Mostrando entradas con la etiqueta Joannes Torrell. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Joannes Torrell. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

XII. Notitia cujusdam matronae a Capitulo Gerundensi eleemosinam supplicantis.

XII.

Notitia cujusdam matronae a Capitulo Gerundensi eleemosinam supplicantis. (Vid. pág. 81.)

Ex Act. capitular. Capit. eccl. Gerund.

Die dominica XV. januarii 1542 dum celebrarentur vesperae per puerum fuit convocatum Capitulum in thesaurariam in quo Revdus. dominus Joannes Torrell, Vicarius exposuit quod hodie mane cum in choro recitabatur nona fuerit vocatus pro parte cuiusdam matronae quae erat intra presentem ecclesiam cum V, vel sex famulis: ad quam cum venisset vidit esse mulierem sexagenariam aut eo plus et, ut preseferebant (todo junto) dignitas et aspectus illius, magnae importantiae, quae ipsum obnixe rogavit quatinus vellet convocare Capitulum in quo posset verba facere et audiri. Cuius rogatui et praecibus satisfaciens jusserat eos convocari. Nimirum ut si eis placeret dare locum petitione eiusdem, edicerent quam ignorabat quae quantaeve dignitatis esset. Interrogata namque ab ipso nomen suum propalare noluerat. His auditis placuit omnibus illam intromitti et audiri. Cuique introgressae antequam scanderet gradus ipsius thesaurariae, obviarunt domini Vicarius et Lazarus Coromines comiter recipientes ac sciscitantes nomen et ipsius statum quo possent eam pro dignitatis merito collocare. Quae respondit se esse filiam Regis atque fuisse uxorem secundam Imperatoris Maximiliani, avii (padre de Felipe el hermosoImperatoris Charoli Regis nostri nunc feliciter regnantis. Quam dicti Vicarius et Coromines sedere fecerunt locumque ipsi prebuerunt in primo ac honoraciori partis sinistrae ipsius Capituli loco. In quo cum aliquamdiu quievisset sermone hispano, videlicet castellano, explicuit casus suos atque recitavit multa infortunia et alia quae hic inserere supervacaneum et prolixum duxi. Non tamen obmittam asseruisse esse filiam Regis, fuisseque uxorem secundam dicti Maximiliani et existere Duquissam de Albania, habuisseque jure paterno IIII. ducatos in provintia Ungariae. Post cuius Maximiliani mortem ut dixit fuit uxor N. Ducis cui pepererat sex filios, ex quibus unus erat Archiepiscopus ecclesiae N. Coeterum Deo sic disponente ac permittente postmodum cum viro et filiis fuit captivata per Turcos Cristiani nominis persecutores, et occupata dominia ac status sui universi, ex qua captivitate post quinquennium centis mille aureis redempta fuit quos solverunt maximo Turcarum Principi quidam consanguinei sui. Nunc vero dixit venire e curia Cesareae Magestatis in qua vixit septem annos, ibique multis donis et mercedibus adiuta et donata est a Cesare. Ex qua videns senectutem inminere cum sex famulis profecta tendit Romam visitatura limina Divi Petri Apostolorum Principis ac filium suum praememoratum Archiepiscopum. Quibus rebus explicatis rogavit ac supplicavit Capitulo quatinus vellet ipsi subvenire de aliquo viatico et commeatu ad peragendum inceptum iter, cum sit in ingenti necessitate constituta propter ea quod quidam mercator Occidentalis fregit fidem, id est, ses abatut, qui per comissionem aliorum mercatorum Romanorum quibus predictus Archiepiscopus filius suus respondebat Romae in simili peccuniae quantitate traditurus atque daturus erat ipsi bis mille aureos nummos. Cui cum dicendi finem fecisset Revdus. dominus Vicarius respondens dixit: casus suos ac infortunia displicere omnibus consolatusque ac compassus aliquantisper illi rogavit suavi ac urbano sermone quatinus vellet Capitulo paulisper cedere super dicta petitione delliberaturo. Qua egressa et lectis quibusdam patentibus litteris praemissorum fidem facientibus, quas Capitulo abiens tradiderat, fuit tractatum quid videretur illi pro dignitate honestum dari. Et demum post diversas opiniones fuit conclusam largiri ipsi sex ducatos auri de bonis administrationis caparum.

(N. E. Me suena a alguna novelita de las del Decamerón.)

XIII - Carta de Carlos V a Juan de Margarit