Mostrando entradas con la etiqueta lectica. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta lectica. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

VIII. Adventus et receptio Domini Episcopi.

VIII.

Adventus et receptio Domini Episcopi. (Vid. pág. 68).

Ex Act. capitular. eccl. Gerund. eod. ann.

Die Dominica XII julii 1528 inter X et XI horas ante meridiem rumores audiebantur in civitate et tumultus fiebat de domino Episcopo. Adventabat enim et nunciatum est in sua villa de Baschara hac proxime nocte preterita dormivisse, quodque in castro de Mediniano ad prandium esse venturum. Deinde alius nuntius et viatores quidam post paulum jam ad Medinianum venisse nunciabant. Praecedebant amici et servitores ac familiares subsequebantur alii noti cives milites ad eum salutandum, et demum omnis populus occurrebat ad adventum Domini post tam longam absentiam. Alii vero Medianum attigerunt, alii ad Costam rubeam, ad Pontem, ad Crucem cohopertam, alii senes vel graviores personae, prout Jurati et consiliarii civitatis eum suis insignibus et massis erectis ad capellam seu ecclesiam Beatae Mariae de Pilario obviam ierunt. Veniebat in lectica dictus Reverendissimus Dominus Episcopus fractus ex itinere et captivitate septem mensium peracta in posse Gallorum apud Marsiliam maceratus, omnibus bonis expoliatus cum longa barba tristitiam pre se ferente. Pergebant familiares sui tenuis vestibus induti prout solent evadentes e captivitate. Senes cum mulieribus et parvulis ad portam urbis properabant. Interim inter quintam et sextam horas post meridiem de lectica mulam conscendens appropinquabat dominus Episcopus ad portam magna militum caterva constipatus inter Juratos et consiliarios civitatis existens. Sicque ingressus civitatem equitabat. Non enim recta via per portam quae Supraporta dicitur ibat ad ecclesiam Sedis, sed egrediendo plateam Sancti Petri ad dexteram per vicum magnum qui per medium civitatem secat, declinavit, indeque ad plateam Sancti Felicis et plateam Caulium perveniens ad Pontem lapideum usque perrexit. Deinde ad plateam Vini flectendo per per vicum Civium et plateam Olei ac novissime per vicum Calli seu Sancti Laurentii ecclesiam Sedis appropinquabat. Interim vero trahebantur duae campanae majores et processio in eadem ecclesia parabatur. Hora vero competenti processionaliter canonici et alii clerici ecclesiae cruce maiori precedente obviam per descensum scalae ibant hoc videlicet modo: quod canonici et antiquiores precedebant, coeteri vero per ordinem sequebantur: crux in superiori parte scalae stetit: processio autem suo ordine predicto in duos consuetos choros partita per scalam descendebat, quousque antiquiores in plano inferiori pervenerunt. Tunc consistentes expectabant dominum Episcopum qui jam appropinquabat. Cum vero ipse dominus Episcopus pervenisset ad pedem scale et a vectura descendisset ad primum planum scalae cum consiliariis, militibus et aliis primariis civitatis in multitudine grandi conscendit, ubi humanisse inter amplexus quosdam de canonicis qui proprius aderant manum sibi deosculantibus salutavit. Repente Precentores qui octo fuerant electi cum capis ibi jam parati inchoarunt Te Deum laudamus cum sollemni cantu. Sicque revertentes ad ecclesiam non priori ordine quo venerant sed antiquiores ultimi incedebant cruce precedente cantantibus organis et pulsantibus campanis ad altare majus pervenerunt. Postquam vero Te Deum finem fecit, dictus dominus Episcopus dixit versiculum Benedicamus Patrem et Filium, etc., et postmodum Oremus cum Oratione de actione gratiarum flexis genibus. Ut autem surrexit a terra multos eum adientes ad oscula et amplexus recepit. Verum quia aderant Jurati et multitudo plebis qui eum expectabant statim ab altari egrediens cum omni populo versus palatium direxi iter, ubi gratias referendo dominos Juratos et populum dimissit de suo adventu laetos.