Mostrando entradas con la etiqueta Moncada. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Moncada. Mostrar todas las entradas

martes, 14 de marzo de 2023

XXVI. Donatio facta monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI. (1156)

XXVI.

Donatio facta monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI. (Vid. pág. 135.) 

Ex arch. monast. SS. Crucum.

Sit notum cunctis quod ego Guillelmus Raymundi dono Deo, et ecclesiae S. Mariae de Valle Laurea in cunctis redditibus meis, quos habeo in civitate Dertusa, et Gerardo, Abbati eiusdem loci, et fratribus ibidem Deo servientibus, praesentibus atque futuris, X. cantars olei, ut praedicti fratres Vallis Laureae accipiant de redditibus meis in civitate Dertusa praedictos X. cantars olei, usque dum donem eis tantum honorem in praedicta civitate, unde possint habere annuatim supra memoratos X. cantars olei. Actum est hoc II. kal. junii, anno ab Incarnat. Christi M.C.L.VI. = Sig+num Guillelmi Raymundi Dapiferi, qui hoc firmo, firmarique rogo. = Sig+num Otonis, fratris eius. = Ego Gaufredus Dertusen. Episcopus subscribo. = Sig+num Aimerici, fratris militiae. = Sig+num Petri Umberti, Prioris Empostae. = Sig+num Bernardi de Rochaforti. = Sig+num Petri de Sancta Eugenia. = Sig+num Petri Sancti Menati. = Sig+num Guillelmi de Monte scatano. (otra versión de Moncada) = Sig+num Raimundi de Monte scatano. = Sig+num Bernardi, presbyteri et canonici Sanctae Mariae Dertusae, qui hoc scripsit die et anno quo supra.

sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 41.

XLI. 

Iudicium de subiectione monasterii S. Ceciliae in Monte-Serrato, latum in favorem monasterii S. Cucuphatis, anno MCVIII (1108). (V. pág. 221.) 

Ex arch. monast. Montis-serrati. (Montserrat, Monserrat, Monserrate) 

Pateat cunctis, qualiter sit orta contentio inter domnum abbatem Rodlandum Sancti Cucuphatis, et monachos Sanctae Ceciliae Montis-serrati, de eodem monasterio Sanctae Ceciliae. Monachi namque praedicti Sanctae Ceciliae monasterii dicebant idem monasterium non debere esse iuris monasterii Beati Cucuphatis, propter praecepta regalia, et quasdam quas proferebant voces. Ad haec respondebat idem Sancti Cucuphatis abbas, idem monasterium Sanctae Ceciliae adquisisse per privilegia Romana et donationes comitum Barchinonensium eiusdem loci Sanctae Ceciliae fundatorum, et tenuisse per longum tempus, constituendo ibi priorem vel abbatem, et regulariter ordinando. His vero altercantibus, interveniens domnus Arnallus Ausonensis episcopus et clerici eius, ad cuius diocesim praefatus pertinet locus, convocato domno Barchinonensi episcopo Raimundo et clericis eius, egit inter eos placitum apud Matam de Pera, multis circum astantibus viris nobilibus. In quorum praesentia prolatae sunt voces ab utrisque partibus. Visis autem hisdem vocibus, et bene ad liquidum exquisitis, canonice iudicaverunt ipsi episcopi electi iudices, cum Ollegario Sancti Adriani priore, sepedictum Sanctae Ceciliae monasterium debere esse proprium alodium Sancti Cucuphatis, secundum privilegium quod papa Urbanus Beato Cucuphati ex eodem monasterio contulit, et largitionem comitum Barchinonensium, salvâ reverentiâ sedis Beati Petri et episcoporum eius. Laudato itaque ab utrisque partibus iuditio, et factâ inter eos concordia ego Arnallus Dei gratiâ Ausonensis episcopus, cum consilio nostrorum clericorum, laudo et confirmo idem monasterium Sanctae Ceciliae Beato Cucuphati, salvâ in omnibus reverentiâ nostrae ecclesiae, nostrorumque successorum pontificum. Actum est hoc XVI. Kalendas Augusti anno XLVIIII. regnante rege Philippo. + Arnallus gratiâ Dei Ausonensis episcopus. = Petrus abba Aggerensis subsc. = Sig+num Berengarii Montecatani (Moncada). Sig+num Gaufredus Isarni. = Sig+num Guillermi Raimundi. = Guilemus subdiachonus subsc. = Bertrandus subsc. = Berengarius clericus S. Petri +. = Petrus sacerdos +. = Bernardus clericus subsc. = Berengarius iudex atque sacrista +. = Alamandus levita +. = Bernardus presbiter vel monachus, qui hoc scripsi die et anno + quo supra.