Mostrando entradas con la etiqueta modiatas. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta modiatas. Mostrar todas las entradas

lunes, 19 de diciembre de 2022

XV. Cessio Hildesindi, Abbatis S. Petri Rodensis Mascharoni presbitero an. DCCCCXC. (990)

XV. 

Cessio Hildesindi, Abbatis S. Petri Rodensis Mascharoni presbitero an. DCCCCXC. (990) (Vid. pág. 46). 

Ex autogr. in arch. S. Petri Rodensis. 

In nomine Dni. Ego Hildesindus Presul vel Abba cum cuncta congregatione Sancti Petri cenobio Rodas, tibi Mascharoni pbro. Certum quidem et mani... (manifestum) quia venisti ad nos et expetisti nobis de vineas nostras, ut tibi daremus propter alium tuum alodem quem tu dedisti ad domum Sancti Petri in villa Molan... ipse vinee modiatas III in terminio de Riardo in locum quem vocant Reconchum, et alia vinea que fuit de Arsindo. Volumus enim atque tibi firmamus, ut ista omnia teneas et possideas in vita tua propter ipsum tuum alodem superius pretaxatum... Post obitum vero tuum remaneant ipse vinee cum omnia que ibi potueris adquirire vel augmentare ad domum Sancti Petri ab integro. Quod si aliquis tibi as vineas inquietare voluerit, non eas valeat vindicare, sed componat eas tibi in duplo, et in antea ista donatio firma permaneat. Facta scriptura donacionis II kal. julii anno III quod cepit Ugo regnare. Johannes gratia Dei Abba in vice domni. Hildesindi Episcopi. = Miro monacus et levita. = Atto mon. et sacer. = Livola monacus. = Obunbellus mon. = Dodo mon. = Seniofredus.  = Petrus mon. et sacer. = Garsias pbr. = Augo sacer. et mon. = Benedictus pbr. et mon. = Bernardus levita qui hanc scripturam fecit + die et anno quo supra.

sábado, 27 de agosto de 2022

VI. Acta consecrationis ecclesiae S. Mariae in castro Lilieto, facta a Sisebuto II. episcopo Urgellensi, anno DCCCXXXIV. (834)

VI. 

Acta consecrationis ecclesiae S. Mariae in castro Lilieto, facta a Sisebuto II. episcopo Urgellensi, anno DCCCXXXIV. (834) (V. pág. 57.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

In Dei omnipotentis nomine, et Salvatoris nostri Ihesu Christi: temporibus domni et piissimi imperatoris nostri Hludouvici (variante de Ludovico, Ludwig, Luis): nos homines commanentes in castro Lilieto subter notati, propter ammorem (amorem) Dei, et remedium animae nostrae, locum antiquitus vocitatum sanctae Mariae virginis matris Domini, sancti Petri et sancti Iohannis Babtistae, adiuvante Domino, unâ cum antestite nostro domno Sisebuto episcopo, ad restaurationis culmen adduximus, et ud potuimus canonice condotavimus illut. Ego enim in primis Servus Dei, praesbyter, dono et concedo partibus sanctae Mariae, sancti Iohannis, et sancti Petri terram cultam, quam in honore ipsius ecclesiae fecimus subtus ipsas ecclesias, condaminam modiatas viginti, et ex alio latere de parte orientis do vinea plantata modiatas tres, et terra culta, qui est iuxta ipsa vinea modiatas decem, et subtus ipsa terra do et concedo mulinarem anticum, et duos boves. Similiter et nos Mancio, Elias, et Domnulus donamus, et concedimus subtus ipsas ecclesias terram cultam capiente quartatas sex. Ego Longovardus dono ad supra dictas ecclesias bovem unum. Similiter ego Aspandus dono et concedo ad supra dictas ecclesias, in locum qui dicitur ad Pogium, ex terra aravile capiente semodio. Haec omnia sana mente, sanoque animo, et diga (digna) voluntate ad domum sanctae Mariae genitricis Domini, et titulum sancti Petri, et sancti Iohannis Babtistae damus, atque concedimus, et obtamus in finem esse mansurum. Quod si nos iam superius praenotati, idest, Servus Dei, praesbyter, Mancio, Elias, Domnulus, et Longovardus, vel quislibet ex filiis nostris, adque heredes, seu quislibet homo contra hanc dotem vel donationem venire temptaverit, primum indignus ira Dei incurrat, postea vero fisco regis, insistente principe vel iudice, auri libras quinque componere compellatur, in antea vero dotis vel donatio nostra firma permaneat. Facta donatio vel restauratio sub die XV. Kalendis Decembres, anno vicessimo imperatoris nostri serenissimi Hlodouvici Augusti. = Servus Dei, praesbyter, qui hanc donationem manu mea roboravi et subscripsi. = Sig+num Mancioni. Sig+num Eliani. Sig+num  Domnuli. =  Sig+num Longovardi. Sig+num Aspandi. = Sig+num Leuvani, qui hanc dotem vel donationem fieri iussimus, et testes rogavimus qui hic scriberent, vel signa sua facerent. = Sidila praesbyter subscribo. = Asenarius subscribo. = Abielde subscribo. = XV. Kalendas Decembres restaurata a Sisebuto episcopo et subscripta. + Sisebutus + = Kalorcus (Kalordus, Calordo) abba, qui hanc dotem vel donationem scribsi, et subscripsi die et anno quod supra.