Mostrando entradas con la etiqueta MCXXXIX. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta MCXXXIX. Mostrar todas las entradas

jueves, 2 de febrero de 2023

XLIX. Decretum electionis D. Arnalli Ermengaudi in Episcopum Barcinonensem. MCXXXIX. 1139.

XLIX.

Decretum electionis D. Arnalli Ermengaudi in Episcopum Barcinonensem: an. MCXXXIX. (1139) (Vid. pág. 187.)
Ex arch. eccl. Barcin. cubic. III. titul. privileg. Pontif. scrin. 2, núm. 3.

Reverendissimo W. Arelatensis ecclesiae Archiepiscopo ac Sanctae Romanae ecclesiae Legato clerus et populus Barcinonensis ecclesiae obedientiam et subjectionem. Credimus non latere auctoritatis vestrae excellentiam, quod nostra ecclesia sit viduata suo Pastore, ac propter hoc solatio proprii sit destituta Rectoris. Quapropter ne Pastore absente grex dominicus perfidorum luporum morsibus pateret, et ne improbi raptoris fieret praeda, communi voto atque consensu elegimus nobis in Pontificem Arnallum, praesbiterum nostrae ecclesiae, virum utique prudentem, hospitalem, ornatum moribus, castum, sobrium et mansuetum, Domino et hominibus per omnia placentem, quem ad vestrae benignitatis reverentiam mittere curamus unanimiter postulantes, et obsecrantes a vestra maiestate nobis illum ordinari Pontificem, quatenus auctore Domino nobis velut idoneus Pastor praeesse valeat et prodesse, nosque eius sub sacro regimine Domino semper militare possimus. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic canonico decreto propriis manibus roborando subscripssimus (subscripsimus) huius electionis decreto canonice celebrato XIII kalendas decembris, anno ab Incarnatione Domini M.C.XXXVIIII (1139) (a: Nota hanc epistolam longe post Arnalli electionem datam fuisse, qui iam 2 kal. julii, ann. I. Regis Ludovici Junioris (1138) electus Barcinonensis dicitur in donatione quadam a Raimundo, Comite Barcinonensi, ipsi facta. Vacabat certe Tarraconensis ecclesia post mortem S. Ollegarii; unde usque ad adventum W. Arelatensis Archiepiscopi et Apostolicae Sedis Legati praedictae electionis confirmatio differri debuit.) 

= Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Sig+num Petri Archidiaconi. = Sig+num Petri Primi clerici (f. Primicherii). = Sig+num Petri subdiachoni. = Sig+num Guillermi Rodlandi. = Sig+num Arnalli subdiachoni. = Sig+num Geraldi. = Sig+num Petri Bernardi sacerdotis. = Sig+num Ugonis subdiachoni. = Sig+num Guillermi subdiachoni. = Sig+num Bernardi subdiachoni. = Sig+num Arnalli levitae. = Sig+num Raymundi Bernardi subdiachoni. = Sig+num Berengarii presbyteri. = Sig+num Petri Redorcensis. = Sig+num Bertrandi subdiachoni. = Sig+num Berengarii subdiachoni. = Sig+num Guillermi praesbyteri. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Ermengaudi sacerdotis. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Ermengaudi. = Sig+num (se lee Rig+num) Guillermi sacerdotis ac Judicis. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Arberti subdiachoni. = Sig+num Doctoris illius Bartholomei. = Sig+num Alamagnus (Alamany) presbyter. = Sig+num Petri levitae. = Sig+num Ademari presbyteri. = Sig+num Miro praesbyter. = Sig+num Petri Arnalli sacerdotis. = Sig+num Arnalli praesbytery. = Sig+num Baucefredus (f. Gaucefredus) Gerundensis Archilevita. = Sig+num Arnalli levitae. = Sig+num Petri Rivissici subdiachoni. = Sig+num Petri presbyteri. = Ego Guillelmus Arelatensis ecclesiae servus, et Apostolicae Sedis Legatus, hanc electionem confirmo. = Sig+num Raymundi Dei gratia Ausonensis Episcopi. = Sig+num Arberti Castri Vetuli. (Albert Castellvell) = Sig+num Berengarii Raymundi Vicarii. = Sig+num Gaucefredi de Fare. = Sig+num Martini Petiti. = Sig+num Martini Uruciae. = Sig+num Raymundi Petri Gererde. = Sig+num Arnalli Petri. = Sig+num Petri Gron. = Sig+num Berengarii 
Bernardi. = Pontius subdiachonus scripsit hoc die et anno + quo supra.

viernes, 5 de agosto de 2022

XVIII. Litterae dimissoriae, sive absolutionis voti monastici, anno MCXXXIX. (1139)

XVIII. 

Litterae dimissoriae, sive absolutionis voti monastici, anno MCXXXIX. (1139) (V. pág. 237.) 

Ex arch. eccl. S. Mariae de Stagno. 

Ad noticiam presentium vel futurorum deducere volumus quod quidam frater et sacerdos nomine Ferrarius ecclesiae Sancte Marie Lorone decidid in nimia et prolixa infirmitate. In eadem vero egritudine divina inspiracione compunctus in lectulo sue infirmitatis iussit se deduci ad sancte Dei genitricis et semper virginis Marie locum nominatum situm Stagni. In eodem loco per meritum et clemenciam eiusdem virginis mirabiliter sanus factus est. Cumque pleniter convaluisset, percontatus a priore et a fratribus eiusdem loci, ut impleret promissionem suam, quam promiserat vivere se regulariter secundum regulam Beati Augustini. Ille vero in eodem loco constitutus per spacium X.cem ebdomadarum considerans se non posse equanimiter ferre vinculum regule eiusdem loci propter etatem iuventutis sue, causam rei huius distulit ad presens. Fratres vero seorsum et privatim misericorditer corripientes eum de bono opere penituisse, volentes ut feliciter impleret quod benigne promiserat. Illorum ergo increpacionem equanimiter suscipiens, votum suum quandoque vovit se impleturum. Collacione autem facta communi definicione prior et ceteri fratres decreverunt illi facere literas dimissorias (quod et fecerunt) secundum auctoritatem Beati Iohanis apostoli et evangeliste editas, ad cuius conversionem venientes duo fratres Aticus et Eugenius secuti sunt eum ubicumque ipse ibat. Qui cum illo venientes in quodam loco viderunt servos suos in gloria fulgentes, se vero in egestate positos. Penitentiâ ergo ducti discesserunt a sancto proposito. Idem vero Beatus Iohannes reddidit illis cuncta que ad conversionem detulerant, sicut ipsi melius nostis. In commentariis eciam Beati Augustini episcopi patenter hostenditur, quia ipse neminem vi cogere volebat, sed neque ipocritas querebat. Refert eciam Beatus Augustinus in quodam ecclesiastico sermone de quodam clerico ad eius conversionem venienti, qui noluit secum manere; et ipse Augustinus statuit primitus auferre illi clericatum, deinceps vero in conspectu tocius ecclesie, tam clericorum, quam laicorum utriusque sexus mutavit consilium, non debere ei tollere clericatum, sed manere extra communem vitam habens libertatem ire eo vellet. Ego vero Guielmus prior et omnes fratres tocius nostre congregacionis, arum et aliarum exempla confirmati, damus ei potestatem, ut ubicumque voluerit, humiliter serviat Deo. Quod est actum IIII. Nonas Novembris anno III. regnante rege Ledoico (Ludovico, Ludwig, Luis) iunioris. = Guillelmus prior qui his assencio +. = Raimundus Bonefilius prior +. = Berengarius sacerdos +. = Berengarius sacer, qui hec scripsit cum literis fusis et suprapositis die et anno + quo supra.