Mostrando entradas con la etiqueta 1116. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1116. Mostrar todas las entradas

jueves, 6 de abril de 2023

IV. Paschalis Papa II Raymundum, Comitem Barcinonensem

IV.

Paschalis Papa II Raymundum, Comitem Barcinonensem, eiusque ditionem sub protectione Sedis Apostolicae suscipit cum censu annuo ab eo recipiendo, an. MCXVI. (Vid. págin. 35.)

Ex arch. reg. Barcin.

Paschalis Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Raimundo, Barchinonensium Marchioni, Bisuldunensium et Provintiae Comiti, salutem et Apostolicam benedictionem. Devotioni tuae, karissime fili, congratulamur, quod inter curas bellicas Beati potissimum Petri optas munimine confoveri. Huius devotionis petitionem libenter admittimus, quia te in Dei et Ecclesiae servitio efficaciter laborare cognoscimus. Non parvum enim tuae nobilitati meritum labor ille conciliavit, quo per anni longitudinem in Balearibus insulis contra hostes Christiani populi desudasti. Cui tuo tuorumque consortium glorioso procinctui Omnipotens Deus gloriosam de hostibus suis victoriam conferre dignatus est. Super hoc ad expugnandos. Mauros ac Moabitas in Hispaniae partibus, et Tortosam, eorum praesidium obsidendam, animi nobilis industriam paras. Ea propter dulcedinis tuae petitionibus ampliori benignitate accomodamus assensum. Personam siquidem tuam, et uxoris tuae, ac filiorum vestrorum, et honorem vestrum, quem aut in praesenti VIIII. indictione tenetis, aut in futurum praestante Deo habebitis, per decreti praesentis paginam sub triginta moabitinorum (sic) censu annuo in Beati Petri et eius Sedis Apostolicae tutela suscipimus. Praecipientes et stabiliter statuentes, ne cuiquam omnino personae liceat laesionem vobis vel honori vestro, aut injuriam irrogare. Si quis autem, quod absit, aut vobis, aut honori vestro laesionem vel injuriam inferre temptaverit, Apostolicae Sedis patrocinium vobis efficaciter praebeatur, quo et vobis debita protectio adesse debeat, et infestatoribus vestris dignum juditium et ultio debita exeratur.

Ego Paschalis catolicae ecclesiae Episcopus subscribo. = Datum apud Transtiberim per manum Johannis Sanctae Romanae ecclesiae Diaconi Cardinalis ac bibliothecarii X. kalendas (leo kalen-lendas; suele pasar al saltar la línea) junii, indictione IX. Incarnationis Dominicae anno M.CXVI., pontificatus autem Domini Paschalis secundi Papae anno XVII.

//

https://www.britannica.com/biography/Ramon-Berenguer-III-count-of-Barcelona

https://www.mcnbiografias.com/app-bio/do/show?key=ramon-berenguer-iii-conde-de-barcelona

https://es.wikipedia.org/wiki/Ram%C3%B3n_Berenguer_III

lunes, 22 de agosto de 2022

XX. Charta donationis factae a Gerallo Poncii vicecomite ad eccl. Agerensem

XX.

Charta donationis factae a Gerallo Poncii vicecomite ad eccl. Agerensem, anno MXVI. (1016 o 1116?) (V. pág. 126.)

Ex arch. eiusd. eccl. núm. 76.

Quoniam pro certo legibus censetur, ut quaecumque res sanctis Dei haselicis, aut per principum, aut corumlibet fidelium donationes collatae reperiuntur, votive, ac potentialiter, maiorum iure, irrevocabili modo legum aeternitate firmetur; idcirco in nomine Domini, ego vicecomes Gerallus Poncii, recognoscens magna beneficia Dei, qui mihi dat victoriam super gentem sarracenorum, dando mihi castra, et munitiones eorum, reddens gratias maiestatis eius, promta mente, et spontanea voluntate Domino Deo dono, et ecclesiae Sancti Petri de Ager in castrum quod dicitur Hos (Os), quod abstuli per Dei gratiam de potestate paganorum, ipsam ecclesiam cum primiciis, et oblationibus, aut defunctionibus cum universis redditibus, quae pertinent, et pertinere debent ad iam dictam ecclesiam, et cum aliis ecclesiis, quae fuerunt infra terminibus ipsius castri similiter concedo. Simili modo de ipsam dominicaturam, quam ego retineo ad opus meum, dono ipsum decimum, quod inde exierit, ad supra dictum Sanctum Petrum. Et insuper dono unum mansum in ipso castro iam dicto de Hos ad iam dictam ecclesiam Sancti Petri, qui olim fuit de agareno nomine Exem, sic dono cum universum suum alodium, quod pertinet ad eundem mansum, et cum decimis, et serviciis, et cunctis redditibus. Et hanc donationem confirmo supra dictae ecclesiae Sancti Petri, sicuti adquisivit avus meus Arnallus Mironi de manu ipsius comitis Ermengaudi Urgellensis, qui sepultus est ante ipsam ecclesiam Sancti Petri. Ut omnia quaecumque adquisita esent in partibus sarracenorum, tam de ecclesiis, quam de primitiis et oblationibus, cum universis redditibus, et cum decimis suis dominicaturis, sic quemadmodum avus meus Arnallus Mironis concedit, sic concedo et confirmo ad praedictam ecclesiam Sancti Petri, ita ut nullus abbas posit dare, vel alienare ad damnum ecclesiae Sancti Petri. Et quicumque hanc confirmationem donationis temere violaverit, anathema sit; et secundum privilegium predictae ecclesiae ab apostolicis Romanae ecclesiae constitutum, a liminibus catholicae ecclesiae omnino segregetur, et insuper secundum canonicas institutiones iudicetur, et in quadruplo componatur. 
Facta ista carta II. Idus Iunii, anno ab incarnatione domini M.C.XVI. = Sig+num Geralli Poncii, qui hanc donationem in potestate, et in dominio Sancti Petri trado. = Sig+num Bernardi Berengarii. = Sig+num Raimundi Berengarii. = Sig+num Guillermi Guitardi. = Sig+num Raimundi Guillermi. = Bernardus abbas, qui hoc confirmo. = Sig+num Ermengaudi Urgellensis comitis. = Petrus subdiaconus scripsit, et hoc + fecit. 

Entradas más vistas