Mostrando entradas con la etiqueta Foncuberta. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Foncuberta. Mostrar todas las entradas

domingo, 28 de agosto de 2022

XIV. Acta concilii Foncuberta, Narbonensi, DCCCCXI, 911

XIV.

Acta concilii habiti in villa de Foncuberta in territorio Narbonensi, super iure eccl. Urgellen. in episcopatum Pallariensem, ann. Dñi DCCCCXI. (911)

(V. pág. 89.)

Ex Chartor. I. eccl. Urgellen. núm. 573, fol. 183.

Anno nativitatis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem DCCCCXI, indictione XIIII. conventus sinodalis sanctorum episcoporum Gociae (Gotia) factus est in territorio Narbonense, villa quae dicitur Fonscooperta, in ecclesia martiris Christi beati Iuliani; in quo residierunt venerabilis Arnustus metropolitanus primae Narbonae, nec non et Antigisus episcopus Urgellitanus, Uvimara (Wimara, Gimera : Guimerá) Karchasensis, Armannus Tholosensis, Teudericus Barchinonensis, Uvigo Gerundensis, Gayrardus Agatensis, item Teudericus Lutuensis, Adulfus Paliarensis, Benedictus Foroiuliensis (Foro juliano): legati quoque caeterorum, quorum exinde defuit presentia: abbatum etiam, et diversi ordinis clericorum atque laycorum magna congregatio. In cunctorum igitur presentia Nantigisus venerabilis Urgellitanus episcopus exorsus est quaerimoniam adversus reverendum Palariensem Adulfum episcopum, eo quod partem episcopii sanctae Mariae ecclesiae Urgellitanae, quae est tota terra Palariensis, infra os XXIII. annos iam factus episcopus Adulfus, eam tenuerit, et ab episcopatu Urgellitano subtraxerit. Quaesitum est itaque diligentius, tam a iam fato metropolita, quamque et caetero sancto collegio, qualiter se haeeres haberet. Repertum est autem, tam a iam dicto Adulfo episcopo, quamque et a precepta regalia piissimorum imperatorum, quae pre manibus habebat Nantigisus praelibatus episcopus, sive etiam per multitudinem veracium testium, qui hoc et oculis viderant, et a suis decessoribus multimode audierant, quia ipsa parrochia ex omni terra Palariensi a longisimo tempore ex ecclesia sanctae Mariae Urgellitanae fuerit, et antestites eisdem loci eam tenuerit, et ordinaverint, usque ad praescribtos (con b: praescriptos) XXIII. annos, in quibus Adulfus episcopus, sicut ipse fasus est, ignoranter eam tenuit. Cum vero tam perspicue huius rei indaginem omnes agnovissent, iudicatum, atque per hoc scribturae decretum firmatum est, tam ab ipso Narbonense metropolitano, quam et caeteris pontificibus, ut sepe dictus Adulfus episcopus, quamdiu viveret, ipsam Palariensem haberet parrochiam; post eius vero discessum, vel etiam si ipse in vita sua eam relinquere voluerit, nulli deinceps liceat eam preripere, aut dominare, vel ordinare, neque episcopum alium inibi constituere, sed, sicut sacri precipiunt kanoni, ad dominium et ordinationem pristinae redeat Urgellitanae ecclesiae, vel antestites eiusdem loci. Qui igitur his nostris monitis subiacuerit, vel obedierit, benedictionem et gratiam a Domino consequatur. Si quis autem, quod absit, contempnendo spreverit, et contrarius atque temerator sacrorum kanonum, et huius nostri decreti, extiterit, usque ad condignam (página borrosa, puede haber errores) satisfaccionem anathematis mucrone multetur. = + Arnustus sanctae Narbonensis ecclesiae humilis episcopus subscribo. = + Adulfus episcopus subscribo. = + Uvigo (Wigo) sedis Ierundensis ecclesie humilis episcopus subscribo. = + Nantigissus sanctae Urgellitanae ecclesiae episcopus subscribo. = + Teodericus Lutovensis ecclesiae episcopus subscribo. = Gimera (Guimerá) humilis Carcasensis ecclesiae episcopus subscribo. = + Barnardus sanctae Biterrensis ecclesiae abbas... legatus, archidiaconusque subscribo. = + Aikardus sacerdos subscribo. = + Gulfinus sacerdos subscribo. = + Adalnaldus, legatus domni Idalchari, subscribo. = + Gischafredus archipresbyter subscribo. = + Savaricus divina suffragante pietate monasterii sancti Pauli abbas, ad vicem domni * Aromanni (Armannus más arriba) Tolosae episcopi, subscripsi. = Eldericus abbas subscribo.       

Acta concilii habiti in villa de Foncuberta in territorio Narbonensi, super iure eccl. Urgellen. in episcopatum Pallariensem, ann. Dñi DCCCCXI. (911)

Gimera (Guimerá) humilis Carcasensis ecclesiae episcopus subscribo.