Mostrando entradas con la etiqueta Willelmus Raymundi Dapifer. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Willelmus Raymundi Dapifer. Mostrar todas las entradas

miércoles, 15 de marzo de 2023

XXXII. Donatio Guillelmi de Montecatheno de quodam horto ad monasterium Vallis Laurae, an. MCLXI. (1161)

XXXII.

Donatio Guillelmi de Montecatheno de quodam horto ad monasterium Vallis Laurae, an. MCLXI. (1161) (Vid. pág. 135.)

Ex arch. mon. SS. Crucum.

In nomine Santae et Individuae Trinitatis. Omnibus manifestum sit qualiter ego Willelmus Raymundi Dapifer, una cum filiis meis Willelmo atque Raymundo ob remedium animae meae et parentum meorum dono et offero Domino Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Vallis Laureae in manu Petri, venerabilis ejusdem loci Abbatis et totius ipsius conventus ortum meum proprium cum omnibus pertinentiis et affrontationibus suis, cum ingressibus et egressibus suis, cum aquis et aquarum ductibus, cum omnibus ad se pertinentibus vel pertinere debentibus, sicut ego melius habeo et habere debeo. Est autem praedictus ortus in comitatu Barchinonae, in termino de Castelar, in parrochia Sancti Stephani subtus ipsa Petrosa. Affrontat autem a parte orientis in ipsa Petrosa: a parte circii in alodium Sancti Cucufatis quod tenet Arbertus de Petra: ab occidente in ipso alveo Rivipollis, et in alodium Sancti Laurentii: de meridie in alodium quod fuit Arberti Berengarii quod tenet Guillermus Sancti Martini. Sicut istis terminis concluditur et terminatur, sic ego Guillermus Raymundi dono supra dictum ortum praefatae ecclesiae et ejus servientibus, praesentibus vel futuris, ac de meo jure in illorum trado dominium et potestatem, sine meo meorumque retentu, ad faciendum quidquid ibi vel inde melius facere disposuerint ad utilitatem ipsius ecclesiae. Quod in toto vel in parte quicumque infringere vel dimovere temptaverit, et iram Dei incurrat, et post duplam compositionem haec scriptura firma, stabilisque permaneat in perpetuum sine fine. Actum est hoc pridie kalendas junii anni Domini M.C.LXI. anno autem regni Lodoici Regis junioris XXIIII. = Sig+num Willelmi Raymundi qui hoc donum facio firmarique rogo. = Sig+num Willelmi filii ejus. = Sig+num Raymundi de Monte de cada (: otra versión de Moncada). = Sig+num Bernardi, presbyteri qui hanc cartam scripsit die et anno quo supra.

domingo, 12 de marzo de 2023

XXIV. Guillelmi de Montecatheno donatio ad S. Mariam et monasterium Vallis Laureae. an. MCLIV. (1154)

XXIV.

Guillelmi de Montecatheno donatio ad S. Mariam et monasterium Vallis Laureae. an. MCLIV. (1154) (Vid. pág. 135).

Ex arch. mon. SS. Crucum.

Ad notitiam cunctorum hominum tam praesentium quam etiam futurorum perveniat qualiter ego Willelmus Raymundi Dapifer una cum filiis meis videlicet Willelmus de Monte scatani, et Raymundus de Monte scatani, et Berengarius de Monte scatani damus Domino Deo et Sanctae Mariae Vallis Laureae, et Willelmo, Abbati ejusdem loci ex omnibus monachis tam praesentibus quam etiam futuris ibidem Deo servientibus illum nostrum molendinum cum suo rego et caput rego et ipsum resclosar et cum omni suo edificio quod habemus in parrochia Sancti Martini de Cerdanola ad rivem majorem, quod nos habemus perescamis de uno manso quod donavimus Berengario de Saltels, qui hedificavit supra dictum molendinum, et de nostro jure et dominio in jus et dominium Sanctae Mariae Vallis Laureae tradimus dominium et potestatem supra dictum molendinum cum omni integritate per proprium et francum alodium. Si quis hoc disrumpere voluerit supra dicta omnia in duplo componat et insuper hoc donum perhenniter maneat firmum. Actum est hoc III. nonas julii anno XVII regni Regis Lodoici Junioris. = Sig+num Willelmi Raymundi Dapiferis. = Sig+num Willelmi de Monte scatani. = Sig+num Raymundi de Monte scatani. = Sig+num Berengarii de Monte scatani. Nos qui hoc laudamus et firmamus et testes firmare rogamus. = = Sig+num Willelmi de Castro Vetuli. = Sig+num Raymundi de Cerdanola. = Sig+num Berengarii de Saltels Bajuli. = Sig+num Bernardi de duobus rivis. = Sig+num Arnaldi, diachoni qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Entradas más vistas