Mostrando entradas con la etiqueta MCLXIII. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta MCLXIII. Mostrar todas las entradas

sábado, 8 de octubre de 2022

XVI. Statutum de numero Canonicorum ecclesiae Urgellensis, anno MCLXIII.

XVI. 

Statutum de numero Canonicorum ecclesiae Urgellensis, anno MCLXIII. (Vid. pág. 56). 

Ex arch. episc. Urgell. 

Anno Dominicae Incarnacionis M.C.LXIII... CC. prima, Indictione XI temporibus venerabilis B. Roggeri Urgellensis episcopi convenientes in capitulo tam ipse Reverendus Pontifex quam eciam universi eiusdem Sedis Canonici, ut utilitatibus Urgellensis ecclesiae Deo inspirante sollicite providerent, post multa de quibus se tunc occasio pruebuerat hinc et inde collata, ad evitandam bonorum canonicae diminucionem, quae tunc temporis imminere videbatur, et reformandum nobilissimum eiusdem ecclesia statum a Sanctis Patribus institutum, de mandato et voluntate praedicti Episcopi, indemnitatem et fidelitatem canonicae eiusdem Sedis, tactis sacrosanctis Evangeliis unanimiter juravere, ac propriis subscripcionibus sicut in Sacramentali continetur, comuniter firmavere, idemque faciendum posteris transmisere: statuentes et in virtute prestiti jurisjurandi invicem promitentes, ac perpetuo firmum et immutabile fore censentes, ut nullus unquam eorum qui in eadem ecclesia canonicati fuerint antea prebendam accipere presumat, nec aliquis Prepositorum canonicalem cibum e¡ tradere audeat, donec de indemnitate et fidelitate canonice sacramentum publice prebeat. Si vero contra hoc facere presumserint, prebendarius suscepti beneficii indignus judicetur, et Prepositus ecclesiastico honore privetur. Sanctorum eciam precedencium Patrum vestigiis inherentes, eorumque saluberrima statuta sequentes, constituere, et eodem jurejurando concorditer firmavere, ut in eadem Urgellensi Ecclesia perpetuo certus numerus Canonicorum abeatur; videlicet, quadraginta quinque, exceptis vicinarum Sedium et Monasteriorum Canonicis; nec unquam usque in finem mundi aliqua racione prefixum excederet numerum, neque aliquis a die illo in eadem ecclesia possit canonicari, donec presentes ad prefatum numerum sint redacti. Si forte, quod absit, aliquo tempore contra hoc presumtum fuerit, in irritum deducatur, et omnes eiusdem Ecclesiae Clerici qui hoc fecerint a minimo usque ad maximum perjurii notam incurrant, et perpetim infames eficiantur. Statuerunt insuper, et sub eiusdem sacramentii virtute alterutro condixere, ut siquis aliquo tempore Domnum Episcopum vel Canonicos de adipiscendo canonicali cibo interrogaverit, nullatenus quid inde facturit sint, ei respondeant, vel assensum aliquem perficiendi ei prebeant nisi in festivitate Pascali. Quod si fecerint rei perjurii arguantur. Si vero aliquis Canonicorum vel Prepossitorum contra tenoren (tenorem) prestiti jurisjurandi aliquid commissise suspectus abitus fuerit, requisitus a fratribus in capitulo secundum quod justicia dictaverit canonicae satisfaciat. Quod si facere contemserit beneficio ecclesiastico privetur. = Sig+num Bernardi Rogerii Urgellensis Episcopi. Sig+num Guillermi Sacristae. = Sig+num Berengarii Archidiachoni. = Sig+num A. Archidiaconi. = Sig+num R. Archidiaconi. = Sig+num P. Archidiaconi. = Sig+num R. Archidiaconi. = Sig+num G. Prioris. = Sig+num Willelmi Cantoris. = Sig+num G. Magistri Scolarum. = Sig+num Alexandri. = Sig+num G. de Taus. = Sig+num A. de Sancto Stephano. = Sig+num P. Girberti. = Sig+num R. Operarii. = Sig+num Mir de Osass. = Sig+num Magistri Johannis. = Sig+num P. de Bredes. = Sig+num P. de Comba. = Sig+num G. de Caboriu. = Sig+num R. Guillermi. = Sig+num B. de Faia. = Sig+num P. de Nocholo, = Sig+num P. de Sancto Michaele. = Sig+num P. de Vilanova. = Sig+num A. Capellani. = Sig+num R. Girberti. = Sig+num B. Castelioni. = Sig+num G. de Alb. = Sig+num R. de Portela. = Sig+num R. Dage. Sig+num P. Danauga. = Sig+num Johannis. = Sig+num Montanarii. = Sig+num B. de Abela. = Sig+num P. de Enveg. = Sig+num R. de Gurb.= Sig+num W. Succentoris. = Sig+num Boneti. = Sig+num B. de Ril. = Sig+num H. de Sancta Fed. 

XV. Carta Ermengaudi Comitis Urgell. qua bona Episcoporum decedentium eidem Ecclesiae sarta tecta manere praecipit, anno MCLXIII

XV. 

Carta Ermengaudi Comitis Urgell. qua bona Episcoporum decedentium eidem Ecclesiae sarta tecta manere praecipit, anno MCLXIII (Vid. pág. 53). 

Ex Libro I. Dotal. Ecclesiae Urgell. fol. 7. b. 

In nomine Omnipotentis Patris, et Incarnati Verbi filii eius, et ab utroque procedentis Spiritus Sancti. Pateat cunctis praesentibus atque futuris, qualiter ego Ermengaudus, Dei dispositione, Comes Urgelli, pro remedio animae meae, omniumque parentum meorum, dimitto atque evacuo, et sine aliquo penitus retentu persolvo Domino Deo, et almae Genitrici eius Mariae Sedis Urgelli orribilem illam, et male consuetam rapinam, quam post decessum Episcoporum Sedis Urgelli injuste excercere consueverunt praedecessores mei in omni honore epischopali. Tali scilicet modo, quod ego, nec aliquis Comes post me, non habeamus licentiam, nec potestatem ex ac ora in antea diripiendi, sive invadendi bona Urgellensium Episcoporum, mobilia, sive imobilia, quandocumque vel ubicumque praedictae Sedis Pontifices moriantur. Sed post obitus eorum, salva et libera atque quieta remaneant omnia sua praefatae Ecclesiae almae Genitricis Dei Mariae Sedis Urgelli sine aliqua inquietatione Urgellensium Comitum vel hominum suorum. Verumptamen quia post decessus Episcoporum, episcopalia castra sive Villa praedictae Sedis pro securitate et defensione honoris Beatae Mariae usque ad diem futurae electionis in manu Urgellensium Comitum permanere consueverunt, nichil ibi Comes Urgellensis vel homines sui accipiant, nisi ea tantum quae ad custodienda praedicta castra bona fide sine malo ingenio secundum providentiam Canonicorum praedictae Sedis sufficienti modo necessaria fuerint. Praedicta autem castra, quae in manu Comitis post obitus Episcoporum custodienda permanere solent, sunt haec: scilicet, Castrum Sanaugiae, et Castrum de Gissona, et Castrum de Torrefracta, et Villa Sedis, et Castrum de Montferrer. Ex ipsa vero die qua praefata Castra in manu Comitis esse incipient, de reditibus et censibus et expletis, quae de ipsis Castris exierint, praenominata Castra custodiantur. Dono etiam ad opera Beatae Mariae C. morabetinos per unumquemque annum de ipsa mea paria de Ispania, quamdiu ipsa paria perduraverit. Si interim de ipsis Clericis praedictae Sedis quisquam forte obierit, res ipsius defuncti securae semper permaneant sine direptione, vel diminutione quam ei Comes vel homines sui aliquo modo facere non praesumant. Insuper etiam ob remissionem peccatorum meorum, meorumque parentum omnia quae juris Beatae Mariae esse noscuntur, eidem matri meae Urgellensi ecclesiae in perpetuum habenda concedo, laudo atque confirmo. Siquis contra etc. Acta carta II. Idus januarii anno Dominicae Incarnationis M.C.LXII. = Sig+num Ermengaudi Comitis Urgellensis. = S¡g+num Dulciae Comitissae qui hoc scribere jussimus, firmavimus, firmarique rogavimus. S¡g+num A. Comitis Pallariensis. = S¡g+num R. filii eius. = S¡g+num R. Fulconis Vicecomitis. = S¡g+num W. R. Senescalt. = S¡g+num Gomballi de Ribeles = S¡g+num Gaucerandi de Sales. = S¡g+num Berengarii A. de Anglerola. = S¡g+num W. de Espunola. = S¡g+num R. de Belveder. = S¡g+num Bertrandi de Valfraosa. = S¡g+num B. Lavanca = S¡g+num A. de Pontibus. = S¡g+num P. Capellani Comitis. = S¡g+num A. Capodecii = B. Subdiachonus scriptor extitit et hoc + impressit in praefato die et anno.

domingo, 21 de agosto de 2022

IX. Acta consecrationis ecclesiae Sanctae Mariae Celsonensis, anno MCLXIII. (1163)

IX. 

Acta consecrationis ecclesiae Sanctae Mariae Celsonensis, anno MCLXIII. (1163) 

(V. pág. 54) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. 

Quicquid ad honorem et cultum sanctae et individuae Trinitatis, et ad sincerae religionis fundamentum pertinere dinoscitur, ita solerti debet amplecti desiderio, ut desideratae rei sinceritas laudabiliter effulgeat, et fides vera debitum sorciatur effectum. Nichil enim magis fidei nostrae convenit, quam sacramento dedicationis ecclesiae, in quo Christi et ecclesiae foedera coniunguntur, intendere; praesertim cum hic profectibus bonorum operum in unitatem fidei corporis ecclesiae membra effecti, coelesti Iherusalem illic compacti per virtutum merita ipsi sponso et regi regum Ihesu Christo desponsemur. Nam invisibilia per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, et rebus visibilibus ad invisibilia deducimur. Cuius rei sacramento dompnus Bernardus Urgellensis episcopus ductus, convocatis secum religiosis et catholicis episcopis, Petro, scilicet, Coesaraugustano (Caesaraugustano, zaragozano) venerabili episcopo, et Raimundo Pampilonensi (Pamplona), et dompno Guillermo Barchinonensi episcopo, cum Ermengaudo Urgellensi comite, et multitudine nobilium terrae illius, et aliarum adiacentium terrarum, anno incarnati verbi C.° LX.° III.°, post millessimum, indictione XI., epacta XXV., ciclo XVIIII.li quinto, IIII. Idus Novembris, Coelsonam (coelum, celum, cielo, cel : Celsona - Solsona) venit, et ecclesiam in honore almae Dei genitricis Mariae consecravit, ubi praedicti episcopi facientes verbum ad praefatum dompnum Ermengaudum Urgellensem comitem, illius ecclesiae ex magna parte fundatorem, et magnates omnes, qui ibi aderant, et omnes fideles, quorum ibi maxima erat multitudo, de dotanda ecclesia monuerunt. Et ego Bernardus Urgellensis episcopus, et clerici Urgellensis ecclesiae, Coelsonensem ecclesiam, quae ad nostram diocesim sive regimen pertinet, concedimus esse canonicam regularium clericorum, et volumus ut Bernardus, eiusdem ecclesiae prepositus, et eius successores, custodiant clericos ibidem Deo servientes sub regula et habitu beati Augustini in perpetuum; eo tenore, quod Coelsonensis ecclesia sit semper fideli subiectione in obedientia et ordinatione Urgellensis episcopi, sicut actenus fuit. Concedimus etiam et confirmamus eidem ecclesiae, quia precipua est, cimiterium in canonibus et institutionibus ecclesiasticis constitutum, et emunitatem loci illius a cruce quae est posita in loco, qui dicitur Cumbas, usque ad crucem de Camporotondo (Camprodon, campo rotundo, redondo), et a cruce de Tortelas usque ad crucem de manso de Agudader. Constituimus, ut omnes commorantes infra praenominatos terminatos, vel confugientes in eis, salvi sint omni tempore. Transactionem vero, quae noviter propter discordiam, quae inter nos et Coelsonensem ecclesiam erat, facta est, sicuti in carta, quae cum divisione alfabeti inter nos et clericos Coelsonenses facta continetur, laudamus, et secundum ipsius instrumenti tenorem quascumque possesiones, quaecumque bona eadem ecclesia in praesentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum sive aliorum nobilium, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, Deo propitio, poterit abere, eidem ecclesiae concedimus; in quibus haec propriis duximus notanda vocabulis. Ecclesias, videlicet; Sanctae Mariae et Sancti Cucuphati de Ivorra, ecclesiam de Albella, ecclesiam de Chalasancz (Calasanz), ecclesias de Muntmagastre (mont, monte: Monmagastre), de Petra alta, de Albesa, de Casteio, de Lorenc (: Lorenç, Llorenç, Lorenzo, Lorenço), de Monte Far (como el apellido Monfar, Diego, historia de los condes de Urgel), de Cabana bona, de Taltevi (sale Taltevul en otro texto), de Bioscha (Biosca, Bihuesca, Biuesca), de Malgrat, de Uluga, de Aguda, et de Tora, de Valfradulosa, de Claret, de Ardeval, de Rainer, de Navades, de Olius, de Ioval, de Lena, de Terracola, de Oden, de Autes, de Salsa, de Odro, de Madrona, de Pinel (Pinell), de Mirave, de Sancti Michaelis Celsonae, de Albespi, de Lavanca, de Conches, de Abeia (Abella), de Conchabela (: conca), de Belvecer, de Cunil, de Alted, de Figerosa, de Ofegad, de Tartarenc, de Monte clauso (Monclús, apellido del gordo ascumita de Calaceite), de Portel, de Verned, de Saltu licinie, cum omnibus earum pertinenciis. Has ecclesias concedimus clericis Celsonensis ecclesiae cum veteribus capellaniis, reservato nobis in omnibus integre iure pontificali. Damus etiam supra dictae ecclesiae Sanctae Dei genitricis Mariae decimam ipsius parrochiae, sicut in scriptura transactionis continetur. Et ego Guillermus, Barchinonensis episcopus, qui cum dompno Bernardo Urgellensi episcopo huic consecrationi interfui, concedo et confirmo omnes possesiones et omnia bona, quae in episcopatu meo habet Celsonensis ecclesia, eidem ecclesiae et clericis ibidem Deo servientibus in perpetuum. Addo etiam et dono in dotem ecclesiae predictae ecclesiam unam, et quaecumque in posterum concessione pontificum, largicione regum vel principum sive nobilium, oblatione fidelium, sive aliis iustis modis in episcopatu meo poterit adquirere, ei concedo, salva tamen reverentia et obedientia Barchinonensis ecclesiae. De possesionibus autem haec propriis duximus exprimenda vocabulis, scilicet, ecclesiam de Casteleto cum sufraganeis ecclesiis, ecclesiam de Guarnad, ecclesiam Sancti Petri de Fonte rubea, et ecclesiam Sanctae Mariae de Plano; et capellam ecclesiae Sancti Nicholai de ipso Fracxino. Et ego Petrus, gratiâ Dei Coesaraugustanus episcopus, qui huic consecrationi cum dompno Bernardo Urgellensi episcopo interfui, laudo et confirmo Celsonensi ecclesiae omnes possessiones, et omnia bona, quae in episcopatu meo habet, cum ecclesia Sancti Petri de Lagata, et ea quae in futurum concessione, largicione pontificum, regum, principum sive nobilium, oblatione fidelium vel aliis iustis modis poterit habere, salva reverentia Coesaraugustani episcopi. Addo etiam et dono in dotem Celsonensi ecclesiae ecclesiam unam. Et ego Petrus, Vicensis episcopus, laudo et concedo omnes possessiones, quas in episcopatu meo habet Celsonensis ecclesia, secundum tenorem illius cartulae, quae inter Ausonensem ecclesiam et Celsonensem facta est, eidem perpetuo habendas. Et ego Ermengaudus, gratiâ Dei Urgellensium comes, dono, laudo, et confirmo Celsonensi ecclesiae et clericis ibidem Deo servientibus omnia donativa, quae pater meus vel alii predecessores mei Urgellenses comites eis fecerunt. Addo etiam et dono in dotem Celsonensi ecclesiae in unoquoque de castellis meis, et in unaquaque de villis meis, unum mansum cum omnibus suis pertinentiis, cum omni districto, mandamento, et servicio, sine aliquo retenta, de melioribus qui ibi sunt ad proprium alaudium Sanctae Mariae. Et dono Sanctae Mariae omnes decimas totius dominicaturae meae, quam habeo in Urgellensi comitatu, sive in omnibus aliis terris christianorum et sarracenorum, vel quam in antea habere potuero. Dono etiam omnes decimas de Menargues de dominicaturis meis. Et ego Raimundus de Turre rubea (Torroja; torre roja) dono Sanctae Mariae de Celsona ipsum mansum de Cespigol (espígol : espliego : lavanda; espiga) cum omnibus pertinentiis suis, et cum omnibus affrontationibus suis, cum omni districto, et mandamento, atque servicio, sine aliquo retentu, ad proprium alaudium Sanctae Mariae. De his omnibus, quae superius diximus, ego Bernardus Dei gratiâ Urgellensis episcopus, cum consilio et voluntate clericorum Urgellensis ecclesiae, et ego Guillermus Dei gratiâ Barchinonensis episcopus, et ego Petrus gratiâ Dei Coesaraugustanus episcopus, precibus et assensu Ermengaudi comiti, ecclesiam in nomine Sanctae et individuae Trinitatis; et in honore almae Dei genitricis Mariae dedicatam, sicut superius scriptum est, condotamus. Statuentes, ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere vexare, aut eius possessiones minuere vel auferre, sed libere et quiete omnia possideat, usibus eorum omnimode profectura, pro quorum sustentacione et gubernatione ibi sunt a fidelibus oblata, salvo nimirum Urgellensis episcopi iure in omnibus. Si quis igitur contra hanc nostrae constitutionis paginam praedictam, ecclesiam molestare, vel eius possessiones auferre temptaverit, sive emunitatem a nobis constitutam in eodem loco ausu temerario invaserit, excomunicationis vinculo subiaceat, iramque Dei Omnipotentis incurrat, et a sacratissimo corpore et sanguine Christi alienus fiat. Cunctis autem eidem ecclesiae benefacientibus, et sua iura servantibus, sit pax et gratia Domini nostri Ihesu Christi, quatenus hic fructum bonae accionis a Domino percipiant, et in futurum praemia eterna consequantur. Amen. Addo etiam ego Bernardus, Dei gratiâ Urgellensis episcopus, et confirmo Celsonensi ecclesiae in hac presentis cartula dotis, ecclesiam de Gerb, et ecclesiam Sancti Salvatoris de Tolo (Tolon), et ecclesiam de Timoneda (de timó ? : tomillo : thymus: Thymian alemán), retento in omnibus integro iure episcopali. Et ego Raimundus Fulcho, Dei gratiâ vicecomes de Cardona, una cum coniuge mea nomine Isabel, dono et laudo atque concedo ecclesiae Sanctae Mariae de Celsona et eius canonicis, omnia donativa, quae avus ac pater meus vel alii predecessores mei dederunt iam dictae Sanctae Mariae infra meum honorem. Dono etiam in dotem quandam pariliatam alaudii in ipso kastro de Malda ad suum proprium alaudium, francum atque legitimum, absque ulla retinentia, ut habeat omni tempore et possideat. = Sig+num + Bernardi Urgellensis episcopi. = Sig+num Guillermi sacristae. = Sig+num Berengarii archidiachoni. = Sig+num Poncii archidiachoni. = Sig+num Arnalli archidiaconi. = Sig+num Willelmi cantoris. = Sig+num Guillermi Samaritani. = Petrus Dei gratiâ Coesaraugustanus episcopus subscribo. = Sig+num Ermengaudus comes. = Signum + Dulciae (Dolsa, Dolça, Dulce) comitissae. = Sig+num Raimundi de Torroga (Torroja : Torre, turri + rubea, roja). = Raimundus vicecomes +. = Sig+num Ilisabet (Isabel, Elisabet, etc) vicecomittisae. = Sig+num Guillermi Barchinonensis episcopi +. = Data per manum Alexandri + IIII.° Idus Novembris, era M.a CC.a I.a, anno ab Incarnatione domini M.° C.° LX.° III.°, indictione XI., pontificatus vero dompni Bernardi Urgellensis episcopi anno primo.