Mostrando entradas con la etiqueta 1150. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1150. Mostrar todas las entradas

sábado, 11 de marzo de 2023

XXI. Donatio G. Raymundi Dapiferi de quodam monte in Cerdañola

XXI. 

Donatio G. Raymundi Dapiferi de quodam monte in Cerdañola Abbati et conventui Grandis Silvae in Gallia pro monasterio Cisterc. ordinis construendo, quod postea ad mon. SS. Crucum translatum est, an. MCL. (1150) (Vid. pág. 134). 

Ex autogr. in mon. SS. Crucum.

In Christi nomine et Individuae Trinitatis. Ego Guillermus Raymundi Dapifer et filii mei, videlicet, Guillermus et Raymundus atque Berengarius, nos omnes simul in unum donamus et tradimus Deo et Beatae Mariae, Abbati quoque et conventui Grandis Silvae honorem, quem habemus in monte de Serdanola, cum terris cultis et incultis, pascuis et aquis, cum ingressibus et egressibus; a parte, videlicet, orientali a capite Apis usque ad montem de Torrezela: a parte meridiana usque ad montem de la Ginesta, et in alodio Sancti Cucuphatis: a parte occidentali a serra Deltel, usque Lestrias del forn: a septentrione usque ad furnum de Trias. Quidquid infra hos quatuor terminos continetur cum decimis et primiciis et omnibus supra dictis donamus et tradimus Domino et praedictae Grandis Silvae Abbati et monachis tam praesentibus quam futuris ad construendum monasterium in honorem SS. Dei Genitricis semperque Virginis Mariae pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum ut libere et quiete absque calumnia et refragatione habeant et possideant jure perpetuo in sempiternum. Insuper et ad hortum faciendum superaddimus praedicto dono campum unum super molendinum Berengarii de Saltels cum aqua ad rigandum in loco qui dicitur Rivi majoris. In molendinis quoque de Rochabruna donamus praedictae Cerdanolae habitatoribus ut omni tempore annonam suam sine multura confestim ut advenerint sine mora mollant. Haec de jure nostro tradimus Deo et ipsis ut juxta tenorem et consuetudinem ordinis Cisterciensis coenobium ibidem in honorem Domini et Beatae Virginis Mariae construatur Hoc donum superius scriptum factum est in manu Guillermi, Prioris Stae. Mariae Grandis Silvae et Guillermi de Monte Pesulano et sociorum eorum. Haec carta scripta est pridie nonas decembris anno ab Incarnatione Christi M.C.L. = Sig+num Guillermi Raymundi Dapiferi. = Sig+num Guillermi de Monte scatani. (Moncada : Montechateno, Montecatheno &c.) = Sig+num Raymundi de Monte scatani. = Sig+num Berengarii, nos qui hoc donum facimus laudamus et firmamus et testes firmare rogamus. = Sig+num Petri Raymundi de Vila de man. = Sig+num Bernardi Guillermi de Luzano. = Sig+num Arberti de Petra. = Sig+num Raymundi de Cerdanola. = Sig+num Guillermi de Giramans. = Sig+num Petri de Terracia. = Sig+num Bernardi de Bello Loco. = Sig+num Petri de Sancto Minato. = Sig+num Guillermi Barchilonensis Episcopi. =  Sig+num Bernardi Barch, Archidiaconus. = Sig+num Berengarii de Fabrias. = Ego Petrus Sacrista subsc. = Sig+num Ugonis. = Sig+num Arnaldi, subdiachoni qui hoc scripsit die et anno quo supra.

jueves, 23 de febrero de 2023

XXV. Raymundi Berengarii, Comitis Barchin. diploma de non occupandis bonis Episcoporum decedentium, an. M.CL. (1150)

XXV.

Raymundi Berengarii, Comitis Barchin. diploma de non occupandis bonis Episcoporum decedentium, an. M.CL. (1150) (Vid. pág. 151).

Ex arch. eccl. Barcin. Lib. 1. Antig. núm. 13.

Ad notitiam omnium fidelium volumus pervenire qualiter ego R. nutu Dei Comes Barchinonae, Princebs Aragone ac Marchio, dum olim essem in procinctu itineris Almariae divina michi inspirante clementia votum vovi Domino Deo, atque in manu Domini B. Terrachonensis Archiepiscopi, aliorumque Episcoporum, videlicet G. Barchinonae, B. Gerundensis, P. Ausonensis, qui tunc ibi aderant, donavi quod quandam nefariam consuetudinem, quae quondam extiterat in cathedralibus ecclesiis nostri regiminis extirparem et abolerem. Erat enim consuetudo, ut decedentibus Episcopis bona pontificalia, quae in palatiis et in castris et in dominicaturis ipsorum inveniebantur, a Baiulis, et Vicariis patris mei et aliorum praedecessorum meorum diriperentur et distraherentur. Quod quia cognovi alienum esse a divinis legibus et humanis, supra dictam detestabilem consuetudinem, sicut tunc verbo delevi, sic nunc praesenti scripto in perpetuum evacuo et derelinquo, sicut melius ad utilitatem et dignitatem ipsarum Sedium intelligi potest. Ita videlicet quod nec ego, nec ullus de filiis vel sucessoribus meis, nec aliquis vivens per nostram vocem in cathedralibus ecclesiis, et in eorum castris et dominicaturis hoc deinceps possit exigere, expetere vel habere; sed omnia quaecumque tam in pane quam in vino, pecoribus et pecudibus, et omnibus domorum utensilibus, omnibusque ad jus ipsorum episcopatuum pertinentibus, a decedentibus Episcopis fuerint congregata, cum omni integritate successoribus Episcopis tradantur profutura. Hanc diffinitionem et evacuationem facio propter amorem Dei et remedium animae meae, et parentum meorum, et ut Omnipotens in hoc et in futuro saeculo mihi indulgeat. Hoc decretum nostrae diffinitionis et evacuationis si quis infringere temptaverit, nisi resipuerit et satisfecerit, iram Dei Omnipotentis incurrat. Quod est actum VIII. idus augusti, anno Dominice Incarnationis M.C.L. apud Gerundam, in anno regni Ledovici Junioris XIIII. = Sig+num Raymundi Comes. = Sig+num Guillermi de Castro Vetulo. = Sig+num Bertrandi de Castelet. = Sig+num Guillermi Catalani, Vicarii Barchinonae. = Sig+num Arnalli de Lercio. = Sig+num Raymundi de Villamulorum. = + Signum Raymundi de Mulnellis. = Sig+num Arnaldi de Torroia. = Sig+num Petri de Caralt. = Sig+num Geraldi Alamanni (.) = Sig+num Bernardi, Terrachonensis Archiepiscopi.

viernes, 7 de octubre de 2022

XIII. Litterae Eugenii Papae III. ad Bernardum Sancti, Urgellen. Episc. ob varia crimina apud Sed. apostol. accusatum, anno MCL aut circiter.

XIII. 

Litterae Eugenii Papae III. ad Bernardum Sancti, Urgellen. Episc. ob varia crimina apud Sed. apostol. accusatum, anno MCL aut circiter. (Vid. pág. 51). 

Ex arch. Eccl. Urgell. 

Eugenius Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri B. Urgellensi Episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Quotiens ea de fratribus et coepiscopis nostris audimus, quae illos reprehensibiles ostendunt, et tristitiam nobis generant, et de correctione ipsorum nos oportet esse solicitos. Venerabilis frater noster B. Terraconensis Archiepiscopus ad nostram praesentiam veniens adversus te, frater Episcope, defensionem erroris proposuit. Petrus quoque Guillermi Archidiaconus, et B. Petri, Urgellensis clericus super crimine symoniae se accusatores personam tuam dixerunt. Quia igitur crimina, quae personis ecclesiasticis, et praecipue fratribus nostris impinguntur, silentio praetermittere non possumus, nec debemus, causam ipsam venerabili fratri nostro W. Ebredunen. Archiepiscopo Apostolicae Sedis Legato audiendam, discutiendamque commisimus. Praesentium itaque tibi auctoritate mandamus, quatenus cum ab eodem fratre nostro fueris evocatus, eius praesentiam adeas, super praedictis capitulis respondere paratus. Praeterea nichilominus tibi mandamus, ut ea quae post appellationem ad nos factam, P. Archidiacono, et B. per te vel per alios abstulisti, eis cum integritate restituas. Datum Ferentini XVI. kalendas aprilis. 

jueves, 11 de agosto de 2022

XIX. Acta dedicationis ecclesiae S. Ioannis Rivipollensis anno MCL. (1150)

XIX. 

Acta dedicationis ecclesiae S. Ioannis Rivipollensis anno MCL. (1150) (V. pág. 85.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. 

Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millessimo C.L., era M.C.LXXXVIII., indictione XIII., quarto nonas Novembris, feria V., praecibus et instinctu dompni Poncii abbatis ecclesiae Sancti Iohannis coenobii Rivipullensis, venit venerabilis Petrus Ausonensis episcopus cum suo clero, et reverentissimi Berengarius Gerundensis episcopus, et Guillermus Barchinonensis episcopus, quos supra dictus abbas Poncius convocavit, ad dedicandam praefatam Sancti Iohannis ecclesiam. Fulti igitur praesentia et consilio religiosorum virorum Petri Sanctae Mariae Rivipullensis abbatis, Gaufredi abbatis Sancti Rufi, et Raimundi Arulensis abbatis, et Bernardi Bisullunensis abbatis, aliorum quoque magnatum nobilium et sapientum virorum, confirmaverunt et laudaverunt eidem ecclesiae quicquid autenticis Romanorum pontificum privilegiis, vel episcoporum concessionibus, vel largitione regum ac principum, seu quorumlibet dono vel oblatione fidelium iuste adquisierat, vel quolibet modo usque in finem saeculi iuste adquisierit. In quibus haec proprie adnotaverunt, videlicet, in episcopio Ausonensi ecclesiam Sanctorum Iohannis et Pauli cum decimis et primiciis et oblationibus et omnibus pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Martini de Surrocha similiter: ecclesiam Sancti Hilarii de Vidra similiter cum pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Pauli de Seguriies similiter: ecclesiam Sancti Iuliani de Vallefecunda similiter: ecclesiam Sancti Bartholomei de Ladess similiter: ecclesiam Sancti Cirici similiter: ecclesiam Sancti Petri de Mogrog similiter cum membris suis. Et in episcopio Gerundensi ecclesiam Sancti Salvatoris de Biania similiter cum membris suis: ecclesiam Sancti Romani de Jonates similiter: ecclesiam Sanctae Luciae de Podiomalo similiter. Et in episcopio Elenensi ecclesiam Sancti Petri de Telieto (o Telicto) similiter: ecclesiam Sancti Stephani de Pruneto similiter: cellam quoque Sancti Nicholai. Decreverunt insuper et confirmaverunt, ut in eodem coenobio regularium clericorum vita et ordo secundum privilegia et institutionem Romanorum pontificum Benedicti, Urbani, Paschalis, et Innocentii perhenniter observetur. Libertatem quoque suam in omnibus omnino locis, causis et negociis suis, in quibuscumque eam iure habebat vel habere debebat, similiter corroboraverunt. Horum igitur omnium adiutorem et observatorem de parte Dei Omnipotentis, et Sancti Iohannis Babtistae, et aliorum Sanctorum et suâ benedixerunt, et ut in perpetuum salvus fieret Domini clementiam imploraverunt. Si quis autem, quod absit, ausu temerario efrangere vel violare quolibet modo hoc quod superius ab eis constitutum est, vellet, hunc a liminibus Sanctae Dei ecclesiae extraneum iudicaverunt, et ab omni consortio christianorum illum segregaverunt, atque de parte Dei Omnipotentis et Sancti Iohannis Babtistae illum excommunicaverunt, donec dignâ poenitudine Deo et beato Iohanni satisfaceret, insuper et legalis illum poena coherceret, et sacrilegii censura constringeret, et in antea haec dos constitutionis eorum stabilis et inconvulsa permaneret. = Petrus Dei gratiâ Ausonensis episcopus SS. = Berengarius Dei gratiâ Gerundensis episcopus. = Sig+num Guillermi Barchinonensis episcopi. = Signum + Bernardi Tarraconensis archiepiscopi. = Berengarius Gerundensis archidiaconus. = Bissullunensis probat haec levita Guielmus. = Guilelmus Gerundensis caput scolae. = Arnallus de Rogationibus levita. = Sig+num Guillermi Vicensis primicherii. = G. scriptis favet archidiachonus istis. = Guillermus prior Stagnensis ecclesiae subsc. = Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. = Bernardus levita. = Bernardus sacerdos sig+num. = Bernardus de Sau firmo +. = Sig+num Raimundi comes. = Sig+num Petri Dei gratia Rivipollensis abbatis. = Ego Gaufredus ecclesiae Sancti Ruphi servus subsc. = Scripta per manus Arnalli praesbyteri et monachi cum litteris superpositis in linea VI et VIII, et VIIII, et emendatis in III linea, die et anno quo supra. 

//

En la colección de Bofarull está este texto parecido.