Mostrando entradas con la etiqueta Verneto. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Verneto. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de enero de 2023

XXXVI. Confirmatio concessionis factae A. de Verneto, Decano Illerdensi edificanti quamdam cappellam in honorem S. Annae, an. MCCLXXXI.

XXXVI.

Confirmatio concessionis factae A. de Verneto, Decano Illerdensi edificanti quamdam cappellam in honorem S. Annae, an. MCCLXXXI. (1281) (Vid. pág. 149.)

Noverint universi quod nos Guillermus Dei gratia Illerdensis Episcopus cum hoc praesenti instrumento laudamus, approbamus ac etiam confirmamus ordinationem factam in capitulo proximo preterito in ecclesia Sedis Illerdensis in festo Sanctae Mariae mensis augusti celebrato, de illa capella quae in eadem ecclesia Illerdensi post altare Beatae Mariae ad honorem Sanctae Annae et sub eius in vocatione per venerabilem et dilectum nostrum A. de Verneto, Dechanum Illerdensem constructa est ex concessione venerabilis G. de Montechateno Archidiaconi et Capituli Illerdensis gerentis vices nostras in capitulo memorato. Ratum habentes et firmum quicquid super constructione et hedifficatione praedictae capellae per predictos Archidiaconum et Capitulum in memorato capitulo actum est, seu etiam ordinatum. In cuius rei testimonium presens instrumentum per manum Bernardi de Talarno, Rectoris ecclesiae de Turribus et notarii nostri scribi fecimus et sigilli nostri appensione muniri. Quod est actum idus september anno Domini M.CC.LXXX. primo, et presentibus P. de Barbarano, canonico Ilerdensi, et G. de Perticacio (Pertegaz), Priore Fragensi (fragatí, de Fraga), cum supraposito in IIII. linea ubi dicitur et capituli, et in quinta linea ubi dicitur et capitulum.

Ego Bernardus de Talarno, Rector ecclesiae de Turribus, et notarius Domini Episcopi supra dicti de mandato ipsius hoc scripsi et sigillavi, et hoc sig+num feci.