Mostrando entradas con la etiqueta Poncii. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Poncii. Mostrar todas las entradas

viernes, 4 de noviembre de 2022

XXVIII. Testamentum Poncii Praecentoris Ecclesiae Gerundensis: anno MLXIV. 1064.

XXVIII. 

Testamentum Poncii Praecentoris Ecclesiae Gerundensis: anno MLXIV. (V. pág. 141.) 

Ex autogr. in arch. Ecclae. Gerunden. 

Quoniam debitae conditionis nullus in carne positus mortem evadere potest. In Dei nomine Ego Poncius Levita et capud scolae Sanctae Mariae Sedis Gerunde dum jaceo in mea domo quae est infra muros civitatis Gerundae detentus ab aegritudine, timeo ut non veniat mihi repentina mors. Ideoque eligo amicos meos, id est, Domna Almodis Comitissa, et Umbertus Otonis et Johannes clericus nutritus meus, et Amatus Vivas nepus meus, et Miro Suniarii Presbiter ut si in presenti aegritudine aut postmodum mors mihi advenerit potestatem atque licentiam habeant distribuere omne meum avere tam mobile quam etiam immobile in sanctis Dei Ecclesiis, in clericis et pauperibus. In primis dimitto ad Canonicam Sanctae Mariae Sedis Gerunde ipsum mansum cum terris et vineis et cum omnibus suis pertinenciis quod habeo vel habere debeo in Biviano pro pignore de uncias V de auro vetulo placabile quas mihi debebant Guilmundus quando obiit et nunc debet coniunx eius Amaltrudis (N. E. las deudas del marido pasan a la cónyuge, uxor, esposa, mujer), aut praedictas uncias auri jam dicti, si redimere voluerit. Item dimitto praenominatae canonicae VI uncias auri monetae aeneae quas mihi debebat Trasgoncia foemina, uxor quae fuit Odegarii de Munels quando obiit, et adhuc teneo pro pignore ipsa condamina quae est juxta Ecclesiam Sancti Saturnini de Salzeto. Et si Odegarius nepos eius aut aliquis ex fratribus suis noluerit redimere jam dictam condaminam sit solide et libera praefata condamina cum ipso manso et cum omnibus suis pertinenciis jam dictae canonicae. Item dimitto jam dictae canonicae duas copas argenteas cum quinque coleras argenteas; et ad ipsam mansionem de ipsa canonica quam Johannes facit hedificare dimitto C. mancusos auri monetae aeneae; et ad Sanctam Mariam dimitto turibulum optimum argenteum. Ad Domnum Berengarium Episcopum seniorem meum XX mancusos auri monetae Barchinonae, et ad sex Presbiteros jam dictae Sedis, id est, Arnallus Dalmacii, et Deusdedit Piper, et Petrus Gaucberti, et Bernardus Baroni, et Gualtero et Petro Blidgarii dimitto ipsam meam mulam optimam, et ad Bonucium Sacristam mancusos II, Adalberto Guisadi mancusos II, altero Adalberto Presbitero mancusos II, ad Dagobertum Presbiterum mancusos II, ad Remundum clavigerum mancusos II, ad Gondebalium Presbiterum mancusos II, ad Remundum Petri Presbiterum mancusos II, ad Diachones jam dictae Sedis singulos mancusos, id est, Bernardus Mironis mancuso I, Guillermo Gualter alter mancusum, Guib. Suniarii alium, Berengario Brocardi alium, Bermundus alium, Adalberto Galavonsi mancusos II, Aguilermo nepoti suo mancuso I, Poncio Remundi mancusos II, Gaufredo Dalmacii mancuso I, Poncio Stephani mancuso I, Berengario Gaufredi mancusos III, Guilermo Amelii Presbiter mancusos II, ad Remundum Archidiachonem mancusos III, Guilermo Seniofredi mancusos III, Guilermo Guifredi mancusos III, et ad jam dictam mansionem praedictae Canonicae quam predictus Johannes facit hedificare dimitto ipsum meum avere quod Comitisa Domna Almodis mihi debet, sicut ipsa melius scit. Et ipsas mansiones quas habeo infra muros civitatis Gerundae, ubi ego habito, cum omnibus hedificiis et pertinenciis earum dimitto praedicto Johanni, clerico meo nutrito, ut dum vivit teneat et possideat sine blandimento ullius hominis. Post obitum vero suum remaneant Berengario Amati nepotis mei. Et ad jam dictum Johannem meum nutritum et elemosinarium dimitto omnes meos alodios quos habeo in Parrochia Sancti Stephani de Rivo de Luto, et sunt XV mansos cum omnibus illorum pertinenciis, videlicet, terris, vineis, cultum vel eremum cum pratis, pascuis, silvis arborum diversis generibus, omnia et in omnibus quantum dici vel nominari potest, et ipsas tres condaminas in singulis locis, et alia condamina quae est infra Parrochia Sancti Stephani de Vila Albini ad ipso Ulg, et cum ipsas mansiones vel sacraria cum earum omnibus hedificiis (pone hedificis : edificis) quae sunt juxta vel in circuitu Ecclesiae praedicti Sancti Stephani de Rivo de Luto. Et in Parrochia Sanctae Eulaliae de Crudilias ipsos mansos quos Guillermus de Nola tenet cum illorum omnibus pertinentiis, et aliae terrae vel vineae quae sunt intra jam dicta Parrochia de Crudilias vel in eius termines cum cultum et eremum quantum dici vel nominari potest de jam dicto alodio de Crudilias: Et ipsos alodios quod habeo et mansos in Parrochia Sancti Cipriani de Alios in loco quem dicunt Aspiran, et de Altinas, et de Tresculs (: tres culs : tres culos) cum omnibus illorum pertinenciis et afrontationibus omnibus. Et in Parrochia Sanctae Pelagiae (Pelagia, Pelaya) ipsos mansos quatuor quos ibi habeo cum illorum omnibus pertinenciis et afrontacionibus in loco quem dicunt ad ipsa cabruga et aliis alodiis, terris, vineis, cultum vel eremum et cum omnibus arboribus diversi generibus et cum ipso Munar quod in jam dicta parrochia Sanctae Pelagiae est vel in eius termines quantum ibi habeo vel habere debeo. Et in Parrochia Sancti Andreae de Petriniano mansos III cum terris et vineis et cum omnibus illorum pertinenciis et cum aliis alodiis cultum vel eremum quos intra jam dicta Parrochia vel intra eius terminos de Petriniano habere debeo. Et in ipso plano ante Gerundam civitatem in loco quem dicunt ad ipsos ortos ipsum mansum cum suis terris et cum suis omnibus pertinenciis et cum ipsos ortos et ipsa condamina de Madrengs, et alia condamina quae est ad ipso Lavador, et alia condamina in valle Lobana juxtam suam terram praedicti Johannis, et cum aliis terris quae inventae fuerint in jam dicto plano ante Gerundam civitatem. Praedictos vero istos omnes alodes tali modo dimitto praedicto Johanni clerico meo nutrito et elemosinario ut dum vivit teneat et possideat in servicium Dei et Sancti Martini sine blandimento ullius homini vel foeminae et faciat cantare Ecclesiam Sancti Martini praedicti novam quam ego hedificavi in ipsa costa, sicut melius potuerit et sicut fiduciam habeo in illum per fidem quam mihi debet portare propter Deum et remedium animae meae, et exaltet ipsum locum et amplificet et hedificet de suo et de omnibus quae ibi adquirere potuerit omnibus diebus vitae suae. Post obitum vero suum eligat unum quem meliorem invenire potuerit clericum ad servicium Dei et Sancti Martini qui similiter aut melius ibi servicium Dei faciat, et ipse eligat alium clericum et ita fiat usque in finem saeculi. Et ipsas meas mansiones quae sunt juxta Ecclesiam Sancti Saturnini de Salzet simul cum ipso curtilio (: cortijo) in quibus solitus sum habitare, dimitto ad Adamatum Vives (Amatus Vivas más arriba) nepotem meum et ad filios suos Berengarium et Bernardum et Arbertum simul cum omnes alodes quod mihi adveniunt ex parte genitoris et genitricis meae qui sunt in villa Sancti Saturnini et ipsos alodes quod emi de Ato, et de Remundo Durandi, et de Guiffredo, et de Sendret de Ginesta, et de Guinad de Baneres et de Odegario de Munels et ipsum omne alodium quod habeo in Rivo sico (riu sec : río seco), et ipsas terras et vineas quas emi de Lobet Conil tali modo ut dum vivunt teneant et possideant praedictos alodios, et donet per unumquemque annum in festivitatem Assumptionis Sanctae Mariae ad Canonicam eiusdem Sedis Porcos IIII. (4 cerdos, puercos) et sestarium I frumenti et sestarios V. vini sani, et quando unus ex his obierit remaneat ad eos qui vivi fuerint qui hoc donent omni tempore jam dictae Canonicae. Et ad Guilelmum Amati nepotem meum dimitto ipsum mansum ubi Guitardus Reifredi abitat ad ipsa guardia, simul cum ipso campo qui ibi est, qui afrontat ab Oriente in strata quae pergit ubique, de Meridie afrontat in ipsos Vals ad ipso cigar, de Occiduo in ipsa strata, de Circia in ipsa strata simul cum ipso sacrario et cum curtilio quod ipse hedificavit. Et relinquo eum cum ista laxacione quam ei facio in Guarda de Amato et filiis suis ideo ut bene et honorifice custodiant eum et observent ei suum directum. Si vero bene non custodierint eum, sit ei licitum facere quicquid voluerit. Item dimitto jam dicto Guilermo Amati ipsum alodium cultum et eremum de Torna carres, et item dimitto ei ipsum alodium quod habeo in Parrochia Sanctae Agathae quod mihi advenit per comparacionem simul cum ipsis sacrariis et cum pertinenciis omnibus. Et ad Sororem meam (mi hermana) Bona donna relinquo ipsam suam hereditatem quam mihi vendidit. Ad Miro Luniarii Presbitero meo elemosinario dimitto ipsam vineam cum eremo quam mecum habet, et ipsum alodium de ipsa Cortada simul, et ad filium suum Petrum Clericum in servicio Sancti Saturnini. Post obitum vero illorum eligant unum Clericum qui teneat predictum alodium in servicio Sancti Saturnini. Ad Canonicam Sancti Felicis Gerundae dimitto mancusos VII., ad Clericos eiusdem Ecclesiae mancusos VII. et ipsum meum alodium quod habeo in Parrochia Sancti Felicis de Cebrano vel in eius termines, et in locum quem dicunt ad Aspirano dimitto Johanni Clerico meo elemosinario in servicium Sancti Martini, sicut superius scriptum de aliis alodiis. Et ipsum meum alodium quod habeo in Parrochia Sancti Stephani de Ecclasias Albas dimitto Petro Blidgarii Presbitero in servicio Sancti Martini praedicti dum vivit teneat et possideat. Post obitum vero suum remaneat praedicto Sancto Martino. Et ipsum meum alodium quod habeo in Genestedel, et in Genested, et ipsas vineas quas AEneas Oliba tenet in Casal Ervig dimitto Berengario Amati nepoti meo in servicio Sancti Martini. Post obitum vero eius remaneat jam dicto Sancto Martino de ipsa costa. Et ad operam Sancti Martini predicti dimitto C. mancusos auri Barchinonae monetae. Et ipsa mea plata dimitto Sancto Martino predicto, et faciat inde Johannes Crucem et Calicem. Et in Parrochia Sancti Stephani de Canapost dimitto Gaucberto Clerico nepoti meo ipsum sacrarium quod emi de Amalrig cum ipsis terris et vineis quas ibi habeo vel adhuc adquirere potuero in servicio Sancti Martini praedicti. Post obitum vero eius remaneat jam dicto Sancto Martino de costa. Et dimitto Coenobio Sancti Petri Gallicanti mancusos XX., et ipsum vinum quod habeo in Celrano. Ad Sanctum Danielem mancusos VII., ad Coenobium Sanctae Mariae Emerensi mancusos VII., ad Coenobium Sancti Laurencii de Monte super Bisulduno mancusos VII., ad Sanctum Felicem Guissalensem (Sant Feliu de Guixols) dimitto ipsum meum alodium quod habeo in Alenano et in Malved cum mancusos VII., ad Sanctum Michaelem de Crudilias mancusos VII., ad Sanctum Michaelem de Fluiano mancusos VII., ad Canonicam Sanctae Eulaliae Barchinonae mancusos VII., ad Coenobium Sancti Cucufatis Vallensi mancusos VII. et ipso meo manso de Vila Rubia (Vila-roja, Villarroja, Vilaroja, pero no Vila vermella) ubi Arnallus Mir habitat cum omnibus suis pertinenciis, et ipsas vineas quae sunt in Collo de Valle profunda, et ipsas vineas quas Gaucfredus Seler tenet, et ipsas quas solebat tenere Guadallus Presbiter, et terras et vineas quae fuerunt Gaucfredo Freder in monte Aguilar dimitto jam dicto Johanni Clerico meo elemosinario in servicio Sancti Martini, sicut superius scriptum est de aliis alodiis. Et ad Johannem Recosindi Clericum dimitto ipsa vinea Borrella et ipsa terra de Bonafidancia simul cum petias II. de terra quae sunt juxta vineas de Amil in Villa Rubea. Et ipsa mea vascula maiora scilicet, tonnas et tinas et archas illis dimitto cui dimitto supradictos alodios. Et omnes meos Libros maiores et minores, id sunt, Antiphonarium, et duos Officiarios et Carolum, et Librum Judicum et Canonum et Glosam, et Storiam Ecclesiasticam et Psalterios II. et Regum, et Lectionarium dimitto Sancto Martino de ipsa costa. Ad Domnam Almodem Comitissam meam elemosinariam dimitto meum caballum baez balzan, et ipsam equam meam cum vacas III., ad Sanctum Martinum cum ipsos meos boves, et ad Umbertum Otonis meum elemosinarium dimitto duas uncias quas mihi debet, et mancusos VII., et ad meos familiarios de meis mansionibus de Gerunda et de Sancto Saturnino dimitto unicuique duos sestarios de blado, et quartam I. vini, ei ad Gerallum Eldrici dimitto ipsa compra de terra cum brugano et cum ipsa planta quam emi de Ermengards in Parrochia Sanctae Agathae et ipsum mansum quod mihi dimisit Rodballus Vives in suo testamento dimitto praedicto Johanni Clerico meo elemosinario in servicio Sanctae Mariae Sedis Gerundae. Et dimitto Sanctae Mariae Canonicae unam tonnam de melioribus plenam vino, et tinam de ipsas de Sancto Saturnino; et meum asinum dimitto ad operam praedicti Sancti Martini de costa. Et ipsum sacrarium ruscatum quod est ad ipsa Barrera Sancti Saturnini de Salzed dimitto Guillelmo Amati, et ipsa minora vascula quae est in mansionibus meis de Sancto Saturnino totum dimitto jam dicto Guilelmo Amati. Et jubeo ut faciant babtizare Sarracenum meum et Sarracenam propter remedium animae meae. Et minora vascula quae est in domo Gerundae dimitto Johanni Recosindi. Et ipsos meos porcos et alium meum avere mobile totum quod remanet donent mei praedicti elemosinarii propter remedium animae meae. Facto isto testamento XVI. Kalendas Marcii anno IIII. regni Philipi Regis. = Poncius Levita et capud scolae atque Judex subscripsi, qui istum testamentum fieri jussi et manu propria firmavi, et testes firmare rogavi. = Sig+num Gaucfredi Sellarii. = Sig+num Segarii Seler. = Sig+num Bonificii Cog. = Olibanus Presbiter. ss. = Johannes Levita. = Gaucebertus Ipo. Diaconus. = Petrus Ipo. Diaconus. = Petrus Budgarii Presbiter qui istum testamentum rogatus scripsit cum litteris superpositis in versu LI. et LXV. die et anno quo supra.