XXI.
Alexandri III rescriptum ad Guillermum Petri, Episcopum Illerdensem super libertate sepulturae et ecclesiarum fratrum Templariorum. (Vid. pág. 115.)
Ex arch. eccl. Rotens.
Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri G. Hylerdensi Episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Ex relacione fratrum ospitalis Jherosolimitani nobis innotuit, quod cum quidam frater ipsorum, M. nomine, de praesenti vita migrasset, tu eum in eorum cimiterio sepeliri prohibuisti. Unde quoniam indecens est et honestati contrarium, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatinus, si ita est, praedictum M. qui (espacio largo) infra murum servatur reconditus, et alios fratres qui crucem susceperunt, et professionem fecerunt, cum eos contigerit de hac luce subduci, in cimiterio suo libere de coetero sepeliri permittas, ita quod nullum ulterius scandalum, injuriam ex hoc patiantur. Preterea nobis de tua fraternitate graviter conquaeruntur asserentes quod eis ecclesiam de villa Rateria, quam tua discrecio ipsis contulerat, et, ut aiunt, scripto proprio confirmarat, absque judicio et causa racionabili abstulisti. Quia igitur ipsos fratres pro religione et piis operibus, quibus devote intendunt, nos convenit diligere, et suam eis justitiam conservare, nichilominus tibi praesentium auctoritate mandamus, ut si ita est, sicut nobis proponunt, ipsam eandem ecclesiam eis sine molestia et contradicione restituas, et libere ac quiete dimittas. Quod si nolueris nostro super hoc mandato parere, nos pretermittere non poterimus, quin ex nostri officio debito praedictis fratribus, sicut dignum fuerit, assistamus. Datum Senone VII. kalendas februarii.