Mostrando entradas con la etiqueta Udalard. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Udalard. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

XVI. Acta consecrationis ecclesiae S. Salvatoris monasterii Bredensis: ann. MLXVIII. (1068)

XVI.

Acta consecrationis ecclesiae S. Salvatoris monasterii Bredensis: ann. MLXVIII. (1068) (Vid. pág. 201.)

Ex. autogr. in arch. S. Salvatoris Breden.

Anno I. sexagesimo octavo a tempore illo quo Dominus ac Salvator mundi ex Virginis utero temporaliter nasci dignatus est pro redimendis mortalibus, qui sine tempore ante omnia secula de Deo Patre ineffabiliter genitus est, dies ille venerandus illuxit in quo apud Bredensem locum in eiusdem Salvatoris nomine... nobile templum quasi talamum ad celebrandas Xpi. et ecclesie nuptias * consecratum pii Pontifices convenere, domnus videlicet Berengarius divinali fretus auxilio Presul ecclesie Gerundensis et alter domnus Berengarius divo suffragante numine Barchinonensis Sedis Episcopus quos assensu Principis loci predicti, domni videlicet Poncii Geralli Vicecomitis, egregius Abbas Amatus nomine sui nominis dignitate... ad tantum consecrationis opus invitavit; ut quod suo precessori venerabilis memorie et sancte conversationis condam Suniario, primo Abbati, in iustificata senectute morte prevento non licuit facere sicut desideraverat, iste secundus Abbas Deo prestante perficeret. Igitur... successor videns idem templum Sancti Salvatoris atque cenobium iam opere consumatum, quod septimo anno Henrici regni fuerat inchoatum, largiente magnifico Gerallo Vicecomite, et Ermessinde eius coniuge, prefatus Abbas Amatus nomine auxiliante... (consilio) silio domno Poncio predicto Vicecomite, per Pontifices prenominatos, quos invitaverat, fecit consecrari, et ecclesiam, quam Xpus. anulo fidei subarravit presentium dotatium tabularum studuit titulo decorari.

Unde per auctoritate supradicti Principis nobilissimi Poncii Vicecomitis res omnes et ecclesias quas genitor et genitrix eius scriptis concesserant pro remediis suorum peccatorum et salute filiorum et conservatione honoris in proprietatem prenotati cenobii Sancti Salvatoris habendas, rogatu prescripti Abbatis ac monasticae filiolae... comuni prece concors pontificalis sententia sui ordinis gloriosa confirmatione alligavit, et res alias ubicumque et quandocumque iuste datas et dandas hac voce tali modo corroboravit. Nos Episcopi prescripti qui ad solemnitatem consecrationis templi loci Bredensis S. Salvatoris convenimus, et coram universali multitudine Episcopi basilicam dedicantes sacro crismate Regis aeterni castra delibutis altaribus consecravimus, sub divini nominis attestatione commonemus ut nulla persona, cuiuscumque ordinis, vel etatis, vel sexus, vel aliquas mobiles vel imobiles, quae iam S. Salvatoris cenobio retroactis temporibus votive ac potentialiter datae sunt, vel in futuris temporibus adhuc dandae sunt, auferat, vel auferri faciat, non extorqueat, vel extorquendas instituat. Quod qui fecerit, nisi reddiderit aut si potuerit reddi non fecerit, aut commonitus, aut se male fecisse recognoscens non emendaverit, debite excomunicationis feriatur vindicta; ita ut si inemendatus discesserit ab hac vita, sit particeps in pena cum traditore Domini Juda. Ceterum si Abbas ad consensu monachorum loci suprascripti sicut cannonica et ecclesiastica iubet auctoritas, aliquid de rebus vel quodcumque pro utilitate predicte ecclesiae acceperit, distraxerit, vel conmutaverit... siderit, ab hac ultionis iactura habeatur indempnis. Notum ergo sit omnibus ab hodierno die et deinceps, ne quisque sacrilegii crimen incurrat, et nostra episcopalis per Apostolicam traditionem successio gladio anathematis... alodium vel alodia, domum vel domos, et ecclesias cum illarum pertinentiis pascua vel prata, census vel redditus, de iure et voce cenobii Bredensis non fallat, neque tolli faciat, non celet, aut supprimat; quia omnia haec et quae data sunt... cum terminis et affrontationibus suis, aquis et aquarum decursibus cum vineis et arboribus, et omnibus terris et earum pertinenciis, in proprietatem
S. Salvatoris perpetuo iure habenda vinculo insolubili... dictum est confirmamus, et pariter cum laudabili viro seniore loci inclito Vicecomite Poncio Geralli firma securitate corroboramus; ut qui nostra instituta violaverit, per jaculum excomunicationis... maledictionis: et qui observaverit recipiat retributionem eternae benedictionis. Preterea propter consecrandum honorem eiusdem loci, ut quia Salvatoris nomini constat esse dedicatum atque consecratum... gaudeant invenire se salutem corporum, et animarum, hac tali salvitate per circuitum omne cenobium et claustra monasterii perfruantur, quatinus quicquid intra spacium sexaginta passum re... nullus malivolus homo usurpet, nullus per virtutem aut malum ingenium extrahat, non vulneret, aut quocumque modo interficiat, non locum invadat, sive assalliat. Quecumque autem persona constituti S... huius violatrix extiterit, postquam per se recognoverit, aut spacium salvitatis, quod trangressa sit vere didicerit, nisi satisfecerit aut malum quod fecit, sicut justum visum fuerit non emendaverit... Christianorum tamdiu segregata permaneat, quamdiu sese a satisfactione vel emendatione suspenderit. Hoc quidem perpetue dotis votiva sunt munera, et haec stabilitae salvitatis prefixa sunt gaudia... nostrae manus subscriptione, sicut inferius manifestum est debent credi, quo nemo in culpam possit devolvi, dum manifeste manibus nostris confirmata viderit, aut nos confirmasse per dotis huius script... vel audiendo perceperit.

Facta scriptura IIII. nonas octobris anno VIIII. Philippi Regis Francorum. = Poncius Vicecomes ss. Sig+num Sibille v... (vicecomitissa) = Sig+num Udalard Berenger. = Sig+num Arnal Arnal. = Sig+num Gerallus Josfredi. = Geral Berenger. = Sig+num Wilelmi Mironi. = Sig+num Arbert Bernart. = + Berengarius Dei gracia Gerundensis Episcopus confirmat hec omnia, salvo in omnibus honore Sedis Gerundensis. = + Berengarius Episcopus. = Petrus Abba. = Andreas Abba. = + Arnallus monachus. = Remundus monachus. = Wifredus monachus. = Guilel... (Guilelmus) = Ermengaudus levita. = Ermengaudus sacerdos et monachus hoc scripsit die et anno quo supra + cum litteras super positas in linea tercia et octava et XIII. et XIIII... llus Scolasticus. (Borrellus Scolasticus se encuentra en 1040)


XVII - Johan Buada