Mostrando entradas con la etiqueta Regem Petrum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Regem Petrum. Mostrar todas las entradas

viernes, 30 de diciembre de 2022

LXIII. Salomonis Rivipollensis monachi, ac e Rotensi Sede deiecti, de eiusdem episcopatus finibus ad Regem Petrum, Lupum Episcopum, clerum Rotensem epistola, an. MLXXXXV. (1095) vel seq.

LXIII.

Salomonis Rivipollensis monachi, ac e Rotensi Sede deiecti, de eiusdem episcopatus finibus ad Regem Petrum, Lupum Episcopum, clerum Rotensem epistola, an. MLXXXXV. (1095) vel seq. (Vid. pág. 191.) 

Ex Cartoral eccl. Roten. fol. 37 núm. XXI. collata cum alio exempl. vetusto, ac forte autogr.

Gloriosissimo Regi Domno Petro excellentissimi condam Regis Sanctii filio, venerabili quoque Presuli civitatis Rote Domno Luppo (a), cunctoque cetui religiosorum canonicorum in ecclesia Beati Vincentii Deo famulanti sub regimine praefati Pontificis; populo etiam in prescripta civitate commoranti, Salomon olim dictus Episcopus (
b) licet indignus, nunc autem divino inconprehensibili juditio justissimo atque rectissimo, habitu et nomine monachus, fideles orationes atque superne protectionis optabiles opitulationes. Primum quidem, dilectissimi, gratias ago Omnipotenti Deo pro honore Beati Vincentii martiris in melius aucto, et pro episcopatu ipsius ecclesiae divinitus confirmato, roborato ac exaltato, qui, me indigno et inutili presidente, pauperrimus erat et fragilis, modo vero ditissimus extat et validus. Unde indesinenter Deo preces effundo, ut et vos illi presidentes, Regem dico et Episcopum, et cunctum clerum ac populum ibi degentem, ab iminentibus malis eripiat, et superne beatitudinis una nobiscum consortes efficiat.

(a) Cum hic Episcopus binis tantum annis Sedem Rotens. tenuerit, scilicet 1095 et seq. inter Raimundum Dalmacii et Poncium Episcopos, merito huic anno praesens Salomonis Episcopi epistola adscribitur.

(b) Rotensis nempe ab anno 1068 ad 1074. A Sede tamen sua suorum accusatione deiectus perhibetur in Chronico antiq. monasterii Alaonensis. Obiit tandem Rivipulli, ubi prius monasticam vitam professus fuerat, anno 1097.

Amen. Quod autem, karisimi, a me exquiritis, qualiter fuerim in episcopatu, vel qualiter illum tenuerim, Deum testem invoco, me nullius humani favoris gratia quicquam falsi dicturum esse, sed veritatis, quae Deus est, ferventissimo amore vera proferre. Sciatis enim in veritate, omnia monasteria quae sunt in ipso episcopatu, et cellas eorum, omnesque ecclesias parroechiales, quae erant a flumine, quod dicitur Cincia vel Cinca usque ad Nuceriolam (c) et a Benasco usque ad castrum Benavarr (Benavarre), pari modo michi subiectas fuisse, et in nullo mihi adversas vel contrarias extitisse, sed debita servitute sicut antecessori meo paruisse, et semel in anno hospitium et apparatum debitum prebuisse. Hoc habui apud Sanctum Victorianum ubi primum sedi in cathedram, et ubi primum chrisma consecravi. Hoc apud Ovarram, Tabernam, Oremam, Jar et Fossatum, et omnino apud omnes parroechiales ecclesias, ut supra dixi. Ecclesia vero de Alascorre (Alasquarr, Alasquar) michi semper subdita fuit, et numquam patronum vel defensorem michi opposuit, neque Abbas Sancti Saturnini ullum dominium in ipsa ecclesia in diebus meis habuit, sed de redditu (villae) qui reddebatur Castello, quartam partem habuit, et predia propria ibi possedit. Haec omnia sie me tenuisse, michique subiecta fuisse, Deo teste, profiteor. Valete in Domino, et haec quae scripsi vera esse, scitote, atque pro me precor orate, et in vita et in morte. 

(c) Hinc colligas, lector, quanto illi in errore sunt, qui hunc Salomonem primum Barbastrensem Episcopum faciunt, cum primum ea urbi Maurorum manibus erepta est anno 1065. Palam enim ipse profitetur non nisi a flumine Cinca diocesim suam computasse. Porro Barbastrum ultra flumen illud situm est. Quod Nuceriolam amnem pro limite orientali statuit, non ita pressu accipias, ut ultra illum parrochias habuisse neget, cum id apertissime innumeris cartis ostendatur, in comitatu Palliarensi, qui ultra Nuceriolam est, in Episcopo Rotensi concessum fuisse ad sec. usque XII. Scopus ipsi erat ius illius Sedis declarare in monasteria et parroechias comitatus Ripacurcensis; et de his abs dubio quesitus fuerat. Et ideo hoc aperte statuit; partem vero comitatus Palliarensis, de quo nulla erat controversia, non ita exacte circumscribit.