Mostrando entradas con la etiqueta Guilelmo. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Guilelmo. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XVIII. Ecclesia S. Petri de Cercada traditur canonicis S. Augustini.

XVIII.

Ecclesia S. Petri de Cercada traditur canonicis S. Augustini. (Vid. pág. 211).

Ex auto. in arch. eccl. S. Petri de Cercada.

Ego Helias Dei gratia Minister Caduniensis cenobii, Sanctique Marcialis Montis Signi, ex spiritu karitatis adquiescens piae petitioni tuae, Berengari de Lavandariis, confratrumque tuorum, vobis ex integro concedo, dono et trado locum Sancti Petri de Cercada cum omnibus ad eundem locum pertinentibus, mobilibus, sive inmobilibus, quibuscumque hunc vel haec impetraverim vocibus. Hanc vero donationem vobis vestrique succesoribus in perpetuum ea propter karitative facio, ut ibidem omnipotenti Deo canonice et libere sub beati Augustini regula indesinenter militetis, meique qualiscumque peccatoris vestris in orationibus memoriam, si non iugiter, saltim aliquando habeatis. Prephatum autem locum universis sibi adiacentibus mihi cum alio scripto quod vobis trado personaliter impetravi a dno. Berengario Sedis Gerundensis venerabili Episcopo cum Capituli sui assensu et consilio, et a Petro Raimundi de Villademagno, eiusque nepotibus Bernardo videlicet atque Guilelmo; quorum omnium consilio atque approbatione presentem vobis donationem irrefragabiliter facio. Quaecumque vero persona contra huius donationis paginam ad irrumpendum, quod absit, venire temptaverit, nisi commonita resipuerit, anathema maranatha sit. Actum est hoc scriptum III. kal. aprilis anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo sexto.

Berengarius Dei gratia Girundensis ecclesie Episcopus ss. = Helias Dei gratia Caduniensis Abbas ss. = Berengarius Abbas ecclesiae de Villabertrandi, atque Archidiaconus Girundensis ss. = Arnallus Johannis Pbr. et Sacrista Sedis. ss. = Sig+num Petri Raimundi de Villademagno. = Sig+num Guillelmi de Villademagno. = Sig+num Bernardi de Villademagno. = Sig+num Raimundi de Tarners. = Sig+num Petri pbri. qui hoc scripsit die et anno quo supra.