Mostrando entradas con la etiqueta Alexander. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Alexander. Mostrar todas las entradas

sábado, 4 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice 10, bula, unión, iglesias, Segorbe, Albarracín, Alexandro IV

X. 

Bula de la unión de las iglesias de Segorbe y Albarracín expedida por el papa Alexandro IV en Anagnia el año V de su pontificado (1258) (a: Copia del original existente en el archivo de la catedral de Segorbe.) (V. pág. 55). 

Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo, et dilectis filiis capitulo segobricen. et S. Mariae: salutem et apostolicam benedictionem. Petitio vestra nobis exhibita continebat quod quondam Petrus Roderici (b), nobilitate sanguinis, et morum honestate praeclarus, á clarae memoriae Lupo rege (rey Lobo) quaedam castella, et villa obtinuit, quae à sarracenis fuerant diutiùs occupata; in quae siquidem idem P. postea sollicitudine operosam christianos habitatores induxit, qui una cum habitatoribus locorum ipsorum apud bonae memoriae toletan. archiepiscopum loci metropolitanum multipliciter institit, ut eisdem concederet episcopum specialem, et in uno castrorum illorum, quod Sancta Maria vulgariter nuncupatur, episcopalem sedem constituere dignaretur. Qui, tàm nobilis memorati, quàm populi devotionem attendens; considerans nichilominus quod ex hoc non solum fidelibus poterant spiritualia commoda provenire, set etiam paganorum incursibus facilius obviari, auctoritate piae memoriae Celestini papae, praecedessoris (praedecessoris) nostri, tunc in minori officio constituti, in Ispaniae partibus legationis officium exercentis, et comprovincialium episcoporum consilio, annuit postulatis: constituens ut apud praedictum castrum sedes episcopalis existeret, quae per proprium episcopum regeretur. Unde juxta statutum hujusmodi jam dicta sedes ex tunc usque ab haec tempora fuit proprii pastoris ministerio gubernata. Et postmodum felicis recordationis Innocentius papa predecessor noster, ad instar felic. memoriae Innocentii papae III praedecessoris nostri supra dictum statutum, sicut providè factum extitit, approbans, illudque auctoritate apostolicam confirmans statuit, ut cùm civitas Segobricensis jam ad christianae religionis cultum, divinam gratiam disponente, rediisset, ad tuam, frater episcope, tuorumque successorum pastoralem curam accederet; ita quod de reddenda sibi episcopalis cathedrae dignitate, vel unione inter has duas ecclesias faciendam romani pontificis auctoritas requiri deberet; idque in hoc casu servaretur, quod ejus existeret arbitrio diffinitum. Nos igitur attendentes quod eaedem ecclesiae, ut pote locorum, ut asseritur, vicinitate conjunctae, comodè possint sub ejusdem pastoris regimine gubernari, vestris devotis supplicationibus inclinati, ipsas de fratrum nostrorum consilio duximus uniendas. Ita ut tu, frater episcope, tamquam utriusque pontifex, de ipsarum patrimonio, cleri ordinatione, ac promotione, juxta statuta canonum, ordinandi ac disponendi habeas facultatem. Statuentes ut earumdem ecclesiarum canonici idem collegium esse debeant, quodque ipsis sint tractatus, et jura communia, nec non consuetudinibus et privilegiis comuniter gaudeant, quae in earum alteram meliora et humaniora consistunt. Proviso ut cum in una residentiam feceris, providenti curam disponas, quod in aliam divina mysteria sollempniter peragantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae unionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc atemptare (attemptare) praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et BB. (beatorum) Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. 

Dat. Anagniae XV. cal. april. pontificatus nostri anno quinto (1258). 

(b) Pudo ser equivocación llamar Roderici, a quien consta que debía llamar Petrus Ferrandi, o Ferdinandi, que fue D. Pedro Fernández de Azagra, agraciado por Lobo, rey de Valencia, con la posesión de Albarracín.