Mostrando entradas con la etiqueta papa. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta papa. Mostrar todas las entradas

lunes, 24 de abril de 2023

V. Oratio coram Sanctissimo Domino nostro Papa, Joanem, Maioricensem Episcopum

V. 

Oratio coram Sanctissimo Domino nostro Papa, facta per reverendissimum in Christo patrem Dominum Joanem, Maioricensem Episcopum, et serenissimi Domini Regis confessorem, circa medium saec. XV. (Vid. pág. 77.)

Ex cod. ms. saec. XV. exeunte biblioth. Episcop. Maioricen.

Nemo quidem etiam doctissimus et eloquentissimus, Sanctissime Pater, et tremente Princeps ecclesie, de tuae divinae vocationis prerogativa, et summae potestatis excellentia posset vel pauca disserere. Sunt quidem res altissimae considerationis; quia mentis humanae aciem transcendunt, et exuperant omnem sensum. Ego vero, licet indoctus et rusticus eloquentia, iuxta mei ingenii parvitatem paucula disseram impolita, eo maxime quia prohibuit Dominus in templo suo plantari nemus. Vestram siquidem vocationem, Pater beatissime, non humanam sed divinam arbitror. Et perspicuum est quia in omnibus naturis ordinatis invenitur aliquid quod est secundum motum propiae naturae ut cum aqua tendit ad centrum; aliud vero quod ut secundum motum superioris naturae, ut cum movetur circa centrum secundum fluxum et refluxum. Sic profecto creatura rationalis in suis actionibus et electionibus duplex habet principium sui motus. Unum quidem interius, quod est ratio humana: aliud vero exterius, quod est instinctus divinus, seu motus Spiritus Sancti. Reverendissimi autem Domini Cardinales, et Sanctae Romanae Ecclesiae patres conscripti in tua sanctissima electione non quidem fuerunt moti a principio intrinseco rationis humanae; quoniam non per ampla consilia, non per varias deliberationes, non per humanae prudentiae, dissertum, sed subito a Spiritu Sancto per dona consilii et intellectus, sapientiae atque scienciae moti, te in Christi Vicarium et Summum Pontificem unanimiter et concorditer elegerunt. Quia iis, qui moventur a superiori principio, non expedit conciliari secundum rationem humanam; moventur enim a meliori principio, quam sit ratio humana, inquit Aristoteles in capitulo de bona fortuna. Ac, Pater beatissime, non ab hominibus, sed a Deo vocatus es, velut Aaron, ut sis sponsus Ecclesiae, quem super reliquos arctus eiusdem cernimus eminere, praestantissimeque omnium, tanquam supra elementa coelum, tanquam arcem inter reliqua urbis moenia. In hac arce tua regalem quandam dicimus praesidentiam eminere, cui omnia Corporis Christi mystici membra parere debent ut Principi, ancillari ut Deo. Bene clamat legislator Moyses: si quis noluerit obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino, moriatur homo ille. Quoniam tamquam peccatum ariolandi est nolle acquiescere; et sicut scelus idolatriae nolle obedire, inquit divina Scriptura, et iure damnationis sustinet sententiam si quis contempserit summi Pontificis obedientiam, tamquam si contempserit divinitatis potentiam, inquit Glosa super illo Christi verbo: qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Animadverte igitur Pater beatissime, quoniam cum esses parvulus in oculis tuis, caput factus est in tribubus; non quidem ad influendum, quoniam haec ratio capitis solius Christi est; sed ad gubernandum et providendum. In hac autem tua divinissima providentia ostende te, non Dominum, sed patrem et matrem subditorum: patrem corripiendo, matrem fovendo; sed suspende verbera, produc ubera: pectus tuum lacte pinguescat, non typo turgescat; et si severitate opus sit paterna sit, non tyranica. 

Tuae vero summae potestatis excellentiam, pater beatissime, magis admirari, quam declarare licet; quoniam pravum et iniquum censeo non admirari te hominem admiratione dignissimum. Tu enim homo, non quidem animalis; quia animalis homo non sentit ea quae Dei sunt; sed homo utique spiritualis; non tam quia spiritu vivis, et spiritu ambulas; sed homo certe spiritualis ab illa plenissima et spiritualissima potestate dictus, qua omnia diiudicas, et ipse a nemine iudicaris. Unde spiritualis potestas terrenam potestatem habet instituere, ut sit, et iudicare, si bona non sit. Ipsa vero a Deo primum instituta a nemine iudicatur, inquit Hugo, secundo de sacramentis. Hanc potestatem, Pater beatissime, non ab hominibus, sed a Christo inmediate accepisti. Nam electio quam de Summo Pontifice Romana celebrat ecclesia, dispositio quaedam est, non formae introductio: unde non ecclesia, sed Christus inmediate te hominem spiritualem formavit, et creavit ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem quidem quantum ad impressionem caracteris episcopalis: ad similitudinem vero, quantum ad plenitudinem potestatis, et jurisdictionis universalis. Hanc potestatem, Pater beatissime Cesar non habet, non Reges, non populi, nec totus denique clerus, nisi tantum dependentem aut subordinatam. Hanc potestatem si quis usupare praesumpserit, haereticus est, et a fide devius; quia omnis qui Romanae ecclesiae privilegium, ab ipso summo capite ecclesiarum traditum, auferre conatur hic proculdubio hereticus est: fidem quippe violat, quia adversus illam agit, quae mater est fidei, ut in Decretis habetur XXII. dist. Hanc potestatem, Pater beatissime, tu non potes subicere: quoniam in optime ordinatis idem esse summum et subditum manifestam implicat contradictionem. Facere autem aliquid implicans contradictionem, nedum humanae, sed divinae repugnat omnipotentiae. Imposibile enim iuris est; ut Summus Pontifex constituere possit alium equalem aut maiorem se: sicut Deus Trinitas non potest alium Deum facere aequalem sibi, aut maiorem se: verba sunt Alvari de Statu et planctu ecclesiae. Propter hanc potestatem, Pater beatissime, admirabile et stupendum est nomen tuum in universa terra. Hinc est quod cuncti qui Christum vere colunt, gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur; ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum regnum omnium saeculorum; quod de regno ecclesiae, et nullo altero intelligendum puto. Propter hanc potestatem, Pater beatissime, tu es sacerdos magnus, summus Pontifex, Princeps Apostolorum. Tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Ecce quam praecelsis titulis, Pater beatissime, propter hanc potestatem tua Sanctitas decoratur. Propter illam te quasi Deum in terris colo: tibi obedio, atque adoro vestigia pedum tuorum orans Christum, cuius vicem geris in terris, ut eius sponsa, nostra mater Ecclesia; sub tua divinissima providentia digne et laudabiliter gubernetur; et tu, Pater beatissime ad multos annos valeas feliciter et in evum. Amen.

lunes, 20 de marzo de 2023

XXXVII. Eiusdem Alexandri III. rescriptum de exemptione monasterii SS. Crucum

XXXVII. 

Eiusdem Alexandri III. rescriptum de exemptione monasterii SS. Crucum ab obedientia Archiep. Tarracon. et Episcopi Barchin. donec lis praedicta finiretur, an. MCLX. (1160) (Vid. pág. 136.)

Ex arch. mon. SS. Crucum.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Abbati et fratribus Vallis Laureae salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam super jure parrochiali loci, in quo monasterium vestrum incoepistis, inter venerabiles fratres nostros Terragonen. Archiepiscopum, Apostolicae sedis Legatum, et Barchinonen. Episcopum quaestio est exorta, per Apostolica vobis scripta mandamus quatinus neutri illorum jure parrochiali obedientiam vel reverentiam exhibeatis, donec determinatum fuerit ad quem illorum praescriptus locus debeat de jure spectare. Datum Benevent. IIII. idus septembris (a).

(a) Quamvis breve hoc et praecedens data careat, ad ann. tamen 1160 referimus, quo monasterium SS. Crucum erigi caeptum est, postquam per decennium in Valli Laureae monachi consederant. Quod autem inter Barchin. et Tarracon. Episcopos super iurisdictione eius loci decertaretur, in causa erat situs novae domus SS. Crucum, quae confinium et limes est utriusque dioeceseos. Unde et adhuc sub iudice lis est, monasteriumque illud non vere nullius, sed alicuius non determinatae dioeceseos dicere debemus.

jueves, 23 de febrero de 2023

XXVI. Alexander III., Hugoni de Cervillione, 1164

XXVI.

Alexander III. Hugoni de Cervillione, Archiepiscopo Tarraconensi concedit ut beneficia ecclesiae Barchinon. dum vivat retineat, an. M.C.LXIV. (1164) (Vid. pág. 153.)

Ex arch. eccl. Barcin. Lib. 1. Antig. núm. 36.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Hugoni, Terrachonensi Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem. 

Pro maxima, quam de prudentia et honestate tua habemus fiducia onus regiminis Terrachonensis ecclesiae sollicitudini tuae per obedientiam imposuimus, atque de quiete ad laborem, de divitiis ad paupertatem te invitum et renitentem transmissimus. Quia igitur necessitatibus tuis paterna sollicitudine providere Nos convenit, totum beneficium (a: Sacristiae scilicet) quod a Barchinonensi ecclesiae et a Venerabili fratre nostro Will. (Wilhelm, William, Wilielmus, Guillermo, Guillem, etc.) eiusdem ecclesiae Episcopo hactenus habuisti, ad sustentationem tuam in vita tua tibi concedimus, et praesentis scripti pagina confirmamus.
Datum Senone VII. kalendas julii (a: Cum Alexander III. Turonis in Gallia Concilio celebrato octavo die Pentecosten ann. 1163. inde in Senonas transierit, ibique annum fere et dimidium commoratus fuisset, recte hoc breve Senonis datum ad ann. 1164 adscribimus).

martes, 21 de febrero de 2023

XIV. Bulla saecularizationis S. M. E. Tarraconensis, an. MDXXX. (1530)

XIV.

Bulla saecularizationis S. M. E. Tarraconensis, an. MDXXX. (Vid. pág. 82.)

Ex Carthul. eiusd. eccl.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Ad perennem rei memoriam
In eminenti militantis Ecclesiae specula constitutus Romanus Pontifex, B. Petri coelestis Clavigeri successor in cunctas orbis ecclesias, terraeque amplitudinem praecipuum facultatis obtinens principatum inter curas multiplices quibus ocurrentium negotiorum varietatibus obsidetur, illam libenter complectitur, per quam metropolitanarum ecclesiarum insignium plantata supprimendo, et earum statum muttando, venustas et decor augeatur, ac divinus cultus et animarum salus suscipiant incrementum, prout ecclesiarum, personarum, locorum et temporum qualitatibus et conditionibus diligenter consideratis, conspicit in Domino salubriter expedire. Sane pro parte filiorum dilectorum Capituli Tarraconensis, ordinis Sancti Augustini, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod licet in dicta ecclesia sub invocatione gloriosae Dei Genitricis Virginis Mariae dicata mensa capitularis a mensa archiepiscopali prorsus distincta, ac viginti tria loca et totidem canonicales portiones pro viginti tribus canonicis dicti ordinis, et una alia canonicalis portio per Archiepiscopum Tarraconensem pro tempore existentem percipi solita, necnon duodecim dignitates, quarum singulis una praepositura perpetuo anexa existit, ac duo regularia, prima et secunda succentoriae nuncupata, quarum ac singularum dignitatum praedictarum, dum pro tempore vaccant, collatio et provisio ad Archiepiscopum et Capitulum praefatos communiter pertinent, et tria alia saecularia per ipsos Capitulum personis ad eorum nutum amovilibus concedi solita, videlicet, sutricis, lotricis et dormitoris nuncupata officia fore noscantur; tamen cum canonici ipsius ecclesiae, cui Archiepiscopus saecularis praeese consuevit, pro tempore existentes, qui in eorum receptione habitum dicti ordinis seu superpelliceum album ab ipso Archiepiscopo, seu ejus in spiritualibus Vicario generali suscipere, et deinde in ejus manibus professionem regularem emittere, et juxta ipsius ecclesiae consuetudinem in hujusmodi professionis emissione, votum obedientiae, aliis castitatis et paupertatis votis non expressis, emittere solent, in domibus privatis extra dictam ecclesiam et illius ambitum pro illorum libito ad instar canonicorum ecclesiarum saecularium habitent, et a longo tempore citra bona etiam patrimonialia in particulari possidere, ac fructus, redditus et proventus benefficiorum ecclesiasticorum per eos pro tempore obtentorum, in eorum usus convertere, necnon de bonis per eos adquisitis disponere consueverint, etiam nullo forsan jure, aut authoritate sufficiente, ac ex frequenti illorum cum saecularibus etiam ad dictam ecclesiam confluentibus conversatione, vitam a regularibus institutis ejusdem ordinis alienam ducere quodammodo inducantur; quo fit, ut vota sua Altissimo juxta eadem regularia instituta non reddentes, animarum suarum saluti minus consulant, paucique reperiantur viri nobilitate generis et litterarum scientia insigniti qui ordinem ipsum in praefata ecclesia profiteri, et ad illius regularem observantiam obligari velint, ac plerumque in dicta ecclesia sint canonici, quorum industria et favore bonorum et jurium conservationi, et aliis illius necessitatibus, ut expediret, consuli non potest, si in praefata ecclesia ad praesens pastore carente, ac illius locis et canonicalibus portionibus, necnon dignitatibus et officiis, succentorius nuncupatis, praedicti ordinis Sancti Augustini et status regularis, necnon sutricis, lotricis et dormitoris officia praedicta poenitus suprimerentur et extinguerentur, ac illa ad statum canonicorum et presbyterorum saecularium ad instar Valentinen. et Toletanen., ac aliarum metropolitanarum saecularium regnorum Hispaniarum reducerentur, necnon omnes et singulos fructus, redditus et proventus suprimendorum officiorum hujusmodi mensae capitulari praefatae perpetuo applicarentur et appropriarentur, profecto foeliciori statui et successui, et bonorum ac jurium conservationi, necnon oportunae subventioni ejusdem ecclesiae et illius personarum salubriter consuleretur, et illa decentior et venustior redderetur, ac personae qualificatae, quae in ea canonicatus et prebendas ac dignitates et officia obtinere vellent, et quarum favore ipsius ecclesiae decus, honor, status et utilitas incrementum susciperent, facilius experirentur, cultusque divinus in ea, et eadem Christi fidelium devotio cum spirituali consolatione et animarum salute per amplius vigeret et augeretur.

Quare pro parte ipsorum Capituli nobis fuit humiliter (se lee humilliter) supplicatum, ut in ecclesia Tarraconensi ac omnibus et singulis illius locis et canonicatibus, porcionibus, necnon dignitatibus et  succentoriis nuncupatis officis praedictis, ordinem Sancti Augustini, ac omnem statum ac dependentiam regulares, necnon sutricis, lotricis et dormitoris officia praedicta poenitus et omnino suprimere et extinguere, ipsumque statum regularem et statum canonicorum, presbyterorum et clericorum secularium immutare, et ad statum saecularem reducere, necnon Capitulum saeculare in ea instituere, ac omnes et singulos fructus, redditus et proventus supprimendorum officiorum hujusmodi eidem mensae perpetuo applicare et appropiare, aliisque in praemissis oportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui ecclesiarum quarumlibet, praesertim metropolitanarum et illarum personarum salubrem statum, decorem et venustatem, ac divini cultus augmentum, et animarum salutem sinceris desideramus affectibus, singulares personas Capituli hujusmodi a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis in jure vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus, vel quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes, ac mensae capitularis, necnon singulorum locorum et canonicalium portionum ac dignitatum et officiorum praedictorum, fructuum, redditum et proventuum, veros annuos valores praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, in ecclesia Tarraconensi, ac omnibus et singulis locis et canonicatibus, portionibus, necnon dignitatibus et succentoriis nuncupatis officiis praedictis, ordinem Sancti Augustini, ac omnem statum omnemque dependentiam regulares, necnon sutricis, lotricis et dormitoriis officia supra dicta authoritate Apostolica, tenore presentium poenitus et omnino supprimimus et extinguimus, ipsumque statum regularem canonicorum, presbyterorum et clericorum saecularium immutamus, et ad statum saecularem reducimus, et Capitulum saeculare in eadem ecclesia Tarraconensi instituimus, necnon dilectos filios Galcerandum de Icart, Petrum Ferrarium de Busquets, Joannem Ximenez, Franciscum de Soldevila, Nicolaum Burguera, Onufrium de Biure, Eulogium etiam de Soldevila, ecclesiae Tarraconensis negotiorum gestorem, Matheum Jaques, Joannem Damianum Miret, Onufrium de Copons, Bartholomeum Fuster, Joannem Cesse, Petrum Corres, Joannem Fonts, ac omnes et singulos alios ipsius ecclesiae Tarraconensis canonicos, etiam illius dignitates et officia obtinentes, ordinem praedictum tacite vel expresse inibi vel alibi professos, ab observatione constitutionum, ordinationum et consuetudinum regularium ordinis et statutorum ecclesiae Tarraconensis praedictorum, et quorumcumque per eos in professione hujusmodi emissorum votorum, obedientiae et castitatis votis dumtaxat exceptis, necnon regulae Sancti Augustini, et secundum illam divini officii recitationis, ita ut canonici saeculares ipsius ecclesiae Tarraconensis existant, et pro talibus habeantur et reputentur, ac de coetero habitum dicti ordinis gestare, et ejusdem ordinis regularia instituta, ordinationes, difinitiones et mores etiam quoad divinorum in eadem ecclesia celebrationem, jejunia, ritus et ciborum usum, et alia quaecumque, quae ratione dicti ordinis observare tenentur, in futurum observare minime teneantur; sed in habitu, ceremoniis, victu, in usu, habitatione, moribus et vita, quoad omnia saecularibus canonicis Valentinen. et Toletanen. ad aliarum metropolitanarum ecclesiarum saecularium regnorum praedictorum, et absque alicujus apostasiae nota vel censurae ecclesiasticae incursu, conformare, et de bonis eorum quibuscumque, etiam in articulo mortis, libere disponere possint et debeant, ac loca et canonicales portiones, canonicatus, et praebendae saeculares, necnon singulae dignitates etiam seculares et officia succentoriae nuncupata similiter saecularia, et singulis dignitatibus singulae praepositurae, ut prius unitae perpetuo remaneant, et per canonicos qui illos, illas, et illa nunc canonice obtinent absque alia nova provisione de eisdem canonicatibus et praebendis ac dignitatibus et officiis respective facienda retineantur, authoritate, et tenore praedictis prorsus absolvimus, et totaliter liberamus; necnon omnes et singulos fructus, redditus, et proventus sutricis, lotricis et dormitoris suppressorum officiorum hujusmodi eidem mensae, ita quod liceat Capitulo praedictis per se, vel alium, seu alios fructus, redditus et proventus suppressorum officiorum hujusmodi, etiam ex nunch propria authoritate libere percipere, ac in suos et dictae mensae usus et utilitatem convertere, cujusvis licentia super hoc minime requisita, eisdem tenore et authoritate perpetuo applicamus, et appropriamus, et nihilhominus quod duodecim dignitates et succeptoriae nuncupata officia praedicta pro tempore quibusvis modis etiam apud Sedem Apostolicam simul vel succesive vacantia, etiam si dispositione Apostolica specialiter, vel ex quavis causa generaliter reservata, seu affecta fuerint, per antiquiorem, seu primum locum in dicta ecclesia Tarraconensi obtinentem, ac successive per alios ejusdem ecclesiae Tarraconensis canonicos actu praebendatos dumtaxat, juxta ordinem eorum in dicta ecclesia Tarraconensi receptionis, tamquam eisdem canonicis praebendatis debita, specialibus et generalibus reservationibus Apostolicis nequaquam obstantibus, optari possint, et illa eis, et nullis aliis etiam per Sedem eamdem conferri debeant, et aliter de illis factae collationes etiam per Sedem praefatam viribus careant; ita tamen quod postquam antiquior canonicus semel optaverit, ulterius donech alii canonici simili modo optaverint, optare non possit, et si idem antiquior canonicus optare noluerit, seu per triduum a die habita verae notitiae vaccationis computandum distulerit, alius canonicus post eum immediate receptus simili modo optare possit; quodque Capitulum praefati pro foelici statu et salubri directione dictae ecclesiae Tarraconensis quaecumque statuta, et ordinationes, salubria, et honesta, quae ab omnibus servari debeant facere, condere et condita immutare, ipsamque ecclesiam Tarraconensem, et illius canonici et dignitates et officia praedicta pro tempore obtinentes omnibus et singulis facultatibus, honoribus et insigniis quibus Valentinen. et Toletanen., ac aliarum saecularium metropolitanarum ecclesiarum regnorum praedictorum, ac illorum canonici et dignitates et officia in eis obtinentes, utuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, potiri et gaudere potuerint quomodolibet in futurum, uti, potiri et gaudere possint et debeant; quodque omnia et singula, census, redditus fructus, proventus, emolumenta, pensiones seu responsiones, pia legata, donationes, anniversaria, praeheminentiae, jurisdictiones ac homagia tam mobilia quam castrensia, ac plebea emphiteotica, aliaque bona et jura ecclesiastica, et temporalia in favorem dicti ordinis quomodolibet tam in communi quam in particulari hactenus eisdem ecclesiae, Capitulo et canonicis concessae et concesa, ac per eumdem Capitulum exigi solitae et solita, ad ecclesiam *sic ad statum saecularem reductam, seu illius capitularem mensam hujusmodi, ut prius pertineant; et ipsi Capitulum et canonici, qui pro tempore erunt, illos et illa, ut prius, habeant et percipiant, et a quibusvis personis, quacumque dignitate praefulgeant, quae quoad illa solvenda, quibusvis viis et mediis compelli possint, exigere et percipere absque contradictione quacumque libere ac licite valeant, authoritate praedicta, earumdem tenore praesentium, perpetuo statuimus et ordinamus; et insuper eosdem canonicos et eorum singulos, qui forsan propter transgressionem institutorum regularium hujusmodi aliquam apostasiae notam seu irregularitatem aut inhabilitatem forsan incurrerunt, ab hujusmodi excessibus necnon apostasia, ac quibusvis excommunicationibus et aliis sententiis, censuris, et poenis ecclesiasticis, quas praemissorum occasione forsan quomodolibet incurrerunt, dicta authoritate Apostolica earumdem praesentium tenore absolvimus, et cum eis super irregularitate, si quam censuris hujusmodi ligati, missas et alia divina officia celebrando, aut illis se immiscendo contraxerint, quodque etiam quaecumque, quotiescumque vel qualiacumque cum cura et sine cura saecularia et invicem compatientia beneffitia ecclesiastica, etiam si canonicatus, praebendae, dignitates, personatus, administrationes vel officia in cathedralibus etiam metropolitanis vel collegiatis, et dignitates ipsa in cathedralibus etiam metropolitanis post pontificales majores, seu collegiatis ecclesis hujusmodi principales fuerint, et ad dignitates, personatus, administrationes vel officia hujusmodi consueverint per electionem assumi, eisque cura immineat animarum, si illae alias canonice conferantur aut eligantur, praesententur, vel alias assumantur ad illa, et instituantur in eis, etiam post suppressionem et reductionem hujusmodi, recipere, et illa, necnon quaecumque, quodcumque vel qualiacumque alia beneficia ecclesiastica saecularia et regularia, quae singuli eorum, etiam ex quibusvis concessionibus Apostolicis in titulum vel commendam obtinent vel expectent, necnon in quibus, et ad quae jus eis et eorum cuilibet competit, ut prius retinere, ac quascumque pensiones super quibusvis fructibus, redditibus et proventibus eis assignatas, ut prius quoad vixerint percipere, necnon quibusvis gratiis, et dispensationibus eis et eorum cuilibet Apostolica vel alta quavis authoritate quomodolibet concessas, uti, potiri et gaudere, et benefficia sub eisdem gratiis et dispensationibus compraehensa recipere, et juxta illarum tenorem retinere libere et licite valeant; eisdem authoritate et tenore dispensamus, ac omnes ab eisdem canonicis inhabilitatis et infamiae maculam sive notam per eos praemissorum occasione contractam poenitus abolemus; decernentes, benefficia obtenta hujusmodi propter retentionem praedictam non vaccare et commendam non cessare, ac dispensationes, gratias, et indulta praedicta non expirare, necnon pensiones hujusmodi extinctas non fore, sed dispensationes, gratias, indulta hujusmodi plenam roboris firmitatem obtinere, ac cum clausula permutandi, et commende cedendi: necnon derogationibus, omnibusque et singulis aliis in eis contentis clausulis, eisdem canonicis etiam post reductionem hujusmodi sufragari debere, etiam in omnibus, et per omnia, per inde ac si reductio praedicta facta non fuisset, quodque per quamcumque obedientiam regularem futuri Archiepiscopi Tarraconensis per ipsos Capitulum et singulares personas capitulares ecclesiae Tarraconensis hujusmodi ante expeditionem seu receptionem praesentiam quomodolibet praestitam, nullum ipsis Capitulo et personis capitularibus ac eisdem praesentibus, quoad praemisa per ipsas praesentes gesta et concessa, praejuditium generetur, nec generatum esse aut generari potuisse, censeatur, et illis non obstantibus, easdem pressentes, et in eis contenta, valida et efficatia existere, et suos effectus sortire debere, et sic in praemissis per quoscumque judices, quavis authoritate fungentes, sublata eis quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et authoritate, judicari et deffiniri debere, irritum quoque et inane quidquid secus super his a quoquam quavis authoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari; non obstantibus praemissis ac constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, necnon fundatione ecclesiae Tarraconen., ac illius et ordinis praedictorum juramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, ac quibusvis privilegiis et indultis illis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis et decretis concessis, approbatis, et innovatis, quibus, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, illorumque totis tenoribus spetialis, specifica, individua et expressa mentio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda esset, tenoris hujusmodi praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, quod canonici aliqua irregularitate aut inhabilitate forsan innodati, poenitentiam salutarem per confessorem idoneum, quem quilbiet (quilibet) eorum duxerit eligendum, eis pro praemissis injungendam adimplere omnino teneantur, alioquin praesentes litterae quoad absolutionem hujusmodi eis nullatenus sufragentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, supraessionis, extinctionis, immutationis, reductionis, institutionis, applicationis, statuti, ordinationis, absolutionis, dispensationis, decreti, derogationis, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae M.D.XXX. pridie nonas decembris, pontificatus nostri anno octavo.

domingo, 19 de febrero de 2023

VII. Clementis Papa III. bulla, qua S. ecclesiam Tarraconensem sub Sedis Apostolicae protectione constituit ac confirmat, an. MCLXXXVIII. (1188)

VII. 

Clementis Papa III. bulla, qua S. ecclesiam Tarraconensem sub Sedis Apostolicae protectione constituit ac confirmat, an. MCLXXXVIII. (1188) (Vid. pág. 79.)

Ex autogr. in arch. eiusd. ecclesia.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Raymundo Preposito et canonicis sanctae Ecclesiae Tarraconen. tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quotiens a Nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. 

Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Teclae, in qua divino estis obsequio mancipati, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et Beati Augustini regulam, per bonae memoriae Bernardum (a) quondam Tarraconen. Archiepiscopum in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecumque bona praedicta ecclesia in praesenciarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, medietatem omnium decimarum Tarraconae et Tarraconen. territorii, sicut ipsum territorium terminatur in carta quondam Barchinonen. Comitis, in qua illud ecclesiae vestrae donavit, ex dono, videlicet, memorati Archiepiscopi. Item ex ejusdem donatione medietatem totius dominicaturae suae tam de terris quam de vineis et plantis, ortis, molendinis et furnis, de omnibus etiam adquisitionibus, sive de terra sive de mari, et de omnibus justitiis, sive de omnibus oblationibus et defunctionibus, et aliis omnibus, quae ad Archiepiscopum pertinere videntur, sicut in ejusdem Archiepiscopi scripto autentico plenitus continetur (b). Libertates quoque et immunitates, rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae concessas, necnon et institutiones a memorato Archiepiscopo regulares in eadem ecclesia provide factas et hactenus observatas, sicut in ejus scripto autentico continetur, ratas habemus, eosque futuris temporibus illibatas manere censemus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excomunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: salva sedis Apostolicae auctoritate, et Terragonen. Archiepiscopi canonicâ justitiâ. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Xpti, aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Xpti. quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Clemens catholicae Eclesiae Episcopus subscribo. = Loco sigilli + Domine doce me facere voluntatem tuam. = Ego Theobaldus Hostien. et Velletren. Episcopus subscribo. = + Ego Johannes presbyter Cardinalis tit. Sti. Marci subscribo. = + Ego Laborans presbyter Cardinalis Stae. Mariae transtiberim tit. Calixti subscribo. = + Ego Pandulfus (quizás Randulfus) presbyter Cardinalis basilicae XII. Apostolorum subscribo. = + Ego Melior presbyter Cardinalis Sanctorum Johannis et Pauli tit. Pamachii subscribo. = + Ego Petrus presbyter Cardinalis tit. Sanctae Ceciliae subscribo. = + Ego Radulfus tit. Sanctae Praxedis presbyter Cardinalis subscribo. = + Ego Petrus tit. Sti. Clementis presbyter Cardinalis subscribo. = + Ego Bobo tit. Stae. Anastasiae presbyter Cardinalis subscribo. = + Ego Alexius tit. Stae. Sussanae presbyter Cardinalis subscribo. = + Ego Petrus presbyter Cardinalis tit. Sti. Petri ad vincula subscribo. = +Ego Jordanus presbyter Cardinalis Stae. Pudentianae tit. Pastoris subscribo. = + Ego Jacobus diaconus Cardinalis Stae. Mariae in Cosmidyn subscribo. = + Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bachi diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Soffredus Stae. Mariae in via lata diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Bovus Sti. Georgii diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego G. G. Stae. Mariae in porticu diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Johannes Felix diaconus Cardinalis Sti. Eustachii juxta Templum Agrippae subscribo. = + Ego Johannes Sti. Theodori diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Bernardus Stae. Mariae Novae diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Gregorius Stae. Mariae in aquiro diaconus Cardinalis subscribo. =

Datum Lateran. per manum Moysi Stae. Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii VII. idus junii, indictione sexta, Incarnationis Dominicae anno M.CLXXXVIII. pontificatus vero Domini Clementis Papae III. anno primo.

(a) Bernardum scilicet Tort, qui vitam regularem primus omnium in hanc Ecclesiam invexit anno 1154. Unde frustra S. Oldegarius eius rei auctor a nonnullis inducitur.

(b) Vide supra ad annum 1154 et 1159.

martes, 9 de agosto de 2022

V. Index capitum, Liber Sententiarium, S. Gregorii papae Romae.

V.

Index capitum, quae complectitur opus Sententiarum in cod. Rivipoll. n. 49. (V. pág. 41.)

In nomine Domini incipit Liber Sententiarum S. Gregorii papae Romae. 

Kapitula Libri primi.

I. Quod Deus inconmutabilis summus et aeternus existat. - 41. De Synagoga vel Israelitico populo sub lege constituto. 

Capitula Libri secundi. 

I. De incarnatione vel nativitate Dni Ihesu Christi. - 49. De tepiditate Monachorum. 

Capitula Libri tertii.

I. De voluntate Dei ac permissu. - 54. De morte corporis.

Capitula Libri quarti.

I. De quadripertita qualitate locutionis. - 2. De divinis Iudiciis. - 3. De his qui in peccatis labuntur, quod post ruinam surgere queunt. - 4. De muneribus vel oblationibus Deo offerendis. - 5. De quinque sensibus corporis (de los cinco sentidos del cuerpo). - 6. De Satanae temptamentis, vel fallaciis doemonum. - 7. Quot sint genera somniorum. - 8. De nocturnis inlusionibus. - 9. De multimodis argumentationibus Satanae. - 10. De multimodis vitiis. - 11. De nonnullis vitiis qui se virtutes esse simulant. - 12. Quod ex virtutibus virtutes, et ex vitiis vitia oriantur. - 13. De cogitationibus noxiis et innoxiis. - 14. De superbia et vanagloria. - 15. De avaritia. - 16 De iracundia. - 17. Qualiter ira reprimi debeat. - 18. De invidia. - 19. De supprimenda invidia. - 20. De malitia. - 21. De discordia. - 22. De odio. - 23. De concupiscentia oculorum. - 24. De gulae concupiscentia. - 25. De pugna virtutum adversus vitia. - 26. De multiloquio. - 27. De perversa locutione. - 28. De laetis vel tristibus in hoc saeculo degentibus. - 29. De stultitia. - 30. De luxuria. - 31. De torpore animi. - 32. De pigritia. - 33. De murmurio. - 34. De mendatio. - 35. Quibus modis peccatum perpetretur. - 36. De manifestis occultisque peccatis. - 37. De hiis qui ad delicta post lacrimas revertuntur. - 38. De peccandi consuetudine. - 39. De levioribus peccatis. - 40. De gravioribus peccatis. - 41. De disperatione peccantium.

Capitula Libri quinti.

I. De dilectionibus mundi. - 2. De cultu vestimentorum. - 3. De his qui terrenis desideriis adstringuntur. - 4. De sapientibus huius saeculi. - 5. De his qui iudicio Dei obdurantur. - 6. De his qui pre timore mundi vel presentium rerum cupiditate spontaneos tribulationum labores adeunt. - 7. De reproborum prosperitate. - 8. De malorum concordia. - 9. De principibus mundi. - 10. De bonis principibus. - 11. De superbis divitibus. - 12. De iudicibus. - 13. De apetitu laudis humanae vel favoribus adolantium. - 14. De hipocritis vel callidis. - 15. De apostatis. - 16. De diabulo et eius membris. - 17. Quod differt inter peccatores et impios. - 18. Quid differt inter iniquitatem atque peccatum, scelera atque delicta. - 19. De id quod scribtum est: ego Dominus faciens bona, et creans mala. - 20. De inferno superiore atque inferiore. - 21. De igne purgatorio, quod post mortem peccata relaxari credantur. - 22. De ira vel indignatione Dei. - 23. De flagellis divinis electis ac reprobis inlatis. - 24. De variis percussionibus mundi. - 25. De iudayci populi circa finem mundi conversione. - 26. De Anti-Christi temporibus. - 27. De Anti-Christo vel eius membris. - 28. De secundo adventu Domini Ihesu Christi. - 29. De resurrectione mortuorum. - 30. De tremendo aeterni regis indicio. - 31. De poenitentia reproborum sine fructu. - 32. De damnatione diaboli vel doemonum. - 33. De aeternis suppliciis reproborum. - 34. De sempiternis remunerationibus electorum.

viernes, 20 de mayo de 2022

II. Bula de Calixto III, Xátiva, canónigos, hábitos

II. 

Bula de Calixto III, que se conserva en el archivo de la colegial de S. Felipe (Xátiva), litt. A. núm. 25, en que concede a los canónigos de la misma iglesia el uso de hábitos canonicales que ya disfrutaban los de Valencia.

Calistus episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis decano, et canonicis ecclesiae Beatae Mariae de Xátiva, Valentinae dioec., salutem et appostolicam benedictionem. Sincere devotionis integritas, quam ad Nos et romanam ecclesiam genere comprobamini, non indigne meretur, ut vos singulari honoris privilegio attollamus. Hinc est quod Nos, qui sacrum baptismum in ista ecclesia suscepimus, et inde originem trahimus, volentes tam personas vestras, et successorum vestrorum decanorum, et canonicorum dictae ecclesiae pro tempore existentium, quàm ecclesiam ipsam singularis privilegio gratiae decorare, ut per hunc vobis exhibitum honorem ad divini cultus augmentum vos magis reddatis intentos, motu proprio, non ad vestram, aut alicujus vestrum, seu alterius pro vobis, Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, vobis et successoribus praedictis, ac vestrum et eorum cuilibet, ut in vestra praedicta, ac etiam valentina, et aliis quibuscumque ecclesiis, nec non processionibus et congregationibus publicis, tàm in dictis ecclesiis, quàm aliis locis civitatis et dioecesis Valentinae, et aliarum ecclesiarum, etiam Cathedralium, almutia de varis grisis sive dosis, nec non cappas deferre, et illas ad instar, et prout canonici ecclesiae nostrae praefatae Valentinae deferunt, et utuntur, uti et deferre: nec non immediatè post canonicos quarumcumque cathedralium, etiam metropolitanarum ecclesiarum, et ante quoscumque alios, in quibusvis processionibus, congregationibus, et actibus ire stare, sedere, et post ipsos primum locum obtinere liberè, et licitè possitis, et debeatis, ac possint, et debeant, auctoritate appostolica tenore praesentium concedimus pariter, et indulgemus. Mandantes universis et singulis, et praecipue canonicis, et capitulo dictae ecclesiae Valentinae, ut praemissa vobis observent, et observari faciant inconcussè. Non obstantibus quibusvis constitutionibus, ordinationibus, privilegiis, indulgentiis, et litteris appostolicis, nec non Valentinae, et B. Mariae praedictarum, ac quarumvis aliarum ecclesiarum statutis et consuetudinibus, etiam juramento, confirmatione appostolica, vel quacumque firmitate alia roboratis, caeterisque contrariis quibuscumque. Per hoc autem Valentinae, et aliarum ecclesiarum praedictarum privilegiis nullum volumus in aliis praejudicium generari. Nulli ergo omnino hominum liceat &c. Datis Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quadrigentesimo quinquagesimo septimo, duodecimo kal. Martii, Pontificatus nostri anno tertio. 

III. Raymundo Despont

Entradas más vistas