Mostrando entradas con la etiqueta Urbano II. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Urbano II. Mostrar todas las entradas

domingo, 21 de agosto de 2022

VII. Confirmatio vitae canonicae in eccl. Celsonensi, anno MXCVII. (1097)

VII.

Confirmatio vitae canonicae in eccl. Celsonensi, anno MXCVII. (1097)
(V. pág. 50.)

Ex arch. eiusd. eccl.

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Raimundo priori, et eius fratribus in ecclesia Sanctae Mariae Celsonensis canonicam vitam professis, eorumque succesoribus in eadem, religione permansuris in perpetuum. Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur, filii in Christo karissimi, per omnipotentis Dei gratiam aspirati primam nascentis ecclesiae conversationem, multis iam temporibus destitutam, renovare proposuistis, ut secundum patrum instituta, corde uno et una anima sub iugo regulae Omnipotenti Domino serviatis, nos religioni vestrae paterno gratulamur affectu. Et ut semel inchoata religio, auctore Deo, semper inviolabilis perseveret, tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae gremio confoventes, presentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim, ut nemini inter vos profesione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili karissime Raimunde, et eorum qui post te in eodem regimine succeserint, aut sine communi congregacionis licentia, de claustro discedere liberum sit. Quod si discesserit, et comonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit eiusmodi ubilibet a suis officiis interdicere. Interdictum vero episcoporum vel abbatum sine vestro consensu nullus absolvat, quamdiu scilicet illic canonici ordinis tenor, Domino praestante, viguerit. Preterea per presentis decreti paginam apostolica auctoritate firmamus ecclesiam Sanctae Mariae de Ivorra, ecclesiam de Taltevul, ecclesiam de Gerb, ecclesiam de Almenar, ecclesiam de Mamagastra (se parece a Monmagastre), ecclesiam de Petra alta (Pera alta : Peralta), ecclesiam Sanctae Alzaniae, ecclesiam de Concas, ecclesiam Sancti Salvatoris de Tolon, ecclesiam de Caralt (Queralt), ecclesiam de Fonte rubeo (font roig; Fuente rubia, rubea, roja), ecclesiam Sanctae Mariae de Plano. Ad haec adicientes statuimus, ut quaecumque hodie vestra ecclesia iuste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblacione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, salva episcoporum canonica rererenciâ, in quorum diocesibus heedem ecclesiae possesione sua consistunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Siqua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatenus hic fructum bonae accionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eternae pacis inveniant. Amen. = Bene valete. = Datum Pictavis per manum Johannis santae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis IIII. Kalendas Aprilis, Indictione IIII.a, Anno dominicae Incarnationis M.° XC.° VII.° pontificatus autem domni Urbani secundi papae IX.°

VII. Confirmatio vitae canonicae in eccl. Celsonensi, anno MXCVII. (1097)

jueves, 11 de agosto de 2022

XV. Urbani papae II, bulla vitam canonicam in ecclesia Sancti Ioann. Rivipullensis confirmantis, anno MLXXXIX.

XV.

Urbani papae II, bulla vitam canonicam in ecclesia Sancti Ioann. Rivipullensis confirmantis, anno MLXXXIX. (1089) (V. pág. 78.)

Ex arch. reg. Barcin. (1: Edidit Florezius (Hisp. sacr. tom. XXVIII), sed vitiatam. - P. M. Flórez -).

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, karissimo fratri Berengario Ausonensi episcopo, futurisque post eum rectoribus in abbatia Sancti Iohannis Rivipollensi in perpetuum. Iustis petitionibus aurem accommodare, iustisque votis assensum prebere nos convenit, qui auctore Domino, licet indigni, iustitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi sumus. Quia igitur inspirante Deo, karissime frater B., Beati Iohannis abbatiam secus Tezerem fluvium (río Ter), quae Rivipollensis dicitur, a saeculari dominatione eripiens, kannonicos ibi secundum Beati Augustini regulam statuisti, nos eorum professioni religionis providentes augmenta, petitioni tuae libenter annuimus, et eandem ecclesiam spetialiter in sedis apostolicae tutelam protectionemque suscepimus. Quam videlicet ecclesiam Bernardus Bisundunensis comes per manus propriae cautionem suâ potestate exutam, suâ etiam liberalitate donatario, tuis in manibus Domino recusavit, quamque tu praedictis kannonicis ad sancte vitae conservationem conferens, alodiorum tuorum collatione ditasti. Quamdiu igitur religionis tramitem secundum apostolicam disciplinam ipsi ipsorumque successores servaverint, praedictam eis ecclesiam ad honorem sedis apostolicae confirmamus, et ab ea omnem secularem dominationem excludimus. Virtute sancti Spiritus et apostolorum Petri et Pauli aucthoritate sanctientes, quatinus omnia quae hodie per tuam concessionem vel per supra dicti comitis donationem, vel per aliorum oblationem fidelium possident, sive quae in futurum iuste poterunt largiente Domino adipisci, integra eis et illibata permaneant. Eos autem, qui bona ad locum ipsum pertinentia violenter retinent, agnito praesentis tenore privilegii, secundo tertiove commoniti, nisi intra quadraginta dies ea restituerint, aut pacto congruo satisfecerint, ab ecclesiarum eos liminibus cohercemus. Tu itaque, venerabilis frater B., quia eandem ecclesiam tua industriâ liberans, tuis etiam collationibus locupletasse dinosceris, vice nostra eis omni vitae tuae tempore patrocinium et dominium exhibebis. Post tuum transitum nullus eis in abbatem prestituatur, nisi quem ipsi consensu communi, aut ipsorum pars praestantior ad honorem sedis apostolicae cum consensu Bernardi comitis, si tunc superfuerit, secundum Dei timorem elegerint. Salva tamen Ausonensium pontificum kannonica reverentiâ, quamdiu praedictam abbatiam benigne tractaverint, et huius nostri privilegii statuta servaverint. Vos igitur, karissimi filii, oportet regularis ordinis tramitem ferventer insistere, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto divinis studiosius servitiis insudetis. Ad indicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis, dilectioni vestrae dignum est mancusos III. Valentianae monetae Lateranensi palatio quotannis exsolvere, et Romanorum pontificum diligentius decreta servare. Sane hoc nostrae privilegium sanctionis siquis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, rex, princebs, dux, marchio, comes, aut vicecomes, aut persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, scienter infringere aut temere violare praesumpserit, et constitutum praedictae abbat¡ae ordinem evertere, vel eius bona invadere, molestare, aut suis usibus nequiter applicare temptaverit, secundo, tertiove commonitus, si non satisfactione congruâ emendaverit, a Christi et ecclesiae corpore potestate eum auctoritatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et missericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, Amen, Amen. Loco + sigilli. = Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi. = Bene valete. = Datum Romae per manus Iohannis sanctae Romanae ecclesiae diachoni kardinalis et prosignatoris domni Urbani papae II. Anno Dominicae incarnationis M.LXXXVIIII., Indictione XII., XIIII. Kalendas Iunii, anno pontificatus eiusdem domni Urbani secundo.

domingo, 24 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 5, bulla urbani papae II, 1099

V.

Bulla Urbani papae II. in confirmatorio canonicae Ausonensis, instauratae a D. Berengario eiusd. sedis episcopo, et archiep. Tarraconensi: anno MXCIX (1099).

(V. pág. 44.)

Nunc primum edita ex autogr. eiusd. eccl.

Urbanus episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Ricardo priori, et eius fratribus in ecclesia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli apud Ausonam canonicam vitam professia, eorumque successoribus in eadem religione persistentibus, in perpetuum. Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat.

Quia igitur vos, o filii in Christo karissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et communiter, secundum Sanctorum Patrum institutionem, omnipotenti Domino deservire proposuistis. Nos votis vestris paterno congratulamur affectu. Unde etiam petitioni vestrae benignitate debitâ..... kanonice, ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus. Et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi, vel congregationis licentia, de claustro discedere liceat, interdicimus; tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque, vestrisque successoribus in eadem religione permansuris, ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: videlicet, honorem capitiscolae cum decimis et alodiis universis, et cum omnibus sibi pertinentibus: mercatum cum toloneis, et rafigis, cum quintana, et cum ipso furno, et omnes domos, quas Guilielmus Raimundi clericus tenet, cum ortis, et ferragenale, et molendino. Item castellum Keri cum omnibus ad ipsum pertinentibus: et caetera universa, quae bonae memoriae Berengarius episcopus vestrae communiae tradidit, et scriptorum suorum indiciis, tam vivens, quam moriens, confirmavit. Universa praeterea Ausonensis ecclesiae, praebendas, et honores, seu dispensationes, quas hodie possidetis vos, qui auctore Deo, vitam canonicam ducitis, sive quas clericorum quidam obtinent, qui necdum propriis abrenuntiarunt, communitatis vestrae usibus confirmamus, quocumque in tempore illas aperiri contegerit, et quaecumque detinetis concessione pontificum, liberaliate principum, vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus ei illibata permaneant.

Ad haec decernimus, ut defuncto ecclesiae vestrae episcopo, successoris electio in vestra potissimum, vestrorumque successorum, qui canonice vixerint, deliberatione persistat. Id ipsum etiam de universis ecclesiae, seu claustri vestri praepositis, sive dispensatoribus eligendis perpetuo observandum censemus. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, imperator, aut rex, princeps, dux, comes, vicecomes, iudex, aut ecclesiastica quaelibet, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in aeterno examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, Amen. Scriptum per manum Petri notarii regionarii, et Scrinii Sacri Palatii.
= Datum Romae apud beatum Petrum per manum Iohannis Sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis Kalendis Maii, Indictione VII. Anno Dominicae Incarnationis MXC.IX. Pontificatus autem domni Urbani secundi papae XII. = Bene Valete. = Locus sigilli. (Sanctus Petrus, Sanctus Paulus.) Urbanus papa II. legimus, firmavimus.

Entradas más vistas