Mostrando entradas con la etiqueta cofradía. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta cofradía. Mostrar todas las entradas

martes, 3 de enero de 2023

LXXX. Institutio confraternitatis ad defensionem civitatis Barbastrensis, an. MCXXXVIII. (1138)

LXXX. 

Institutio confraternitatis ad defensionem civitatis Barbastrensis, an. MCXXXVIII. (1138) (Vid. pág. 205.)

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis Gaufridus Dei gratia Barbastrensis seu Rotensis ecclesiae Episcopus omnibus fidelibus Christianis et Deum timentibus Episcopis, Abbatibus coeterisque ecclesiae Dei ministris, reliquis quoque christiani nominis titulo presignatis salutem mentis et corporis. Dilectissimi fratres et Domini, non ignotum esse credo vestrae omnium dilectioni qualiter Barbastrensis civitas quae una fuit olim ex melioribus Hispaniae civitatibus Sarracenorum confinio posita, ipsorum persecucione et devastacione et exustione peccatis exigentibus ad praesens sit depopulata. Sed quoniam magna Omnipotentis Dei misericordia propter peccata hominum ab ipsorum defensione auxilium gratiae suae convertit, aliquando et non statim peccatores percutit, nec omnino destruit, sed eos diversis infirmitatibus et tribulacionibus ferit ut convertantur et penitentiam agant, et eis qui convertentur indulget, eosque ab omnibus defendit inimicis, sicut credimus et speramus post multorum milium Christianorum occisiones et captivitates Barbastrensis civitas habitatoribus indulgens et ipsorum exterminio finem imponens, antiqua sanctorum suorum miracula in ipsa civitate cotidie demostrare dignatur. Extra muros namque ipsius civitatis antiquissimam ecclesiam Beatae Eulaliae olim a Christianis hedificatam sed a Sarracenis destructam et desolatam, et hac de causa Christianis ignotam nostris temporibus revelavit et rehedificari praecepit. In qua ecclesia cotidie meritis ipsius Virginis et sanctorum corporum ibi quiescentium Dei cohoperante gratia plura fiunt miracula, ut multorum veridicorum approbant testimonia. Quapropter ego Gaufridus Barbastrensis Episcopus, cum eiusdem civitatis habitatoribus et aliis quam plurimis meae patriae militibus et peditibus et aliis probis hominibus in Dei nomine ad defensionem christianitatis et ad restaurationem ipsius civitatis confratrem me feci. Unde vos omnes, Christi cultores, ut dominos et fratres ammoneo, quatinus huic fraternitati et societati et Christianorum defensioni pro remissione omnium peccatorum vestrorum et absolucionem animarum parentum vestrorum succurratis, et consilium et auxilium prebeatis. Sciatis enim omnes quod Barbastrensis civitas quasi murus hac defensio tocius patriae nostrae sit posita. Quod si ipsa civitas depopulata et Sarracenis fuerit tradita, quod absit, innumerabilis multitudo Christianorum morti et captivitati tradetur, et castella et villae quae plures inde populabuntur et Sarracenis dabuntur. Omnibus itaque hominibus Deum timentibus cuiuscumque sint ordinis et dignitatis, qui ad hanc fraternitatem et societatem et Cristianorum defensionem venerint, ibique steterint vel in eodem loco stantibus de suis rebus consilium et adiutorium fecerint secundum suum posse, ex parte Dei Omnipotentis et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli omniumque Sanctorum et nostra facimus absolucionem et plenam remissionem omnium peccatorum suorum de quibus confessi fuerint et dignam poenitentiam acceperint cum emendacione. Quam absolucionem omnes Archiepiscopos et Episcopos omnimodis deprecamur ut confirment et corroborent, et manu propria subscribant. Facta est haec carta absolucionis et remissionis in Barbastrensi civitate in ecclesia Beatae Eulaliae virginis, mense junio prima Dominica eiusdem mensis anno Incarnationis Domini M.C.XXXVIII. era M.C.LXXVI. Ego Sancius Dei gratia Pampilonensis ecclesiae servus, meritis et intercessionibus Sanctorum supra scriptorum esse particeps exobto, et predictam absolucionem atque confratriam conlaudo et hoc signo corroboro. +. Ego Sancius Nagarensis ecclesiae humilis Minister meritorum Sanctae Eulaliae et aliorum Sanctorum particeps fieri desidero, hac praedictam absolucionem atque confratriam conlaudo, et hoc signo corroboro +. = Ego Michael Dei nutu Tirraçonae Episcopus supra scriptam absolucionem laudo et confirmo et omnium beneficiorum loci illius particeps esse desidero. = Ego Dodo Dei dignacione Oscensis ecclesiae servus supradictam confratriam laudo, et omnium fidelium oracionum ibique factorum seu operum particeps esse desidero. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus similiter laudo et absolucionem confirmo.

jueves, 11 de agosto de 2022

XXIII. Consecratio Guislaberti episc. Barcin., et ecclesiae S. Petri de Portella,

XXIII.  

Consecratio Guislaberti episc. Barcin., et ecclesiae S. Petri de Portella, tum et institutio confratriae in eadem, anno MXXXV (1035).: acta denique cuiusdam concilii Narbonensis. (V. pág. 117.) 

Ex autogr. in arch. monast. S. Petri de Portella. 

Anno Incarnationis dominice XXXV. post millesimum, era M.LXXIII, indictione III, epacta XX, XI. Kal. Octobris, anno V. regni Aienrici regis, convenerunt in unum in Dei Omnipotentis nomine Wifredus Sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopus, ac nobilissimus antestis Ermengaudus, necne Guifredus episcopus Carcasonensis, ut consecraret episcopum Barchinonensem nomine Guilabertum, in cenobio Sancti Petri Frontenianensis, et consecraverunt eandem ecclesiam in honore Domini nostri Iesu Christi, et beati Petri apostolorum principis, ac Sancti Iohannis Bastiste (Baptista, Babtista, Bautista), simulque beati Martini confesoris Christi. Extulerunt autem eundem locum consecrando, et grates Deo rependendo, attollentes supra sidera, et dotaverunt eamdem ecclesiam fideles et proceres, qui ad dedicacionem venerunt, de rebus sibi a Domino conlatis, prout continent scripture ab eis condite. Nos ergo iam dicti pontifices confirmamus supra dicto cenobio quidquid constructores, idest, Wifredus, et mater eius Doda, necnon uxor eius Ermetruitis, eidem loco quoqumque modo profligaverunt, vel quidquid fideles pro Dei amore ibidem contulerunt. Quam conscriptionem manibus nostris firmatam manibus praedicti Wifredi tradidimus, ut nostro iussu obediens, futuro in concilio Narbonensi illam deferens, omnibus coepiscopis illic venientibus ostentet, quatinus quod a nobis nunc est estabilitum, illorum omnium afirmacione sit roboratum. Constituo etiam inter ea ego Ermengaudus praesul sedis Urgelli, cum domno archiepiscopo Narbonensi, aliisque episcopis michi consencientibus, ut quicumque homo vel femina ad iam dictum cenobium Sancti Petri venerit, vel ad ipsam ecclesiam, atque ad alia opera ex suo proprio avere aliquem adiutorium fecerint in pane et vino, auro et argento vel aliis rebus, ab Omnipotentis Christi dextera absolutus permaneat ex omnibus maioribus peccatis, unde penitenciam abet. Si quis vero ad ipsam caritatem, que vulgo fratrias vocant, bono animo pro Dei amore convenerit, vel adiutorium ibi fecerit, seu candela per se vel per sum nuncium direxerit, similiter in Christi regno a ianitore regni celorum introductus, permaneat absolutus ex omnibus peccatis, unde penitentiam accepit, quantumque ad nos ex nostra parte attinet, totum indulgimus. Si vero aliquis in hoc sanctissimo conventu adiunctus, in propria domo aut alicubi morte fuerit preventus, constituimus ut, si fieri potest, omnes alii fratres occurrant, maximoque cum honore a confratribus deductus cum missarum sollempniis in praedicto cenobio honorifice sepeliatur, sive dives, sive pauper sit. S¡ vero indigens fuerit in tantum ut indigeat victu atque vestitu, aut certe fuerit infirmitate detentus, non neglegatur ab aliis confratribus, sed unusquisque per se aut per suum nuncium visitare curet fratrem infirmum usquequo avidius sanetur. Ut autem quis fuerit morte preventus, unusquisque ex habitatoribus huius loci in conventu monachorum annumeratus III missas in conventu celebratas, unusquisque presbiter XXX narium pro eo curet expleri. Si vero clericus fuerit, qui propriam ecclesiam teneat, et honore sacerdotali sit fultus, III tantumodo missas cantare studeat. Si autem clericus tantum, et non sacerdos fuerit, tria psalteria pro excessu fratris decantet. Enim vero si frater in longinqua regione obierit, et non potuerit corpus ad hunc monasterium deportari, statim ut eius transitus omnibus fuerit (cognitus), hoc quod statutum est, peragatur pro illius anima, et in adiutorio iam dicte ecclesie dimittat unusquisque homo vel femina unum solidum, qui vulgo dicitur grossum. Si ergo pauper fuerit, ut hoc ipsum non possit abere, quantum vires sufficierint, tantum ad iam dictam operam dimittat. 

Huic institutioni statim in eadem charta adnectitur subsequens decretum concilii Narbonensis. 

Sancta Synodus apud Narbonam celebrata X. et VII. episcoporum, presidente domno archiepiscopo sancte Narbonensis ecclesie Guifredo, atque sanctissimo sancte Arelatennensis ecclesie Raiamballo, dilectissimis filiis et fratribus catolicae atque appostolicae matris ecclesiae subditis, sacreque fidei religione instructis, omnibus videlicet hanc nostre institutionis decreta ceruentibus, benedictionis divine donum, et cum sanctis perpetuum regnum. Notum facimus dilectioni vestre, quoniam adiit nos quidam illustris vir Guifredus nomine, petens confirmari a nobis ea quae cenobio beati Petri apostolorum principis a se suaque genitrice amore Dei constructo fuerant tradita atque concessa iure hereditario, quaeque fuerant adquisita adquirendaque alicuius dono. Nos vero petitionibus illius faventes, et Santorum Patrum precepta servantes decernimus, iustoque indicio agendum putamus, ut cuncta que illius cenobii sunt iuris, inconvulsa permaneant, atque integra nostrâ auctoritate confirmata. Interdicimus itaque atque obtestamur omnes, ut nemo aliquando presumat, neque ipsius Guifredi filii, neque quisquam sui generis futuris veniens temporibus, quicquam abstraere, tollere, minuere, disrumpere ex his quae supra dicto debentur cenobio. Si qui autem nostris praeceptis paruerint, et ammonitionibus obtemperaverint, Dei nostri gratiam eos cupimus consequi, et eterne retributionis gaudiis ditari. Qui ergo, quod nolumus, contemptores huius sancte institutionis extiterint, et nostrarum precum vocibus non obedierint, noverint se Dei Omnipotentis, et Sanctorum omnium illius iudicio damnari, et nostri excomunicatione conventus a cetu fidelium cunctorum separari, donec digno satisfactionis munere spem consequatur venie. Hec autem ut diligentiori, et ampliori firmentur decreto, manibus nostris firmavimus, et cunctis coepiscopis nostris firmandum mandavimus. 

Et ego Wifredus sancte prime sedis Narbone archiepiscopus, cum sanctissime vite merito sancte Arelatensis ecclesiae Raiamballo episcopo, cum aliis coepiscopis X et VII in concilio Narbonensi congregatis, rogatu Guifredi venerabilis viri, qui iam dicti loci noviter fundator extitit, pro Dei amore et beati Petri apostolorum principis honore, facimus constitucionem prephato loco, ut quicumque homo vel femina iam dictam institucionem domni Ermengaudi episcopi Urgellitani obaudiens, ad iam dictam fratriam venerit, sicuti prelibatum est, pro remissione suorum peccaminum, vel ad iam dictam ecclesiam ex rebus propriis, vel in lumine ecclesie adiutorium fecerit, quantum unius denarii precium potest estimari, de parte Dei et nostra maneat absolutus de I. ex maioribus peccatis, quod plus timet, et unde maiorem penitentiam abet. Constituimus etiam ut in diebus XL.e quicumque fidelium ibi usque in Pascha in servicio Dei perseveraverit, et lampada eius tota XL.a in ecclesia beati Petri apostoli arserit, sive ille qui toto tempore XL.e aliqua necessitate constrictus ibi perseverare minime potuerit, et tamen lampada ipsius per totum tempus XL.e in prephata ecclesia competenti tempore arserit, si penitentiam trium vel duorum aut certe unius diei tenuerit pro amore Dei et honore Sancti Petri, ex tribus vel duobus unum diem usque in capud XL.e, solvimus. Si quis autem pro remissione peccatorum in penitentiam abet, ut ad ecclesiam Sancti Petri Rome cupiat pergere, et ad iam dictum cenobium Sancti Petri peregrinus cum propria candela septies venire studuerit, tantum illi prossit, quomodo si longi itineris peregrinationem tenuerit. Qui vero ad iam dictam ecclesiam tres magistros (sic) vel certe duos XL.e diebus in pane et vino atque redemptione detinuerit, tantum mercedis accipiat, quantum si sancti sepulcri desiderio ductus, illic pergere voluerit, et gratiam Dei promereatur, et apostolicâ benedictione roboratus, nostrâ omnium adfirmatione et absolutione solvatur. Amen. Ermengaudus gratiâ Dei Urgellensis epus SS. (ab anno 1010 ad 1035.) = Guifredus Narbonensis ecclesiae epus SS. = Raiambalo (Riamballo antes) archiepiscopus Arelatensis +. = Stefanus epus Atensis +. = Willelmus epus Agatensis +. = Oliva epus Ausonensis + (ab anno 1018 ad 1046). = Raimundus gratiâ Dei Ausonensis epus (a 1110 ad 1146). = Bernardus epus Coseranensis +. = Arnallus presul + Tolosa +. = Wifredus praesul Carcasonensis + (ab an. 1031 ad 1054). = Ugo epus ecclesiae Uzetensis +. = Barnardus (sic) epus Comeniensis +. = Barnardus Lutevensis epus +. = Arnallus epus Magalonensis +. = Berengarius epus Elnensis +. = Froterius epus Nemaucensis +. = Petrus epus Cabalonicensis +. = Berengarius archiepiscopus Terragonensis + (a 1174 ad 1194). = Petrus epus +. = Bernardus Bitterrensis ecclesiae praesul +. = Willelmus gratiâ Dei Ausonensis ecclesiae + (a 1046 ad 1075). = Bertrandus epus Barchin. confirmat (a 1086 ad 1095). = Guislibertus Barchin. praesul (a 1035 ad 1065). = Berengarius Dei gratiâ Gerundensis epus (a 1051 ad 1093). = Remundus epus Rotensis SS (a 1076 ad 1094). = Guillelmus gratiâ Dei Urgellitanus praesul, qui haec statuta auctoritate episcopali confirmat (a 1040 ad 1075) = Arnulfus epus (certe Rotensis ab ann 1025 ad 1067.) = Dalmacius archiepiscopus Narbonensis. = Fulconi gratiâ Dei Barchinon. epus (a 1095 ad 1099.) = Raimundus Dei gratiâ Ausonensis epus (a 1186 ad 1194). = Petrus Ausonensis epus (a 1147 ad 1185.) = Datum per manus Bonifilii notarii die et anno prefixo. = Oto indignus gratiâ Dei tamen Urgellensis epus (a 1095 ad 1122.) = Bernardus gratiâ Dei Urgellensis epus (a 1142 ad 1162.) = Ego Bernardus Rogerii licet indignus Urgellensis ecclesiae epus hanc confratriam ex parte Dei et nostra laudo et confirmo (a 1163 ad 1166).