Mostrando entradas con la etiqueta Gissona. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Gissona. Mostrar todas las entradas

sábado, 8 de octubre de 2022

XV. Carta Ermengaudi Comitis Urgell. qua bona Episcoporum decedentium eidem Ecclesiae sarta tecta manere praecipit, anno MCLXIII

XV. 

Carta Ermengaudi Comitis Urgell. qua bona Episcoporum decedentium eidem Ecclesiae sarta tecta manere praecipit, anno MCLXIII (Vid. pág. 53). 

Ex Libro I. Dotal. Ecclesiae Urgell. fol. 7. b. 

In nomine Omnipotentis Patris, et Incarnati Verbi filii eius, et ab utroque procedentis Spiritus Sancti. Pateat cunctis praesentibus atque futuris, qualiter ego Ermengaudus, Dei dispositione, Comes Urgelli, pro remedio animae meae, omniumque parentum meorum, dimitto atque evacuo, et sine aliquo penitus retentu persolvo Domino Deo, et almae Genitrici eius Mariae Sedis Urgelli orribilem illam, et male consuetam rapinam, quam post decessum Episcoporum Sedis Urgelli injuste excercere consueverunt praedecessores mei in omni honore epischopali. Tali scilicet modo, quod ego, nec aliquis Comes post me, non habeamus licentiam, nec potestatem ex ac ora in antea diripiendi, sive invadendi bona Urgellensium Episcoporum, mobilia, sive imobilia, quandocumque vel ubicumque praedictae Sedis Pontifices moriantur. Sed post obitus eorum, salva et libera atque quieta remaneant omnia sua praefatae Ecclesiae almae Genitricis Dei Mariae Sedis Urgelli sine aliqua inquietatione Urgellensium Comitum vel hominum suorum. Verumptamen quia post decessus Episcoporum, episcopalia castra sive Villa praedictae Sedis pro securitate et defensione honoris Beatae Mariae usque ad diem futurae electionis in manu Urgellensium Comitum permanere consueverunt, nichil ibi Comes Urgellensis vel homines sui accipiant, nisi ea tantum quae ad custodienda praedicta castra bona fide sine malo ingenio secundum providentiam Canonicorum praedictae Sedis sufficienti modo necessaria fuerint. Praedicta autem castra, quae in manu Comitis post obitus Episcoporum custodienda permanere solent, sunt haec: scilicet, Castrum Sanaugiae, et Castrum de Gissona, et Castrum de Torrefracta, et Villa Sedis, et Castrum de Montferrer. Ex ipsa vero die qua praefata Castra in manu Comitis esse incipient, de reditibus et censibus et expletis, quae de ipsis Castris exierint, praenominata Castra custodiantur. Dono etiam ad opera Beatae Mariae C. morabetinos per unumquemque annum de ipsa mea paria de Ispania, quamdiu ipsa paria perduraverit. Si interim de ipsis Clericis praedictae Sedis quisquam forte obierit, res ipsius defuncti securae semper permaneant sine direptione, vel diminutione quam ei Comes vel homines sui aliquo modo facere non praesumant. Insuper etiam ob remissionem peccatorum meorum, meorumque parentum omnia quae juris Beatae Mariae esse noscuntur, eidem matri meae Urgellensi ecclesiae in perpetuum habenda concedo, laudo atque confirmo. Siquis contra etc. Acta carta II. Idus januarii anno Dominicae Incarnationis M.C.LXII. = Sig+num Ermengaudi Comitis Urgellensis. = S¡g+num Dulciae Comitissae qui hoc scribere jussimus, firmavimus, firmarique rogavimus. S¡g+num A. Comitis Pallariensis. = S¡g+num R. filii eius. = S¡g+num R. Fulconis Vicecomitis. = S¡g+num W. R. Senescalt. = S¡g+num Gomballi de Ribeles = S¡g+num Gaucerandi de Sales. = S¡g+num Berengarii A. de Anglerola. = S¡g+num W. de Espunola. = S¡g+num R. de Belveder. = S¡g+num Bertrandi de Valfraosa. = S¡g+num B. Lavanca = S¡g+num A. de Pontibus. = S¡g+num P. Capellani Comitis. = S¡g+num A. Capodecii = B. Subdiachonus scriptor extitit et hoc + impressit in praefato die et anno.

jueves, 1 de septiembre de 2022

XXVIII. Notitia iudicati pro S. Ermengaudo episcopo Urgellensi de Gissona civitate, eiusque terminis, anno MXXIV. (1024)

XXVIII.

Notitia iudicati pro S. Ermengaudo episcopo Urgellensi de Gissona civitate, eiusque terminis, anno MXXIV. (1024) (V. pág. 144.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Notum sit, tam praesentibus, quam futuris, quod anno Dominicae incarnationis millessimo XXIIII, et Roberti regis Franchorum XXVIIII, infra terminos Gessonae priscae civitatis acta est audientia inter Ermengaudum Orgellitanum episcopum,  et Guilelmum Lavanciensem, assistentibus ibidem iudice Bonofilio Marcho instituto a domno Ermengaudo comite in Orgellitano comitato dirimere causas, et Mirono de Pontibus, Borrello de Tarravallo, et Bonofilio Santio, et Guitardo fratre suo, et Isarno Rivoperarum (Riudeperes), Mi*no (Mirono supongo) de Benehabente (Benavente), Ostendo, et fratre suo Santio, et Otone, de Rubione cum filio suo Mirono, et Mirono clerico Gessonensi, Compagno de Sanaugia, et Ermemiro, atque Marcho, et Mirone Dachone, aliisque multis, quorum nomina longum duximus scribere. Aiebat enim praefatus episcopus in suis petitionibus, quas faciebat per subditos suos Mironum de Pontibus, et Bonumfilium, et Guitardum, utrosque fratres, quod iam dictus Guilelmus prevaserat illi maxsimam partem terrarum infra suos legales terminos positarum, quos ipse legali ordine designaverat ampliando, et colonis adibitis ad culturam perducendo spacia terrarum circa Gessonam civitatem, quam ipse de manibus paganorum multo labore abstraxerat, et prout melius potuit edificaverat, et adhuc Deo auxiliante edificat. Ad haec praenotatus Guilelmus respondebat: non prevasi hanc terram; sed quando apprisiavi locum, qui dicitur Laurus, ubi constructum habet castrum, quod eodem nomine appellatur, apprisiavi et hanc terram, unde appellatus sum per terminos praedicti Lauri, cum spatio terrarum eremi, qued mihi abstulit hic episcopus transcendendo meos terminos, quos monstrare possum. Verumtamen ego iam comprobavi supra fato episcopo per testes, quod ipsum Laurum, quod mihi requirebat, melius erat mei iuris per meam apprisionem, quam sui. Unde aspicite scripturam iudicii exinde factam, quam domnus Raymundus comes mihi firmavit cum coniuge sua Hermessinda comitissa. Cumque in praesentia supra dictorum virorum et iudicis perlecta fuisset, inventum est quod contra ordines legum acta est, quia non potuit iuste fieri, nisi prius conditionibus aeditis, per quas ipsi testes testimonium reddidissent; quoniam lex ita dicit: Iudex causâ finita, et sacramento, ut ipse ordinaverit, a testibus dato, iuditium emittat. Nam et ipsum sacramentum per ordinem iudicis non fuit factum, et ipsi testes non testificavere aliud aliquid, nisi solummodo ipsum Laurum sine terminis, ubi in hac audientia nil requirebat Ermengaudus praefatus. Insuper et multo tempore post sacramentum iam dictum et apprisionem Ermengaudi, iniuste facta fuit per iussionem Raymundi principis supra meminita scriptura, in qua sibi et suae posteritati vocem habere statuit. Nulli tamen dubium est non pertinere hoc ad Barchinonensem aut Ausonensem comitem. Cumque in hoc victus apparuisset Guilelmus, dixit: episcopus Ermengaudus dedit mihi hoc, quod ego demonstrabo, infra terminos meae apprisionis, et hoc quod mihi requirit. Attamen cum hoc probare nequivisset, et monstrare non potuisset ipse praecedendo, et aliis supra scriptis cum episcopo subsequentibus, aliquos legales terminos, scilicet, aggeres terrae sive arcas, quas propter fines fundorum antiquitus apparuit fuisse congestas, atque constructas: lapides etiam, quos propter indicia terminorum notis evidentibus sculptor constiterat, aut notas in arboribus, quas Decurias vocant. Et cum probare non potuisset quod aliquis umquam vidisset aliquid supra dictorum terminorum in locis, quos demonstraverat, Ermengaudus praenotatus ostendit cunctis inspectoribus suos legales terminos. Et iudex supra nominatus ad nihilum proficere adiudicavit supra dictam scripturam a Guilelmo ostensam; quoniam lex, quae continetur libro II, titulo I, cap. XXX. ita edocet: Nonnunquam gravedo potestatis depravare solet iustitiam sanctionis. Quae dum sepe valet, certum est quod semper nocet; quia dum frequenter vigore ponderis iustitiam praemit, nunquam in statum suae rectitudinis hanc redire permitit. Ideoque quia sepe principum metu vel iussu solent iudices iustitiae interdum contraria legibus iudicare, propter hoc tranquillitatis nostrae uno medicamine concedimus duo mala sanare. Decernentes ut cum repertum fuerit qualecumque scripturae contractum, seu quodcumque iudicium non iustitiae vel debitis legibus, sed iussu aut metu principum esse confectum, hoc quod devium iustitiae vel legibus iudicatum est, atque... in nihilum redeat. Cognita sane ad liquidum, cunctis audientibus, quod iniusta oppositio erat adversus Ermengaudum hoc quod Guilelmus proponebat, prescriptus iudex per ordinem legis consignavit in iure praefati praesulis hoc, quod Guilelmus retinebat infra terminos, quos ipse Ermengaudus monstraverat, et quos paratus fuit comprobare. Sed tamen non illi fuit necesse, quoniam iste Guilelmus recognovit in supra dictorum praesentia, quod ipsa erant signa terminorum Ermengaudi istius petentis. Et quia lex quae continetur libro II, titulo I, cap. XXVI. dicit: Quod si pars, quae pro negotio quocumque compellitur, professa fuerit aput iudicem non esse necessarium a petitore dare probationem, quamlibet parvae rei sit actio, conscribendum est a iudice, suaque manu iudicio roborandum, ne fortasse quaelibet ad futurum ex hoc intentio moveatur: non recepit testes Ermengaudi, sed sicut dictum est consignavit illi hoc quod requirebat, ut licitum illi fuisset id ipsud accipere, et facere exinde quod voluisset, quoniam sui iuris iuste erat. Et de hoc quod Guilelmus in hac scilicet parte illi proclamabat, indicavit, ut nullam responsionem illi pararet, nisi prius hic Guilelmus meliores illi voces aut auctoritates ostenderit, quam ostendit, aut dixit, sed faciat episcopus ex praedictis omnibus rebus quodcumque voluerit. Nec tamen ut prevasorem alienae rei adiudicavit eundem Guilelmum, atque monstravit, quoniam per scripturam comitis sepe dictam infra alienos terminos intravit, quamquam ipsa invalida debeat exhistere. Nec non et de omnibus terminorum Gessonae civitatis locis per hanc iudicii notitiam praesentibus atque futuris intimare procuravit, ut in postmodum inter circummanentes nulla dubietas aut contentio oriatur. Habet quoque apprisio Gessonae civitatis, et locorum illi pertinentium, terminum de parte orientis in ipsa Guardia grossa, quae est in termino inter Sanugiam (Sanahuja), et Taltevul, et Gessonam, et pergit per mediam ipsam serram usque ad ipsam Ilzinellam curvuam, quae est in ipsa serra superiore super alveum Fluviani; deinde pergit per ipsos Pugios rotundos (puig redó, puigs redons o rodons, pueyos redondos), et iungit cum termino Taurani, sive de ipsa Acuta; et sic descendit ad ipsam villam, quam dicunt Archels, in ipsa ecclesia ubi in angulo forinsecus crux termini signata est; deinde pergit ad ipsam villam, quae est subter castrum praedictum Lauri, ubi in duobus lapidibus duae cruces termini designatae sunt; et vadit per ipsam Antiquam usque in ipsam serram, ubi in una rupe crux termini signata est; et sic pervadit usque in ipsam villam subteriorem, quam dicunt Prinnonosam. De parte meridiei ascendit in ipsa Guardia de Sadaone, et vadit usque in flumen Cervariam. De occiduo in alveum Sigeris, in Leritam, et Balagaium, usque in castrum quod dicitur Curvumus. De parte vero circii in ipsa Sponda, quae est inter Sanaugiam, et Gessonam; et descendit in ipso termino quod est inter Palaciolum, et Guarda, sive Mua; et descendit per medium vallis Dalada usque in ipsam fossam comitalem. Actum est hoc IIII. Nonarum Novembrium anno quo supra. = Sig+num Poncii cognomento Bonifilii, clerici et iudicis, qui hoc aedidit atque determinavit, sive consignavit, sicut supra insertum est, et testibus firmare rogavit. = Sig+num Mironis de Pontibus. Sig+num Borrelli de Taravallo. = Sig+num Bonifilii Sancii. = Sig+num Guitardi Sancii. = Sig+num Mironis de Benehabente. = Sig+num Compagno de Sanaugia. = Sig+num Otonis. = Marco subscribo. =  Seniofredus sacricustus +. = Miro sacerdos subscribo. = Sig+num Poncii Bonifilii Marchi iudicis, huius iudicii seriei scriptoris atque subscriptoris die et anno praefixo +.