Mostrando entradas con la etiqueta baptisma. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta baptisma. Mostrar todas las entradas

jueves, 23 de febrero de 2023

XXIX. Litterae Alexandri Papae III. ad Guillelmum de Torroja, Archiep. Tarrac. super nece Hugonis de Cervello, Archiepiscopi, ann. MCLXXIII. (1173)

XXIX.

Litterae Alexandri Papae III. ad Guillelmum de Torroja, Archiep. Tarrac. super nece Hugonis de Cervello, Archiepiscopi, ann. MCLXXIII. (1173) (Vid. pág. 158.)

Ex autograph. in arch. eiusd. eccl.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus W. Terragonen. Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, et suffraganeis ejus, salutem et Apostolicam benedictionem. Officio nostro convenit scelera et enormitates sceleratorum corrigere, et deliquentium culpas debita animadversione punire, ne aliis de impunitate facinoris relinquatur audacia delinquendi. Sane quam graviter et enormiter deliquerint, qui in necem bonae memoriae Hugonis, quondam Terragonen. Archiepiscopi machinati sunt, fraternitatis vestrae prudentiam non debet latere. Accepimus autem quod Robertus in mortem praedicti Archiepiscopi, instigante diabolo, conspiravit, et in eum quod conceperat virus iniquitatis effudit. Quoniam igitur tam immensum et crudele facinus non possumus, nec debemus impunitum relinquere, fraternitati vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus, et mandando praecipimus, quatinus karissimum in Xpto. filium nostrum illustrem Aragonen. Regem ex parte nostra et vestra moneatis, et inducere modis omnibus laboretis, ut praedictum Robertum in regno suo nulla ratione recipiat, nec ibi velit aliquatenus retinere, nec ei exhibeat aliquam gratiam vel favorem. Si autem monitis vestris acquiescere forte noluerit, in regno ejus, omni occasione et appellatione remota, divina, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, prohibeatis officia celebrari; et in ipsum Regem, omni timore et favore postposito, excommunicationis sententiam promulgetis, et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem faciatis irrefragibiliter observari. Datum Anagniae VII. idus junii. (a: Quamquam hae litterae anni data careant, eas tamen ad ann. 1173 referimus, cum in illis Legatus Sedis Apostolicae audiat Guill. de Torroja, Archiep. Tarracon.; quod ante diem 7 junii hujus anni factum non esse certum nobis est.)