Mostrando entradas con la etiqueta Flequerii. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Flequerii. Mostrar todas las entradas

viernes, 14 de octubre de 2022

XXIII. Appellatio Comitis Fuxensis ad Sed. Apostolicam de injuriis sibi à Poncio de Villamur Episcopo Urgellensi illatis, anno MCCXLIII

XXIII. 

Appellatio Comitis Fuxensis ad Sed. Apostolicam de injuriis sibi à Poncio de Villamur Episcopo Urgellensi illatis, anno MCCXLIII (Vid. pág. 82). 

Ex arch. Episc. Urgell. 

In nomine Domini nostri Jhesu Christi notificetur cunctis presentem paginam inspecturis sive audituris, quod nos R. Dei gratia Comes Fuxi, et Castriboni Vicecomes, sentientes nos graves injurias et molestias inferri et sustinere a Domino P. Urgellensi Episcopo, appellamus ad Sedem Apostolicam ponentes nos et terram nostram et omnes consiliarios nostros, cohadjutores (con h, coadjutores), et defensores sub protectione et manutenentia Sedis Apostolicae. Causas autem, propter quas appellationem istam facimus, nominatim hoc modo dignum duximus exprimendas. Quarum una est quia Dominus Episcopus est noster inimicus manifestus et notorius, et quia assignat nobis curiam ad judicandum, confratres et canonicatos suos et sibi subditos et obedientes, et nostros capitales inimicos; et quia detinet nos per violentiam spoliatos de feodis, et beneficiis, quae ab Ecclesia Urgellensi antecessores nostri tenuerunt, et nos tenere debemus; et quia assignat nobis locum suspectum et meticulosum valde; quia quadam vice eo presente in sua curia homines sui nos et familiam nostram hostiliter invaserunt in civitate Urgellensi cum armis, et de predicta injuria et invasione nullam nobis fecit fieri satisfactionem; et quia noviter infra treugas nobis datas homines sui nos invaserunt, et duos nostros homines neci crudeliter tradiderunt. Praedictis siquidem causis et aliis gravaminibus et dampnis, quae longum esset per singula nominare, recusamus curiam Domini Episcopi supradicti tanquam suspectam, et ad appellationis suffragium confugimus; quia tristissimos solet habere exitus, qui apud suspectos et inimicos judices voluerit vel attemptaverit litigare. Facta fuit haec appellatio IIII. idus Julii anno incarnationis Domini M.CC.XLIII in presentia et testimonio Arnalli Crassi Capellani apostolici... et Arnalli de Casalibus Sacerdotis, et Fratris S. Sacerdotis, et Guillermi de Varmola, et Ramundi Segrii et B. eius fratris, et F. Flequerii, et Johannis Baldovini tabellionis apostolici, qui haec scripsit.