IX.
Monasterium S. Pauli de Campo monasterio S. Cucuphatis unitur et subditur, an. MCXXVII. (1127) (Vid. pág. 153.)
Omnibus fidelibus significare utile duximus, qualiter ecclesia S. Pauli de Campo, quae a constructoribus suis Domino Guiberto et uxore sua Rollendi oblata est Deo et B. Petro et Apostolicae Sedi, per negligentiam Praelatorum suorum et religione et possessione valde est destituta. Unde probi homines Barchinonenses, in quorum consilio et dispositione constructores ipsius ecclesiae eam commendaverant, cum Domino Ollegario, Tarraconensi Archiepiscopo, providentes restaurationi et utilitati eiusdem ecclesiae, tradiderunt eam Domino Rutilando, S. Cucuphatis Abbatis regendam et disponendam in Dei servitio et ordine monastico; tali pacto ut ipse et succesores eius habeant liberam potestatem disponendi ipsum locum, et omnes possessiones et bona ad eundem locum pertinentia, et constituendi ibi Priorem et fratres, qui ibi Deo serviant. Ipsi quoque Prior praedictus et Abbas vel eorum congregationis fratres, si quod absit eidem loco inutiles et dissipatores fuerint bonorum, et infra dies LX quo admoniti fuerint in Capitulo S. Cucuphatis, quae male tractaverint, eidem loco non restituerint, ab ipsa praelatione canonice decidant. Verum quia fratres eiusdem societatis quaedam bona eiusdem monasterii contra voluntatem tamen Abbatis impignoraverunt, laudatum est, ut Dominus Abbas in redemptionem rerum a Pontio Priore impignoratarum bona S. Cucuphatis sufficienter impendat. Et de cetero ipsius loci et ordinationis dispositionem quiete obtineat. Si qua in crastinum ecclesiastica, saecularisve persona hanc institutionem ad honorem Dei factam perturbare praesumpserit, terribili excommunicationis sententiae subiaceat, donec inde canonice satisfaciat. Actum est hoc III. kal. januarii, annus Domini centessimus vigessimus septimus post millesimum (1127). = Ollegarius Dei gratia Tarracon. Archiepus. = Berengarius Dei gratia Gerund. ecclae. Epus. = Petrus Primidierii (Primicherii y variantes). = Petrus Bertrandis. = Bernardus Bertrandis. = Raymundus Berengarius. = Bernardus subdiaconus, qui haec scripsit die et anno quo supra.