sábado, 8 de octubre de 2022

XV. Carta Ermengaudi Comitis Urgell. qua bona Episcoporum decedentium eidem Ecclesiae sarta tecta manere praecipit, anno MCLXIII

XV. 

Carta Ermengaudi Comitis Urgell. qua bona Episcoporum decedentium eidem Ecclesiae sarta tecta manere praecipit, anno MCLXIII (Vid. pág. 53). 

Ex Libro I. Dotal. Ecclesiae Urgell. fol. 7. b. 

In nomine Omnipotentis Patris, et Incarnati Verbi filii eius, et ab utroque procedentis Spiritus Sancti. Pateat cunctis praesentibus atque futuris, qualiter ego Ermengaudus, Dei dispositione, Comes Urgelli, pro remedio animae meae, omniumque parentum meorum, dimitto atque evacuo, et sine aliquo penitus retentu persolvo Domino Deo, et almae Genitrici eius Mariae Sedis Urgelli orribilem illam, et male consuetam rapinam, quam post decessum Episcoporum Sedis Urgelli injuste excercere consueverunt praedecessores mei in omni honore epischopali. Tali scilicet modo, quod ego, nec aliquis Comes post me, non habeamus licentiam, nec potestatem ex ac ora in antea diripiendi, sive invadendi bona Urgellensium Episcoporum, mobilia, sive imobilia, quandocumque vel ubicumque praedictae Sedis Pontifices moriantur. Sed post obitus eorum, salva et libera atque quieta remaneant omnia sua praefatae Ecclesiae almae Genitricis Dei Mariae Sedis Urgelli sine aliqua inquietatione Urgellensium Comitum vel hominum suorum. Verumptamen quia post decessus Episcoporum, episcopalia castra sive Villa praedictae Sedis pro securitate et defensione honoris Beatae Mariae usque ad diem futurae electionis in manu Urgellensium Comitum permanere consueverunt, nichil ibi Comes Urgellensis vel homines sui accipiant, nisi ea tantum quae ad custodienda praedicta castra bona fide sine malo ingenio secundum providentiam Canonicorum praedictae Sedis sufficienti modo necessaria fuerint. Praedicta autem castra, quae in manu Comitis post obitus Episcoporum custodienda permanere solent, sunt haec: scilicet, Castrum Sanaugiae, et Castrum de Gissona, et Castrum de Torrefracta, et Villa Sedis, et Castrum de Montferrer. Ex ipsa vero die qua praefata Castra in manu Comitis esse incipient, de reditibus et censibus et expletis, quae de ipsis Castris exierint, praenominata Castra custodiantur. Dono etiam ad opera Beatae Mariae C. morabetinos per unumquemque annum de ipsa mea paria de Ispania, quamdiu ipsa paria perduraverit. Si interim de ipsis Clericis praedictae Sedis quisquam forte obierit, res ipsius defuncti securae semper permaneant sine direptione, vel diminutione quam ei Comes vel homines sui aliquo modo facere non praesumant. Insuper etiam ob remissionem peccatorum meorum, meorumque parentum omnia quae juris Beatae Mariae esse noscuntur, eidem matri meae Urgellensi ecclesiae in perpetuum habenda concedo, laudo atque confirmo. Siquis contra etc. Acta carta II. Idus januarii anno Dominicae Incarnationis M.C.LXII. = Sig+num Ermengaudi Comitis Urgellensis. = S¡g+num Dulciae Comitissae qui hoc scribere jussimus, firmavimus, firmarique rogavimus. S¡g+num A. Comitis Pallariensis. = S¡g+num R. filii eius. = S¡g+num R. Fulconis Vicecomitis. = S¡g+num W. R. Senescalt. = S¡g+num Gomballi de Ribeles = S¡g+num Gaucerandi de Sales. = S¡g+num Berengarii A. de Anglerola. = S¡g+num W. de Espunola. = S¡g+num R. de Belveder. = S¡g+num Bertrandi de Valfraosa. = S¡g+num B. Lavanca = S¡g+num A. de Pontibus. = S¡g+num P. Capellani Comitis. = S¡g+num A. Capodecii = B. Subdiachonus scriptor extitit et hoc + impressit in praefato die et anno.