Mostrando entradas con la etiqueta 1428. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1428. Mostrar todas las entradas

domingo, 29 de enero de 2023

XII. Constitutiones, Dominicum, 1428

XII.

Constitutiones factae in synodo celebrata per reverendissimum Dominum Dominum Dominicum, Episcopum Illerdensem, anno Domini millesimo CCCC vicesimo (leo viscesimo) octavo. (1428) (Vid. pág. 33.) 

Placeat Reverendo Patri et Domino Domino Episcopo Ilerdensi concedere ea que secuntur, cum sint justa et consona. 

Primo cum clericis laici opido sint infesti et pluribus acusationibus et infamiis sint vexati et fatigati sine justa ratione, et saepius procurator fiscalis proprio officio conetur eos vexare sine accusatore, propter quae plurimum expensis et dampnis fatigantur indebite, quod cedit in grande periculum animarum et eorum infamiam: quare supplicant quod talis acusati, si non constet eos fore accusatos ad instantiam partis sed solum fisci, quod talis causatio non habeat locum. Si vero ad instantiam partis, quod talis pars acusans se habeat nominare in libello ut veritas clarius eluzescat. Placet Domino Episcopo quod ubi aliquis privatus acusaverit presbiterum vel clericum in sacris ordinibus constitutum, quod acusans habeat se scribere ad poenam talionis.

Item cum aliquis clericus fuerit accusatus coram vobis reverendo Patre vel coram vestris officialibus dum tamen non sit causa criminalis talis debeatur scitari personaliter ad respondendum quaerelis contra eum datis, aut fiat comissio alicui alteri de receptione testium, ad hoc ut non vexetur talis accusatus per officialem fiscalem notarium superfluis expensis et dietis supra dictorum cum mulctociens multi per emulos accusentur indebite et vexentur dictis expensis. Placet Domino Episcopo nisi arduitas causae aliud exposcerit.

Item quod per vos reverendum Dominum Episcopum fiat de preteritis omnibus generalis absolutio tam de ignotis excomunicationibus, dum tamen non sint ad instantiam partis, quam de aliis civilibus. Placet et jam fuit factum, exceptis excomunicatis pro libellis diffamatoriis.

Item quod citati modo ad synodum qui per ignorantiam vel importunitatem notarii non potuerunt interesse in dicta synodo vel facere procuratores quod detur eis tempus oportunum ad hoc quod non incidant in poenis comminatis. Jam sunt remissae eis poenae per Dominum Episcopum, dum tamen habuerint grata et rata facta in synodo.

Item quod omnes casus papales et episcopales scribantur in constitutionibus. Placet.

Item quod per annum duret tempus curatis habendi constitutiones a die qua eis positis in pulcro et notificato in ecclesiis principalibus ubi debent haberi, et quod dictae constitutiones abrevientur, et taxetur salarium notarii ut dicti curati non vexentur superfluis solucionibus. Placet.

Item quod unusquisque solvens pro uno vel pro duobus vel pro tribus vel pro pluribus beneficiis suis quod in qualibet solutione talliae non teneatur solvere nisi unum albaranum. Placet.

Item reverende Pater, quod beneficiati cuiuscumque dignitatis seu preheminentiae existant deservientes in uno beneficio quod non solvant pro alio vel aliis beneficiis alibi non deservientibus absentiam, neque illi qui non deservierunt temporibus alabsis quod habeantur pro absolutis et pro relaxatis. Et quod in futurum non sint astricti ad solvendum absentiam pro aliquo beneficio facto. Placet Domino Episcopo remittere absentias preteritas, et quod in futurum benefficiati in pluribus benefficiis possint deservire in illo quod magis servicium requirit ad arbitrium Domini Episcopi vel sui Vicarii.

Item fuit conventum quod novem solid. pro libra promissi per clerum Domino Episcopo solvantur in tribus solutionibus per modum qui sequitur. Prima solutio in festo Resurrectionis Domini proxime venturo. Secunda prima die setembris proxime sequentis. Tertia in festo Sancti Andreae sequenti.

Item fuit inpositum quod clerici simpliciter tonsorati non habentes patrimonium solvant Domino Episcopo duos solidos. Habentes vero patrimonium, si contribuerit in muneribus publicis civitatis, villarum vel locorum ubi morantur, solvant quatuor solidos. Si non contribuunt in dictis muneribus publicis, solvant duos solidos pro libra bonorum quae habent. 

XI. Ordinationes factae in synodo celebrata per Reverendissimum Dominum Dominicum, Episcopum Ilerdensem: anno Domini millessimo CCCC. vicessimo octavo. (1428)

XI. 

Ordinationes factae in synodo celebrata per Reverendissimum Dominum Dominicum, Episcopum Ilerdensem: anno Domini millessimo CCCC. vicessimo octavo. (1428) (Vid. pág. 33).

Pastoralis cura solicitudinis nobis divinitus super cunctos populos nostrae diocesis injuncta nos invigilare remediis subjectorum animarum saluti intendere cultumque divinum ampliare districte compellit, idcirco nos D. Dei gratia Ilerdensis Episcopus cum assensu et aprobatione nostrae praesentis synodi sequentia duximus ordinanda. Primo quod propter singularem illuminationem universalis status ecclesiae quam attulerunt doctrinae excellentes sanctorum confessorum Jeronimi et Thomae de Aquino in nostra diocesi Ilerdensi perpetuis temporibus fiant octabae simplices de festo praefati Beati Jeronimi per hunc videlicet modum: pro qualibet octabarum fiat sola commemoratio de eo in vesperis et matutinis, majoritas vero sit de octabis Sancti Miquaelis. In capite autem octabarum fiant novem lectiones et VI. lectio sit de Sancto Marcho Papa.

De festo vero Beati Thomae de Aquino fiat festum duplex: officium vero eiusdem Sancti per illos qui non habent eius proprietatem, fiat de comuni unius confessoris non Pontificis. Et quia praedictum festum cadit in die Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, fiat de eis VI lectio. 

Secundo quod per totam diocesim Ilerdensem diebus ferialibus et novem lectionum in matutinis et vesperis majoribus fiant duae commemorationes ordinariae. Prima per Añam. Salvator mundi. v. Salvum fac populum tuum. Oratio: Deus qui nos in tantis periculis. Secunda per Añam. Domine Rex Deus Abraam. v. Rigans montes. Oratio: Deus in quo vivimus. Oratio: A domo tua. Diebus vero solempnibus in festis duplicibus ac infra octabas solempnes minime fiant.

Quomodo clerici presbyteri ad invicem possunt confiteri et absolvi.

Tertio quod licet per constitutionem provintialem concessum fuerit presbiteris ad invicem ab excomunicatione minori se absolvere. A peccatis vero solum concessum existat in defectum proprii curati. Nos vero ut animarum periculis obvietur omnibus presbyteris nostrae diocesis concedimus quod ad invicem a prefata minori excomunicatione et ab omnibus peccatis de quibus curati proprii potestatem habent absolvendi, sive habeant copiam sui curati sive non, se valeant absolvere.

Quarto statuhymus et ordinamus capellanus Sancti Petri, Rectori Sancti Johannis et Sancti Laurentii civitatis Ilerdensis, necnon ecclesiae infra nominatae sive Priores eorum Rectores vel Vicarii habeant et teneantur habere constitutiones provintiales et synodales sub poena viginti solidorum quam ipsos volumus incurrere ipso facto si infra unum annum a presentium publicatione numerandos.

Primo de Archidiaconorum Ilerden. ecclesia Rotensis, ecclesia Sanctae Mariae villae Montissoni, ecclesia Tamariti, ecclesia Fragae, ecclesia de Pertusa, ecclesia de Çaydino, ecclesia Dalmenar: de archidiaconatu Terraconae ecclesia de la Granadella, ecclesia Castriasinorum, ecclesia de Alcolegie de Cinqua (Alcolea de Cinca), ecclesia de Stadella (Estadilla), ecclesia de Gradibus (Graus): de archidiaconatu Benascensi (Benasque) ecclesia de Canuy (Çanuy, Azanuy), ecclesia Almunyae Sancti Johannis (Almunia de San Juan), ecclesia de Stopannya, ecclesia de Fontova, ecclesia de Benasco: de archidiachonatu Ripacurtiae (Ribagorza) ecclesia de Benavarie (Benavarre), ecclesia de Aragast. ecclesia de Plano in valle de Gistau, ecclesia de Bielsa, ecclesia de Benasch, ecclesia de Villaler in valle de Barraves.

Quinto quod omnes presbyteri in suis altaribus dum missarum solempnia celebrabunt, teneant verba consecrationis Corporis et Sanguinis Christi scripta de litera formata sive grossa.

Sexto statuimus quod in curia nostra non admittantur cesisones (cessiones) bonorum fiendae per quoscumque, nisi predictam cessionem facere voluerint predictis, juxta formam a jure civili super cessione bonorum tradita, exceptis dumtaxat clericis in sacris ordinibus constitutis. 

Septimo quia inhonesta laycis sunt valde in clericis reprehendenda, idcirco in virtute sanctae obedientiae, et sub poena quadraginta solidorum districte prohibemus omnibus clericis tam simplicibus quam constitutis in sacris ordinibus, ne in missis novis aliqua enormia seu inhonesta verbo vel facto perpetrent tam in ecclesiis quam extra. Prohibemus insuper sub eisdem poenis, ne utantur vestibus mulierum, nec monstris larnorum (certe larvarum) sive caraças utantur, nec vestibus bipartitis seu triperticatis aut nimia brevitate notatis aliquomodo utantur. Honeste autem et letanter festivare missas novas per haec non intendimus prohibere. 

Haec enim copia fuit ab eorum originali fideliter recepta et cum dicto originali per me Benedictum Ferrarii, publicum regia auctoritate notarium, regentem scribanias officialatus et vicariatus reverendi Domini Episcopi Ilerdensis comprobata fuit quae copula predicta facta et concordata in sancta synodo quae celebrata fuit per reverendum in Christo Patrem et Dominum Dominum Dominicum miseratione divina Episcopum Ilerdensem in mense decembris anno a Nativitate Domini millessimo quadrigentessimo vicessimo VIII. In quorum fidem et testimonium mei tabellionatus officii solitum hic aposui sig+num et clausi, nichil addito, nichilque remoto.