Mostrando entradas con la etiqueta Ilerda. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ilerda. Mostrar todas las entradas

jueves, 23 de febrero de 2023

XXXIII. Eiusdem ad eumdem Archiep. litterae

XXXIII.

Eiusdem ad eumdem Archiep. litterae quibus quae Raymundus Berengarii IV., Comes Barchinon., Archiepiscopo Tarraconensi in Ilerda et Dertusa concesserat, confirmat, an. M.C.LXXIII. (1173) (Vid. pág. 161).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarracon.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri W. Terracon. Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, salutem et Apostolicam benedictionem. Inducit nos, et hortatur comissae nobis dignitatis auctoritas fratribus et Coepiscopis nostris gratiae nostrae plenitudinem exhibere, et super hiis, quae legitime possident, Apostolici favoris et patrocinii subsidium ministrare, ut tanto circa devotionem Beati Petri, ac nostram teneantur ferventiores existere, quanto se ampliori praerrogativa cognoverint confoveri. Inde est quod Nos tuis postulationibus benignius annuentes, honorem illum, quem bonae memoriae R. quondam Comes Barchinonen. in Illerda et Dertusa, tibi, quando captae fuerunt, concessit, sicut ipsum pacifice habere dinosceris, devotioni tuae auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam, etc... Datum Anagniae XVI. kalendas julii.

viernes, 13 de enero de 2023

IV. Prohibitio de erectione scolarum in terris Aragonum alibi praeter quam in Ilerda, an. MCCC.

IV. 

Prohibitio de erectione scolarum in terris Aragonum alibi praeter quam in Ilerda, an. MCCC. (Vid. pág. 27.) 

Ex arch. reg. Barcin. 

Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae et Murciae, ac Comes Barchinone dilecto suo vicario Barchinonensi, vel eius locum tenenti, salutem et dilectionem. Cum nuper in civitate Ilerdae generale studium in utroque iure, medicina et philosophia, et aliis quibuslibet artibus et scientiis tam auctoritate Apostolica nobis in hac parte concessa quam nostra, duxerimus ordinandum; et ut idem studium magis proficiat incrementum statuerimus firmiter et districte ne in aliquo loco terrae aut dominationis nostrae habitae vel habendae, praeterquam in studio Ilerdensi, aliquis audeat jura, medicinam vel philosophiam legere seu docere, neve quis a quocumque lectionis causa praesumat audire, sub pena mille morabatinorum, quam transgressores incurrere volumus ipso facto; idcirco vobis dicimus, et mandamus quatenus in civitate Barchinonae, villis et locis insignibus infra iuredictionem vobis commissam constitutis, faciatis hoc edictum et ordinationem nostram solempniter publicari; et ne contra prohibitionem nostram praedictam ab aliquo cuiuscumque praeheminentiae, dignitatis, conditionis, legis aut status exsistat aliquid attemptetur, curetis arcius evitare, si de nostra confiditis gratia vel amore. Datum Caesaraugustae nonis septembris anno Domini MCCC. (a: Sub eadem forma et tenore datae sunt litterae officialibus Valentiae, Murciae, Dertusiae, Terrachonae, Gerundae, Oscae, etc. Similiter datae sunt in commendationem eiusdem studii ad Episc. Eximinum Caesaraugustanum, P. Tirasonen., Martinum electum Oscen., Poncium electum confirmatum Barchin., G. Urgellen., Bng. Vicen.(,) A. Dertusen., Rodericum Terraconem., Bn. Gerunden.

Sigue el V