Mostrando entradas con la etiqueta Adurensis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Adurensis. Mostrar todas las entradas

martes, 13 de diciembre de 2022

VII. Testamentum Reverend. Domini Domini Johannis de Margarit Episcopi Gerunden. ac S. R. E. Cardinalis.

VII.

Testamentum Reverend. Domini Domini Johannis de Margarit Episcopi Gerunden. ac S. R. E. Cardinalis. (Vid. pág. 55).

Ex arch. cur. episc. Gerund.

In nomine Sanctae Individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Quia presentis vitae conditio statum habet instabilem, et ea quae visibiliter habent esse, ea invisibiliter tendunt ad non esse, ea propter prothoplaustri delictum ipsius universa successio justo Dei judicio mortem qui morsu vetito sumpsit exordium gustare meretur, et nullus ad nascendum huic educitur orbi quin morte finito cursu terminetur, nullus saltem catholicus de illa scrupuli dubium cogitare nequeat, cum ea nil certius, eius hora nil incertius existit juxta veritatis vocem in Evangelio clamantem: Vigilate utique quia nescitis diem neque horam. Sane quidem mentis et salubris et consilii novissima memorare et sic disponere suaque Dominus noster Jhesus Christus dignatus est elargiri in hoc mundo ut ad salutem corporis et animae sentiant ea nunc et in futurum; ea propter in mei notarii publici, testiumque infrascriptorum ad haec vocatorum spetialiter et rogatorum presentia personaliter constitutus Reverendissimus in Christo Pater et Dominus Dominus Johannes Margarit miseratione divina tituli Sanctae Balbine (y no Balbinae ?) Sacrosanctae Romanae ecclesiae presbiter Cardinalis Gerundensis nuncupatus, a Deo quadam gravi infirmitate detentus et in gravato cum bona loquela et sua bona mente sanus existens praemissa attente considerans et in pectoris devolvens scrinio quod homo sicut flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, nolensque decedere intestatus sed cupiens affectanter diem suae peregrinationis extremum testamentarie merito prevenire, suum testamentum seu extremam ordinationem et ultimam voluntatem de bonis sibi a Deo collatis fecit et condidit in hunc qui sequitur modum, revocando primitus et ante omnia quaecumque testamenta, codicillos et ultimas voluntates per ipsum usque in diem presentem sub quibusvis modis et conditionibus factas et facta. In primis siquidem considerans in cunctis operationibus a digniori fore inchoandum, animam suam corpore longe digniorem cum illam a corpore dissolvi contigerit, Omnipotenti Deo Creatori suo qui pro eius redemptione mortem subire voluit, eiusque Genitrici Beatissimae Virgini Mariae, Beato Michaeli Angelico Principi super animabus suscipiendis et Beato Hieronimo ac omnibus Sanctis Dei, totique coelestium agmini humiliter recomendavit. Insuper terrestrium non penitus immemor postquam ab hac luce migraverit, corpus suum seu cadaver ecclesiasticae sepulturae tradi voluit et ordinavit in ecclesia Beatae Mariae de Populo; ita quod postmodum huiusmodi corpus seu cadaver deferatur ad capellam quam construxit in ecclesia Gerundensi et inibi humetur. Item voluit et ordinavit quod sepultura et exequiae hic in urbe ut moris est fiant juxta voluntatem et cognitionem exequtorum et manumissorum infra scriptorum. Demum idem Reverendissimus Dominus Cardinalis testator ardenter cogitans conscientiam suam pro viribus exonerare, alienumque restituere et personis ac creditoribus quibus tenetur et obligatur persolvere, dixit et asseruit teneri et obligari nonnullis personis et creditoribus in variis et diversis peccuniarum summis et quantitatibus usque ad summam mille ducatorum auri aut parum plus vel minus, quas quidem peccuniarum summas et quantitates necnon alia quaecumque credita et debita prout reperientur, eisdem personis et creditoribus per infra scriptos manumissores et executores summarie simpliciter et de plano sine strepitu et figura judicii sola facti veritate inspecta et alios secundum quod per testes aut alia legitima documenta probari poterunt satisfieri et persolvi voluit, jussit ac mandavit. Successive idem Reverendisimus Dominus Cardinalis testator dixit et asseruit credere habere et possidere tam hic in urbe quam in partibus nonnulla res et bona prouti aurum argentatum monetatum et non monetatum, domus utensilia et alia mobilia et immobilia bona, valorem octo milium ducatorum auri vel circa excedentia, et propterea erga familiam suam antiquam et nonnullos sibi affectos et antiquissimos servitores premeditans et intendens, pro remuneratione servitii et mercedes laboris dimissit, legavit atque de dictis bonis per eosdem manumissores dari et concedi voluit ea quae sequuntur. Primo voluit, dimisit atque dari mandavit magnifico militi Domino Bernardo Margarit fratri suo germano pro duabus filiabus maritandis quas habet mille ducatos auri. Item dimisit, legavit atque dari voluit Domino Johanni Rochafort maioridomus trecentos ducatos auri similes. Item dimisit, legavit atque dari voluit cuidam scutifero suo antiquissimo vocato lo Navarro tercentos ducatos auri similes. Item dimisit, legavit atque dari voluit duobus ex camerariis suis videlicet Domino Francisco de Villarasa, et Domino Raphaeli Rocha ducentos ducatos auri similes pro quolibet ipsorum. Item dimisit, legavit atque dari voluit aliis familiaribus suis antiquis qui dum erat in minoribus et Episcopus gerundensis sibi hucusque etiam serviverunt, mille ducatos auri, similes inter eos universim dividendos juxta servicii meritum ad discretionem et cognitionem executorum et manumissorum infra scriptorum. Item voluit et ordinavit quod detur familiari suo antiquissimo, Prior nuncupato qui est gravi infirmitate detentus, illud quod videbitur dictis executoribus. Item voluit, jussit et ordinavit quod prenominati et alii familiares predicti necnon tota familia quae fuit tempore cardinalatus prout est in presentiarum habeant vestitum nigrum ut est moris ad cognitionem dictorum executorum. Item voluit et ordinavit quod quaecumque ordinationes et facta et legata per ipsum in partibus habeant locum et efficatiam suumque sorciantur effectum. Insuper cum dictus Reverendissimus Dominus Cardinalis testator habeat duas ecclesias cathedrales videlicet Gerundensem et Pactensem quarum fructus, redditus et proventus summam trium milium ducatorum auri de camera annuatim ascendere dinoscuntur, et propterea ipse credat quod per medium dictorum executorum et manumissorum gratiam reservationis primi anni omni omnium fructuum reddituum et proventuum dictarum ecclesiarum sibi per sanctissimum Dominum nostrum Papam de spetiali gratia reservari et concedi, ideo in eventum huiusmodi voluit et ordenavit quod dentur prefato domino Bernardo Margarit fratri suo per dictos executores mille et quingenti ducati auri ultra praefatos mille sibi ut prefertur dimissos. Item de aliis vero mille quingentis.... restantibus in eventum predictum mandavit et ordinavit atque dari voluit fabricae capellae predictae constructae per eum in ecclesia Gerundensi in prefertur pro celebratione Missarum et anniversarii, necnon pro sustentatione puerorum collegii inibi erecti, ac aliis piis suffragiis inibi per ipsum Reverendissimum dominum Cardinalem testatorem fundatis. Item prefatus Reverendissimus Dominus Cardinalis testator elegit, nominavit et deputavit heredem suum universalem in omnibus aliis bonis suis mobilibus et immobilibus ubicumque tam in urbe, quam in partibus existentibus et ad eum quomodocumque et quocumque titulo pertinentibus et spectantibus seu pertinere debentibus deductis premissis omnibus legatis et ordinatis ut prefertur, videlicet Deum et animam suam. Postremo cum ultimae voluntates, testamenta et alia pia legata ad laudem divini nominis juxta voluntatem testatoris per devotas et Deo dicatas personas salubriter regi, gubernari, ac dirigi non immerito debeant, ea propter praefatus Reverendissimus dominus Cardinalis testator nominavit, deputavit et elegit huiusmodi sui testamenti et ultimae voluntatis executores et manumissores videlicet, reverendissimos in Christo Patres et dominos Dominos Oliverium Sabinensem, et Marcum miseratione divina Prenestinensem Episcopos Sanctae Romanae ecclesiae Cardinales Neapolitanum et Sancti Marci vulgariter nuncupatos, quibus benigne et affectuose rogando, si ipsum ab hac luce migrare contigerit, dedit et concessit plenariam facultatem et potestatem, quod ipsi duo, aut unus eorum propter absentiam alterius, si non posset interesse, distribuant, ordinent et disponant de bonis ac omnibus et singulis praemissis, sicuti in hoc presenti testamento, quod est ultima voluntas eiusdem testatoris, invenerint ordinatum. Omniaque alia et singula per executores et manumissores consimiles de jure, stilo et privilegio fieri procurari et exerceri solita faciant, gerant, procurent et exerceant, prout necessaria fuerint seu etiam quomodolibet oportuna. Item dictus Reverendissimus Dominus Cardinalis testator voluit et ordinavit quod haec sit sua ultima voluntas quam voluit in omnibus valere jure testamenti vel codicilli aut cuiuscumque alterius ultimae voluntatis, prout melius de jure valere poterit et tenere. De quibus omnibus et singulis sic factis, gestis et ordinatis prefatus Reverendissimus Dominus Cardinalis testator petiit et requisivit a me notario publico infra scripto sibi et dictis manumissoribus et executoribus et aliis quorum intererit in futurum fieri atque tradi unum et plura publicum et publica instrumentum et instrumenta. Acta fuerunt haec Romae in domibus solitae residentiae praefati Reverendissimi domini Cardinalis testatoris in camera sua sub anno a Nativitate Domini millesimo quadringentessimo octuagessimo quarto, indictione secunda, die vero sabbati vicesima mensis novembris, pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini Innocentii divina providentia Papae octavi anno primo, praesentibus ibidem egregiis et discretis viris dominis Petro Ribes, Antonio Fabregues, Pascali de Ansono, Alberto Pederloto, Antonio de Silio, Petro Aguilaniu et Andrea Vives, presbiteris et clericis Gerunden., Caesaraugustan., Brixien., Siracusan., Illerden., et dictae Caesaraugustan. civitatum et diocesuum dicti domini Cardenalis testatoris familiaribus, continuis comensalibus testibus ad premissa vocatis spetialiter atque rogatis.

Sequitur deinde praedicti testamenti eiusdem SS. Domini nostri Innocentii Papae octavi confirmatio in forma solita sub die vicesima prima praefati mensis et anni.

Ego Petrus de Capiteville (Capdevila) clericus Adurensis publicus Apostolica et Imperiali auctoritatibus notarius qui premissis omnibus et singulis dum sic ut premittitur agerentur, dicerentur, concederentur, ordinarentur respective et legarentur ac fierent una cum praenominatis testibus interfuit, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, ac in notam sumpsi. Ex qua hoc presens publicum testamenti seu ultimae voluntatis instrumentum aliena manu fideliter scriptum una cum illius litterarum Apostolicarum in forma brevis emanatarum confirmatoriarum... ut prenarratur confeci, sub huiusmodique forma publica redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi in fidem, robur et testimonium omnium et singulorum praemissorum requisitus et rogatus. = + Petrus de Capiteville.

VIII venida y recepción del obispo de Gerona