tunc viguerant opportuit eas gentes transire per Pontem de Ceret; de quibus quidem gentibus pro maiori parte remanserunt mortui, quia ut dicitur, in intrata earumdem gentium erant in numero XVIII milium hominum equitum, et in earum exitu non fuerunt VI milla.

Anno M.CCC.XCI et X die Augusti qua erat festum Sancti Laurentii fuit facta persecutio Judeorum in civitate Gerundae.

Anno M.CCCC.IIII ultima die Madii Turris de Geronella cecidit circa horam crepusculi post solis occasum.

Anno M.CCCC.IIII et XX die Augusti Bartholomeus Avellaneda civis Gerundae (fuit) interfectus. Et XXVII die dictorum mensis et anni fuit interfectus Bnus. de Pontonibus miles cum aliis ultra Pontem maiorem versus planum de Serriano.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXII et XXIIII die Julii obiit Dominus Berengarius de Crudiliis Episcopus Gerundensis, et post eius obitum fuit Gerundensis Episcopus Dominus Enecus qui ex post fuit Archiepiscopus Terraconae. Et post ipsum Enecum fuit Episcopus Gerundensis Dominus Jacobus de Trilea qui obiit prima die Marcii anno a nativitate Domini M.CCC.LXXIIII. Et XI die dictorum mensis et anni Dominus Bertrandus de Monterotundo, Archidiaconus Bisuldunensis fuit electus in Episcopum Gerundensem. Et ipse Bertrandus obiit IIII die Octobris anno M.CCC.LXXXIIII.

Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVI et V die Augusti Dominus Berengarius de Anglarola fuit in Episcopum Gerundensem consecratus, et obiit Perpiniani in Cardinalatus ordine constitutus XXII die Augusti anno a nativitate Domini M.CCCC.XIII.

Anno a Nativitate Domini M.CCCC.VIII et VIII die octobris Dominus Franciscus de Blanis fuit factus Episcopus Gerundensis. Et V die Januarii anni a Nativitate Domini M.CCCC.IX fuit translatus in Episcopum Barchinonae.

Anno a Nativitate Domini M.CCCC.IX et VI die Januarii Dominus Raymundus de Callari fuit factus Episcopus Gerundensis. Et obiit Valentiae XI die Madii anno a Nativitate Domini M.CCCC.XV.

Anno a Nativitate Domini M.CCCC.XVI et ultima die Decembris, seu prima die Januarii Dominus Dalmacius de Muro seu eius procurator intravit possesionem de Episcopatu Gerundensi, et postea de mense Januarii anni a Nativitate Domini M.CCCC.XX fuit translatus in Archiepiscopum Terraconensem.

Anno a Nativitate Domini M.CCCC.XX et XIIII die Februarii Dominus Andreas Bertrandi tunc Episcopus Barchinonae seu eius procurator intravit possesionem de Episcopatu Gerundensi.

Anno a Nativitate Domini M.CCCC.XXIII et die sabbati XX Decembris inclitus et magnificus Dominus Alfonsus Rex Aragonum veniendo de civitate Neapolitana (Napols, Nápoles, Napoli) cum XVIII Galeis (galeras) venit ad Civitatem Massiliae quam totaliter destruxit.

Anno a Nativitate Domini M.CCCC.XXIIII et die Dominica XVI Julii hora Cimbali del Ladre dictus Dominus Alfonsus Rex Aragonum intravit Civitatem Gerundae ubi stetit usque ad diem Jovis sequentis in qua die Jovis paulo post solis ortum arripuit iter suum versus Barchinonam.