Mostrando entradas con la etiqueta balneis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta balneis. Mostrar todas las entradas

domingo, 12 de febrero de 2023

VII. Confirmatio praecedentis venditionis.

VII. 

Confirmatio praecedentis venditionis. (Vid. pág. 138.)

Ex cod. arch.

(N. E. 1199; Pedro II de Aragón)

Notum sit cunctis quod ego Petrus Dei gratia Rex Aragonum et Comes Barchinonae propter multa servitia quae Domino Patri nostro illustrissimo Regi foelicis memoria contulisti, et mihi cotidie confers, dono tibi Guillermo Durforti et tuis meas duas partes de ipsis balneis et curtalibus cum eorum pertinentiis cum introhitibus (h : introitibus) et exitibus eorum, sicut melius habeo et habere debeo per vocem genitorum meorum, in burgo Barchinonae ad ipsum castrum novum. Et laudo et concedo tibi et tuis illam tertiam partem quam de praefatis balneis emisti de filiis Benestruchi Alfaguimi (alfaquí Bonastruch). Terminantur autem praefata balnea universa cum eorum curtalibus ab oriente et meridie in callibus publicis, ab occidente in tenedone Arnaldi Ferrer, a cirtio (: circio) in domibus quae fuerunt Guillermi de Vico. Sicut ab istis terminis concluduntur et terminantur haec omnia praenominata cum eorum eximentis dono et concedo tibi et tuis ut melius dici vel intelligi potest ad tuum tuorumque salvamentum de meo jure in tuum trado dominium et potestatem ad tuum proprium plenissimum liberum et franchum alodium ad quidquid inde vel exinde facere volueris ad tuam voluntatem, sine vinculo ullius hominis vel foemina, et sine ullo retentu. Si quis tamen hoc disrumpere voluerit, nil valeat, sed supra dicta in duplo componat, et insuper haec mea donationis et concessionis carta omni tempore maneat firma. Datum Barchinonae per manum Joannis de Berix, Domini Regis notarii, et mandato ejus scripta anno Domini millessimo centessimo nonagessimo nono mense junii. = Signum + Petri Regis Aragonum et Comitis Barchinonae. = S+num Artalli Dalagon. = S+num Assalicus de Gudal. = S+num Michaelis de Lusia. = S+num Petri Castan. = Sig+num Bernardi de Portella. = Sig+num Dalmacii de Crexel. = Sig+num Arnaldi de Fuxano. = + Petrus Ausonensis Sacrista. = Signum + Joannis Baxerusis, Domini Regis notarii. (: N. E. Joannis de Berix, ut supra)

martes, 24 de enero de 2023

XXXV. Constitutiones eiusdem Domini Guillermi de Montechateno bonae memoriae Episcopi Illerdensis.

XXXV.

Constitutiones eiusdem Domini Guillermi de Montechateno bonae memoriae Episcopi Illerdensis. (Vid. pág. 148.)

Cum sit officium Praelatorum publica peccata inquirere, ne sanguis subditorum de eorum manibus requiratur, ideo volumus et mandamus quatinus per omnes dies dominicos quadragessimae publice moneatis omnes parrochianos vestros discretionem habentes, ut cum teneantur ter in anno vel saltim semel peccata sua confiteri, et in Pascha recipiant Corpus Christi. Quicumque non fecerit ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens ecclesiastica careat sepultura. Item moneatis omnes publicos adulteros detinentes publice concubinas ut desistant ab adulterio et concubinas dimittant, vel in uxores ducant. Quod nisi fecerint, denuncietis excomunicatos publice in vestra ecclesia, et mandetis aliis parrochianis vestris ut hos et omnes publicas mulieres expellant, et eos etiam qui talibus domos locant similiter moneatis. Item moneatis usurarios ut ad cognitionem ecclesiae usuras receptas restituant, et caveant idonee non recipere in futurum. Quod nisi fecerint, post trinam monitionem publice factam denuncietis eos excomunicatos in vestra ecclesia: et si mori eos contingerit, non tradantur eorum corpora ecclesiasticae sepulturae. Preterea denuntietis excomunicatos mittentes manus violentas in clericos et viros religiosos, et vendentes arma Sarracenis, et etiam victualia in dampnum et praejudicium Christianorum. Item denuncietis excomunicatos nutrices filiorum Judeorum et Christianos in Judeorum servitio continue comorantes. Item denuncietis ab ingressu ecclesiae interdictos juxta constitutionem bonae memoriae G. Episcopi Illerdensis omnes manumissores qui infra annum non compleverint pias morientium voluntates, si in haec extiterint negligentes. Item denuncietis excomunicatos omnes qui statuta aliqua fecerint contra ecclesiasticam libertatem, et eorum consiliarios, ac dicta statuta servantes, nisi ea deleverint infra tempus a jure praefixum. Item moneatis parrochianos vestros et eis sub pena excomunicationis mandetis, ut in egritudine positi non ponant se sub cura Judei vel etiam Sarraceni, nec ab eis recipiant medicinam, nec cum eis simul audeant in eisdem balneis balneare. Item denuntietis excomunicatos sacrilegos et divinarios et illos qui ipsos consulant ac faciunt divinare. (adivinos; adivinar)

Item denuntietis excomunicatos Christi nomen vel Beatae Mariae Matris eius publice blasfemantes.