XLI.
Traditio castri de Laureto facta Eccl. Gerundensi: anno MCLXXI. (Vid. pág. 148.)
Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden.
Ne taciturnitate pereant, aut oblivioni tradantur quae necessitate vel utilitate posteris propalanda rogantur, idcirco nos scilicet Guilermus Capud scolae, et Berengarius de Colonico et Guilermus Sancti Stephani, et Petrus Martini, simul cum aliis cannonicis et laicis, scilicet, Gerallo Tonso et Petro de Pelafols, et Arnallo Estruch arcessiti et rogati fuimus a Bernardo de Pelafols qui graviter infirmabatur quod si necesse esset testimonium perhiberemus super his quae idem Bernardus verbis erat ordinaturus et a stipulatione traditurus, si alterum testamentum ei facere non liceret (pone lice-ceret), ita dicens: Ego Bernardus cum hoc lapillo trado Domino Deo, et Sanctae Mariae Sedis Gerundae, et tibi, Guilerme Gerundensis Episcope, ipsum castrum de Laureto sicut melius habeo et possideo pro CCCCL morabatinis avinaiariis, pro quorum ducentis Guilermus Episcopus antecessor tuus amore mei obligavit pignori ipsam dominicaturam Uliani, quos ego habui, et pro quinquaginta quos debeo pro expletis duorum annorum ipsius dominicaturae ei pro CC quos Berengarius de Lorano habet in pignore in ipso castro quos vos pro me ei reddatis. Hanc tradicionem facio tali modo quod vos et successores vestri et jam dicta ecclesia vestra habeatis et teneatis predictum castrum cum omnibus suis pertinenciis, tam in terra quam in mari, sicut ego melius habeo et possideo, et homines per me tantum ac tamdiu donec reddantur vobis predicti aurei CCCCL avinaiarii. Si vero predicti auri fuerint vobis persoluti vel successoribus vestris habeatis vos et predicta ecclesia libere et quiete omni tempore pro alodio francho quartonum ipsius castri in dominio, et castlanus (castellano : catalán, castlá o castlà) habeat per vos alterum quartonum sicut habet per me. Hoc facio salvo jure Sanctae Mariae in aliis quartonis.
Nos testes Petrus Martini et Guilermus Sancti Stephani et Guilermus Raimundi, et Bernardus de Biannia juramus in Deum et super IIII Evangelia quia nos vidimus et audivimus, et presentes eramus, et a predicto Bernardo rogati extitimus quando ipso Bernardus detentus ab egritudine qua obiit, jacens in domo Raimundi Archidiachoni de Rogacionibus apud Gerundam, dum adhuc esset in plena memoria ac loquela ordinavit suam extremam voluntatem de castro de Laureto, sicut superius scriptum est. = Sig+num Geralli Tonsi qui hoc testimonium dedit et juravit. = Nullus hoc frangat quod est factum VI kalendas marcii anno XXXIIII regni Leovici Junioris. = Si quis hoc fregerit, anathemati subiaceat. = Sig+num Guillermi Sancti Stefani. = Petrus presbiter ss. = Guilermus Raimundi presbiter ss. = Bernardus de Bianna presbiter ss. = Berengarius de Colonico. = Petrus presbiter qui hanc ordinacionem et astipulationem, et tradicionem, et extremam voluntatem Bernardi de Pelafols scripsi die et anno + quo supra.
XLII.
Judicatum super Castro de Laureto: anno MCLXXIII. (1173) (Vid. pág. 148.)
Ex autog. in arch. eccl. Gerund.
Ego Ildefonsus Dei gratia Rex Aragonensium Comes Barchin. et Marchio Provinciae (marqués de Provenza: Alfonso II de Aragón), cognitor huius causae quae vertitur inter G. Gerunden. Episcopum, et Berengarium de Palacons, assidentibus mihi G. Dei gratia Terrachon. Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, et Bernardo Barchin. Episcopo, et P. de Ripulleto, et A. de Castrovetulo (Castellvell, castillo viejo), et Raimundo de Montecatano (: Montechateno : Montecateno : Moncada, a veces con t, Montcada), et A. Gaufridi et Judice de palacio, et Berengario de Buxados, con dompno Berengarium de Palacons ut restituat castrum de Laureto cum omni suo iure Episcopo, et ecclesiae Gerundensi, quod iure pignoris cognovi esse Gerunden. ecclesiae obligatum pro CC quinquaginta morabatinis avinaiariis, sicuti in illo pignoris instrumento, quod inde ecclesiae Gerunden. habet, continetur; et idem Episcopus et Gerund. ecclesia persolvat uxori et filio Berengarii de Laurano ducentos morabatinos avinaiarios, quos praecepit ei reddi Bernardus de Palacons in diffinitione sive traditione, quod de jam dicto castro eccl. Gerunden. fecit, cum ageret in extremis. Praeterea pronuncio quod sicut in eadem diffinitione sive traditione continetur, solutis iam dictis quadringentis L morabatinis per Berengarium de Palacons, qui ab intestato in dicto Bernardo de Palacons se succesisse asserit, Episcopo et ecclesiae Gerundensi, idem Episcopus vel eius successor et eccl. Gerund. retineat quartonem eiusdem castri iure propietatis in perpetuum... ad se pertinentibus, tam in mari, quam in terra, et aliud quartonem possideat et teneat pro eccl. Gerunden. filius Berengarii... eiusdem castri castlanus, et uxor eius (su mujer: castellana : castlana : catalana). Alios autem duos quartones, solutis quadringentis L morabatinis... Gerundensi sicut superius dictum est, restituat eccl. Gerunden. Berengario de Palacons, servata tamen questione proprietatis eidem eccl. in ipsis quartonibus, quoniam ita continetur in ipsa diffinitione sive tradicione, quod praefatus Bernardus de Palacons eccl. Gerund. fecit, cum in infirmitate detineretur, qua obiit. Latum est hoc iudicium VII kal. julii anno MCLXXIII ab Incarnatione Dni. in civitate Barchinona. = Sig+num Ildefonsi Regis Aragoni, Comitis Barchin. et Marchioni Provinciae. = Ego Guillelmus Dei gratia Terrach. Archiep. Apostolicae Sedis Legatus ss. = Sig+num Arnalli Gaufridi. = Sig+num Petri de Rivopll. (Rivopullo, Ripoll). = Sig+num Raimundi de Montecateno (Ramón de Moncada). = Sig+num Mironis Iudicis. = Ego Bernardus Barchin. Eps. ss. = Sig+num Arbert de Castro vetulo.
XLIII.
Donatio ecclesiae S. Martini de Caciano ad ecclesiam Gerundensem: anno MCLXXII. (Vid. pág. 149.)
Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden.
Laudabile semper fuit, nec sine premio retributionis aeternae reipublicae ecclesiasticae curam habere atque collegiis piis actibus deputatis opem et auxilium misericorditer impendere, quatinus necessariorum copia uberius adepta promtius ac expedicius divinis obsequiis studeant obsequndare. Ea propter ego Guillelmus Dei gratia Gerundensis Episcopus coniventia et postulatione omnium canonicorum Gerundensis ecclesiae habita etiam consideratione et intuitu pietatis dono et in perpetuum abdico canonicae Gerundensi ecclesiam Sancti Martini de Catiano cum omnibus ad eandem ecclesiam spectantibus, eamque assensu omnium praefatorum canonicorum prepositurae et servicio mensium septembris et octobris in quorum altero vinum novum et vile dabatur, ut deincepbs vinum vetus et obtimum in utroque tribuatur, et si quid preterea quod ad comunem utilitatem respiciat comuniter complacuerit adhibeatur omni tempore assigno. Tali vero modo predictam donationem et asignationem prefatae canonicae facio ut perpetuo Gerundensis conventus libere et quiete habeat et possideat supradictam ecclesiam cum omni jure suo sine aliquo impedimento mei meorumque successorum aliqua ratione interposito possessuro vel possessuris corporaliter jam dictam ecclesiam cum omni jure suo preposito vel prepositis supradictorum mensium. Si quis vero contra huiusmodi donationem et assignationem praelibatae canonicae factam venire voluerit, nil ei prosit, sed anathematis calculo percellatur, hoc dono firmo firmiter omni tempore persistente.
Actum est hoc X kalendas novembris anno Incarnationis Dominicae
MCLXXII, anno XXXVI, regni Leodovici Regis Junioris. = Guielmus Dei gratia Gerundensis Episcopus. = Arnallus Biusuldunensis Archilevita. = Poncius Dei dignacione Dertusensis Episcopus +. = + Raimundus Gerundensis Archilevita. = Arnallus Impuritanensis Archilevita. = Petrus de Petra incisa. = + Guillermus Gerundensis ecclesiae Sacrista. = + Guillermus Gerundensis Precentor = + Petrus de Monte acuto levita. = + Raimundus de Terrades levita. = Deusdedit levita. = + Ardallus de Far. = + Ego Petrus de Malanno rogatus testis subscribo. = Petrus de Pineto presbiter et canonicus. = Sig+num Guillermi Sancti Stefani. = Bernardus de Biannia presbiter. + Guilermus de Impuriis. = Bernardus de Monte acuto levita et canonicus. = Petrus presbiter et Sacrista. = Arnallus de Rupecurva. = Petrus presbiter. = Gaucefredus presbiter. = Arnallus de Constantinis presbiter et prepositus istius prepositurae. = Guilelmus presbiter. = Arnaldus de Darnitiis. = + Bernardus Torti Tesaurarius. = + Bertrandus de Paleria. = Guilermus Raimundi presbiter. = + Signum Arnalli statoris. = Berengarius Arnalli de Campo Maiori. = Berengarius de rudiliis. = Raimundus subdiachonus qui hoc scripsit die et anno quo supra cum literis rasis et emendatis in XI linea.
XLIV.
De aureo numero dando cuilibet canonico euntibus ad studium ex bonis canonicae et etiam per prepositos in simul XII aureos. (Vid. pág. 149.)
Ex Libr. virid. Capit. eccl. Gerund. fol. CVII.
Equitatis ordo efflagitat et ratio deposcit ut qui se ipsos exhinaniunt amore scientiae et corpora sua subdunt pluribus periculis quatinus eorum necessitas in aliquo relevetur. Hinc est quod ego Guillermus Dei gratia Gerundensis Episcopus comuni conniventia ac praecibus totius Capituli mei dono atque perpetuo constituo quod quicumque ex canonicis Gerundensis ecclesiae causa discendi iter arripuerit vel arripuerint, habeat vel habeant ex bonis canonicae de unoquoque mense unum optimum aureum boni auri et recti pensi annuatim, quamdiu fuerit vel fuerint in scolis. Praepositi autem Gerundensis canonicae simul persolvant XII aureos cuilibet canonico vel quibuslibet canonicis Gerundensis ecclesiae eunti vel euntibus ad scolas in principio itineris sui. Anno vero revoluto si canonicus Gerundensis vel canonici Gerundenses moram fecerit vel fecerint in scolis, similiter XII aureos habeant a Praepositis praedictae canonicae et sic fiat per singulos annos donec redeat vel redeant. Et dentur praedicti aurei optimi nuntio vel nuntiis, mandatario vel mandatariis canonici vel canonicorum studentis vel studentium sine mora. Si vero aliquis ex canonicis studentibus infra tempus datae vel acceptae peccuniae redierit, acceptum aureum vel acceptos aureos Praeposito vel Praepositis restituat. Quod si facere contempserit, praebenda illorum mensium careat, de quibus peccuniam acceperat. Praedictam autem constitutionem ratam facimus et omni tempore eam illaesam manere volumus a nobis successoribusque nostris ac Gerundensis ecclesiae canonicis. Si quis vero quod absit contra huiusmodi constitutionem venire temptaverit, anathematis vinculo percellatur et portio sua sit cum Juda proditore et pereat anima eius de terra viventium, hac Constitutione omni tempore firma firmiter persistente. Actum est hoc VIII idus januarii anno XXXVI regni Regis Leudovici Junioris, anno MCLXX tertio ab Incarnato Dei Filio. = Guillermus Dei gratia Gerundensis Episcopus. = Pontius Dei dignatione Dertusensis Episcopus. = Sig+num Arnallus Bisuldunensis Archilevita. = Arnallus Impuritanensis Archilevita. = + Ego Petrus de Malanno rogatus testis subscribo. = + Raimundus de Terrades ss. = Berengarius Arnalli de Campo Majori. = Sig+num Guillermi Sancti Stephani. = + Guillermus Gerundensis ecclesiae Sacrista. = + Raimundus Gerundensis Archilevita. = Berengarius de Crudiliis. + = G. Raimundi ss. = + Guillermus Gerundensis precentor. = Bernardus de Bianna presbiter et prepositus. = Petrus de Monteacuto levita. = + Berengarius Abbas Sancti Foelicis. = Berengarius de Colonico. = Deusdedit levita. = + Bertrandus de Paleria. = + Signum Arnall statoris. = Gaucefredus presbiter et prepositus ss. = Petrus presbiter ss. = + Gaufredus levita de Nudiniano. = Berengarius de Monteacuto. = + Guillermus de Quarciano levita. = Guillermus de Quarciano canonicus. = Arnaldus de Villafedant presbiter et canonicus. = Ego Gauferidus (Gaufredus) de Palafols rogatus testis subscripsi. = Arnalli de Constantinis ss. = Arnallus de Rupe curva ss. = Ego magister Ricardus ss. = Petrus presbiter et sacrista ss. = + Guillermus de Impuriis. = Petrus de Petra incisa. = Bernardus de Monte acuto. = + Dalmatius de Monte marino. = + Arnallus de Far ss. = Raimundus de Pineto presbiter et canonicus ss. = Guillermus
presbiter de Sulgusta. = Jordanis levita scripsit hoc cum litteris rasis et emendatis in II et nona linea die et anno + quo supra.
XLV.
Donatio censualis ab Episcopo Gerundensi facta: anno MCLXXXVI. (Vid. pág. 153.)
Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. CCVI. b.
Sit notum cunctis quod ego Raymundus Dei gratia Gerundensis Episcopus dono tibi Berengario Ventri, et vestris perpetuo uni videlicet post alterum omnem bajuliam tocius mei honoris culti et heremi (cultivados y yermos) quem habeo modo in terminis Santae Mariae de Uliano, et omnem sajoniam per quam baiuliam accipias in toto praephato honore canabas et linos et legumina ortorum et porros et caules et omnes milcas et omnes squinas porchorum et ipsam vinogoliam et ipsos calamos et gallinas de trescol, et ipsos omnes quartos de Turrecella et mansum quem inhabitat Pontius Revengut, et mansum quem inhabitat Guillermus Isarn, sicut melius pater tuus eos habuit et tenuit condam. Et etiam omnia alia quaecumque ad bajuliam sive ad sayoniam (sajoniam; sajones, sayones; baiulus : baile, batlle) pertinent in omnibus praedictis locis. Et dono etiam similiter vobis et vestris perpetuo illum mansum qui fuit Berengarii Icardi cum omni honore culto et heremo qui ad illum mansum pertinent ubique. Et illum mansum et mansatam (masada) qui fuit Gaufredi Bernardi cum omni honore culto et heremo qui ad illum mansum pertinent ubique et quem tu ibi modo tenes et adhuc
aliquo modo assecuturus es. Tali quidem conditione praedicta omnia vobis et vestris perpetuo dono uni post alterum, sicut dictum est, ut ea omnia habeatis et teneatis et de praedicta bajulia donetis mihi et successoribus meis semper annuatim unam albergam per quam dabitis unum porchum canonicalem et una esminam farinae ad mensuram de Monellis et unum sextarium vini sani, et duo paria cauponum, et duos sextarios cibariae. Et dabitis tercio anno unas toalyas quae habeant quinque alnas in longitudine et sex palmis in
latitudine. Et insuper etiam dabitis singulis annis unum porchum vel duodecim solidos Barchinonenses. Et pro illo manso et honore qui fuit Berengarii Icardi dabitis singulis annis quinque migerias frumenti pro maneda. Et de illo manso et honore qui fuit Gaufridi Bernardi dabitis annuatim ad festum Sancti Foelicis duos solidos pro porcho. Et de omnibus expletis omnium illarum terrarum quartum fideliter. Et preterea habeatis haec omnia vos et vestri perpetuo sicut praefatum est, salvo meo jure et meorum successorum in omnibus. Et propter hoc recognosco me a vobis jam recepisse trescentos solidos Barchinonae, et est certum quod in jam dicto manso Poncii Revengut accipitis annuatim duos solidos et unam squinam porchi et unam gallinam pro trescol et in alio manso jam dicti Guillermi Isarni similiter annuatim duodecim denarios et quartum et braciaticum, et mediam calcaturam ex omnibus terris quas per vos tenet. Actum est hoc VII kalendas madii anno Dominicae Incarnationis millessimo CLXXXVI. = Sig+num Raymundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi. = Ego Gaufredus Gerundensis ecclesiae precentor ss. = Arnaldus de Villafedant. = Arnaldus de Far. = Guilermus Raymundi ss. = Berengarius Arnaldi de Campo majori. = Ego Guillermus de Ficulneis ss. = Arnaldus Bisuldunensis Archilevita. = Berengarius de Monte acuto.= Ego Alamannus (Alaman, Alamán, Alamany, Alemany) concedo. = B. de Monte Palatio +. = Deusdedit levita ss. = Berengarius de Colonico Judex signum. = Berengarius Siffredi subdiachonus qui hoc scripsit. = Ermengaudus publicus scriptor Gerunde ss. = Ego Arnaldus de Darniciis Gerundensis sacrista ss. = Berengarius presbiter et ecclesiae Uliani canonicus.
XLVI.
Carta donationis pro institutione canonicae Augustinianae apud S. Vincentium de Rocca prope Gerundam anno MCLXXXVII. (Vid. pág. 153.)
Ex Lib. virid. Capitul. eccl. Gerunden. fol. 205. b.
Ad honorem eternae Deitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius Dei vivi et veri, cui soli servire regnare est, et quem laudare vivere est, et Beatissimae Dei Genitricis Mariae et omnium Sanctorum Jhesu Christi, ego Raymundus Gerundensis Archilevita consilio et voluntate Domini Raymundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi, et canonicorum Gerundensis ecclesiae oratorium Sancti Vincentii de Rocha quod est juxta fluvium Ticeris (río Ter) in honore mei archidiachonatus in loco qui dicitur Podium (Puig) sive Mons Sancti Juliani, in remissionem peccatorum meorum et salutem animae meae et Episcoporum Gerundensium et sociorum eiusdem ecclesiae ab omni mea juredictione exhimo et subtraho tali modo quod incolentes locum illum et qui coluerint terras cultas quasimodo ibi habent vel habebunt Deo dante consilio meo meorumque successorum et Gerundensis Episcopi libere quiete in pace sicut melius potest dici vel intelligi ad eorum utilitatem et libertatem habeant et possideant. Ita quod ego jure dominii archidiachonatus vel alio quolibet modo aliquid in omni loco dominacionis illius loci non exhigam nec exhigere possim, nec aliquis per me aliqua ratione, nec aliquis successorum meorum perpetuo. Clerici autem qui inhabitant locum illum et qui inhabitaturi sunt divinitate propitiante sint sine proprio et vivant secundum regulam beati Augustini, et sint eis omnia comunia. Et distribuant unicuique prout quidquid opus fuerit juxta facultatem et possibilitatem illius loci. In loco autem isto venerabili Gerundensis ecclesia preter reverentiam et hobedientiam et quod ad statutam Synodum fratres veniat vel unus de Collegio nichil exhigat, nisi illud quod exhigeret in aliis monasteriis suae diocesis, et hoc secundum illius loci facultatem et qualitatem, adhibita omni modo providentia et cautela propter timorem et amorem Domini nostri Jhesu Christi. Si quis autem contra huiusmodi statutum venire attemptaverit, anathematis vinculo percellatur, et portio eius sit cum Juda Scarioth, qui Dominum prodidit, et duplici contritione conterat eum Dominus Deus noster. Comorantes autem in loco predicto ad servitium Altissimi, et defendentes locum, benefatientes illi loco predicto visitet Oriens ex alto, et in presenti reddat eis centuplum, et in futuro det se ipsum in praemium qui est benedictus in saecula saeculorum. Pro illis autem qui huiusmodi statutum fecerunt et libertatem huic loco dederunt et consenserunt vel consentierint, et benefactoribus illius loci usque in finem mundi fundantur orationes apud Altissimum a fratribus existentibus et manentibus in ecclesia Sancti Vincencii de Rocha. Actum est hoc VI kalendas septembris anno Dominicae Incarnationis millessimo CLXXXVII. = Sig+num Raymundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi. = + Guillermus de Impuriis. = + Ego Gaufredus Gerundensis ecclesiae precentor ss. = + Raymundus Gerundensis Archilevita ss. = Arnaldus Bisuldunensis Archilevita. = Berengarius de Monte acuto +.= Guillermus Raymundi ss. = Arvasus presbiter. = Ego Gaufredus de Sancta Leocadia ss. = Deusdedit levita. = Ego Alamandus concedo. = B. de Monte palatio. = Arnaldus de Caciano presbiter ss. = Bernardus de Scala. = Sig+num Bonardelli. = Ego Cervianus de Monte acuto. = Bernardus de Monte acuto ss. = Arnaldus de Constantinis Sacrista secundus. = + Berengarius de Monte acuto. = Bernardus de Monte acuto ss. = Berengarius A. qui hoc laudo. = + Berengarius (pone Beregarius) Dei gratia Terraconae Archiepiscopus. = Sig+num Berengarii Siffredi, qui hoc scripsit die annoque prefixo. = Ermengaudus presbiter et publicus scriptor Gerundae ss.
XLVII.
Constitutiones pacis et treguae editae Gerundae ab Ildefonso II Aragonum Rege, denuoque firmatae apud Villamfrancam Poenitentium (Villafranca del Penedés, Penades).
Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. 206. b.
Cum divinarum et humanarum rerum tuitio ad neminem magis quam ad Principem pertinere dignoscatur, nichilque iam proprium debeat esse boni ac recti Principis quam injurias propulsare, bella sedare, pacem stabilire et informare, informatamque subditis conservandam tradere, ut de eo non incongruae dici et predicari possit quod a Principe Regum dictum est: Per me Reges regnant et potentes scribunt justitiam; ea propter anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIII. idus augusti habito super hoc tractatu et deliberatione apud Gerundam cum Berengario Venerabili Terraconensi Archiepiscopo, et quibusdam suffraganeis suis, omnibus quae magnatibus sive Baronibus terrae nostrae, quibus unanimiter justum et equum visum est comuni utilitati expedire, ut in tota terra nostra a Salsis (Salses) usque ad Tortosam et Ilerdam cum finibus suis pax et treuga instituatur, et nephanda raptorum et predonum audatia exterminetur. Nos qui per gratiam Dei in regno Aragonis et comitatu Barchinonae et provintiae preesse dinoscimus, cum predictorum omnium assensu et voluntate publicae utilitati providentes et saluti animae et parentum nostrorum consulere volentes, ecclesias omnes et personas religiosas cum omnibus rebus suis nostrae protectionis praesidio vallare, ac perpetuo munire disposuimus. Inde est quod omnibus tam clericis quam laycis qui in jam dicta terra nostra degere noscuntur, treugam et pacem secundum formam infra positam et prescriptam, tenendam et inviolabiliter conservandam injungimus, nosque et ad id observandam etiam in eos qui eam violaverint animadvertendum alligamus et astringimus. In primis igitur parentum nostrorum sequentes exempla cum consilio et voluntate supradictorum virorum ecclesias omnes et earum cimiteria quia spetiali censura hominum in bonis Dei intelliguntur sub perpetua pace et securitate constituimus. Ita quod nullus cuiuslibet professionis eas vel earum cimiteria vel sacraria cuiuscumque ecclesiae in circuitu constituta invadere aut infringere praesumat, nichilque inde abstrahere attemptet, feriendis huiusmodi statuti temeratoribus pena sacrilegii eiusdem loci Episcopo inferenda et satisfactione dupli dampni quod fecerint ei qui passus est, praestanda. Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et treugue securitate constituimus. Ita tamen ne aliquis in eisdem ecclesiis praedam vel alia malefitia congreget vel guerram inde faciat. Quod si contra factum fuerit, quaerimonia ad Episcopum in cuius episcopatu comissum fuerit, et ad nos sive Baiulum nostrum deferatur, et ex tunc auctoritate nostra et Episcopi vel quod comissum fuerit emendetur vel a pace predicta ecclesia sequestretur. Dominicaturas quoque Episcoporum et canonicorum et monasteriorum et omnium clericorum sive res eorum sub eadem pacis securitate constituimus poena duplae restitutionis inminente eis qui eas invadere vel dampnum dare praesumpserint. Set et clericos, monachos, sanctimoniales et viduas eorumque res omnes sub eadem pacis defensione constituimus; ita quod nemo eos aprehendat, nichilque eis injuriae inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint. Si quis vero in aliquem istorum violentas manus injecerit, vel eis aliquid abstulerit, ablata in duplum restituat, et de injuria nichilominus juditio Episcopi in cuius diocesi factum fuerit ille satisfatiat, et insuper sacrilegii penam Episcopo dependat. Immunitates quoque templi et hospitalis Jherosolimitani, et Dominici Sepulcri, necnon et aliorum locorum venerabilium, set et eorundem locorum venerabiles fratres cum omnibus rebus suis sub eadem pacis defensione et poenae interminatione pariter cum clericis et aliorum locorum venerabilium, set et eorumdem locorum venerabiles fratres cum omnibus rebus suis sub eadem pacis defensione et poenae interminatione pariter cum clericis et eorum rebus et ecclesiis constituimus. Villanos et villanas et omnes res eorum tam mobiles quam se moventes, videlicet, boves, asinos, asinas, equos et equas, oves et porchos, ceteraque animalia sive siu apta ad arandum sive non sub pacis et treugae securitate (pone securatate) ita constituimus, ut nullus cuiuslibet professionis eos capiat vel alias in corpore proprio vel in rebus mobilibus dampnum eis inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint, vel in cavalcatis cum dominis suis vel cum aliis ierint, vel cum armis contra aliquem exierint. Set et tunc cum reversi fuerint de cavalcatis securitatem eis praestamus, si in ipsis cavalcatis dampnum dederint ei qui propter culpam propriam a predicta treuga fuerit exclusus. Item constituimus ne aliquis mansiones villanorum diruat vel incendat, vel alias ignem ad nocendum subponat, neque oliveta succidat, vomeres et alia instrumenta aratoria sint in eadem pace, vel ille vel illa qui cum predictis animalibus araverit vel ea gubernaverit cum omnibus quae secum portaverit vel habuerit eadem pace muniatur. Et nullus homo ea animalia aratoria pro pluvo, vel alia occasione capere vel rapere presumat; servata tamen exceptione rusticorum qui debitores vel fidejussores sunt pro aliis non dominis tamen ut inferius continetur. Si quis contra huiusmodi constitutionem venerint, liceat (parece una ll) ei infra XV dies a tempore comonitionis ab Episcopo et domini Regis vicario simpliciter malefitium restituere nulla alia poena adjecta, nisi LX solidos quos emendet pro treuga fracta, nisi fuerit tale factum quod importet aliquam poenam secundum tenorem consuetudinis scripte praestandis insuper, si fuerit. Si vero infra praefatos XV dies noluerit restituere malefitium illud, prout proxime dictum est, cogatur inferre simplum vel duplum qualitate dampni inspecta, prout tenor consuetudinis scripte se habuerit cum poena similiter LX solidorum. Quod si commonitus neutrum facere voluerit, a predicta treuga malefactor et eius coadjutores separati intelligantur, ita quod si aliquod malum propter hoc eis allatum fuerit, non requiratur pro pace et treuga fracta, servata tamen pace animalium aratoriorum et instrumentorum suorum et incendii. Set si malefactor et adjutores eius jam dicto quaerelanti ullum malum fecerint emendetur pro pace fracta. Preterea constituimus ut si forte duo vel tres aut plures homines alicuius militis vel cuiuscumque domini alicubi locorum sibi invicem rixati fuerint, quodcumque dampnum sibi inferant, vel ex quacumque alia causa controversiam habeant, lis apud dominos eorum exagitur et terminetur. Si vero diversos habuerint dominos statuimus ut justitiae plenitudinem ad invicem exhibeant et juditio eorum dominorum causa dicta debito fine terminetur. Verumptamen si infra XX dies domini eorum justitiae plenitudinem inter eos exhibere noluerint, liceat post eosdem XX dies transactos praedictis hominibus quaerimoniam suam apud Episcopum et vicarium Regis deponere, et per eos ut supra statutum est vindicta pacis et treugae sumatur. Item terras in contentione positas nullus villanus laboret, ex quo constiterit apud judicem ordinarium possessores (pone possesores) nolle stare justitiae. Si vero bis vel ter (2 o 3) comonitus eas laboraverit, et propterea dampnum susceperit, non requiratur pro pace fracta preter mortem et debilitationem personarum, et salva pace bestiarum in usum laborationis (laborar; aratione; llaurar) deditarum et incendii. Nolumus enim quod propter quaerimoniam rusticorum aratoria animalia depredentur, invadantur et disperdantur. Si quis autem debitor vel fidejussor extiterit et satisfacere creditori non curaverit, de suo proprio pignoretur, nec pro pace fracta habeatur, servata tamen pace bestiarum in usum laborationum deditarum et incendii, in eo videlicet casa ubi quis pro domino suo fidejussor extiterit. Item decernimus ne quis cuiuscumque professionis licentiam habeat pignorandi aliquem rusticorum vel bajulorum ex contractu domini sui, prout proxime supradictum est, pena fractae pacis imminente illi qui contra fecerit, nisi debitor aut fidejussor pro domino suo extiterit, exceptis illis bajulis qui militibus sicut scriptum usaticum comparantur, nisi debitor aut fidejussor pro domino suo extiterit. Item cum sit de proposito nostro unicuique jus suum servare et malignitatibus quorundam in quantum possumus occurrere qui de dampnis datis et possesionibus ab ipsis detentis a quibuslibet conventi et legitime citati in jure respondere negligunt, exclusis primo ipsis contumacibus, et separatis a treuga et securitate supradicta et excomunione Episcopi subsecuta. In hiis duobus casibus damus licentiam pignorandi ipsis actoribus et res eorum accipiendi et etiam rusticorum suorum, salvis tamen animalibus aratoriis et incendio. Conventos autem a dominis suis de traditione sive de bausia qui secundum consuetudinem scriptam innocentiam suam purgare noluerint, ab hac pace sive securitate tam eos cum hominibus et honoribus suis quam eorum coadjutores excludimus et excipimus. Salvitates quoque tocius terrae nostrae tam novas quam antiquitus constitutas sub praedicta pace et securitate ponimus et constituimus. Fures et latrones et eorum receptatores, si malum quod fecerint restituere noluerint et directum facere contempserint, a predicta pace et securitate secludimus (: excluimos). Item constituimus (pone con-tituimus) quod si malefactor amonitus ab Episcopo vel vicario domini Regis subjacens excomunicationis vinculo predicto modo satisfacere noluerit, Episcopus cum vicario domini Regis congreget exercitus totius suae diocesis in hunc modum ut unus homo de unoquoque manso sequatur exercitum, et si competens vindicta a malefactore sumatur. Quod si mansi inhabitator ad congregationem exercitus unum hominem mittere noluerit, excomunicetur ab Episcopo et tamdiu excomunicationis vinculo subjaceat, donec sit satisfactum Episcopo et vicario arbitrio eorum. Preterea constituimus quod si Episcopus neglexerint exhibere suam justitiam, et malefactoribus amore vel timore malefactorum non possit ipse Episcopus vel homines sui tamdiu in nostra curia vel in nostris vicariis invenire justitiam, quamdiu negligentiam suam non emendaverit, liceat vicario ipsum malefactorem excludere a pace supradicta. Item constituimus quod si malefactor noluerit resarcire comissum, prout superius dictum est, ab Episcopo et vicario domini Regis amonitus et propter contumatiam ejus Episcopus et vicarius cavalcadas ad sumendam vindictam super induxerint et ibi Episcopus et vicarius expensas fecerint vel alia dampna inde contraxerint, ut restituantur expensae et cetera dampna arbitrio Episcopi et vicarii. Item vias publicas sive caminos vel stratas in tali securitate pono et constituo ut nullus inde iter agentes sub pace comprehensos invadat vel in corpore proprio sive rebus suis aliquid injuriae vel molestiae inferat. Quod si quis contra fecerit, in duplum restituat et poenam LX solidorum inferat. Preterea illud constituendum esse et firmiter observandum censuimus sub eadem treuga et pace dies dominicas esse, festivitates omnium Apostolorum, Adventum Domini usque ad octavas Circumcisionis, et Quadragessimam (Cuaresma) usque ad octavas Paschae, diem quoque Ascensionis Dominicae, necnon Sanctum Penthecosten cum octavis suis, et tres festivitates Sanctae Mariae, et festivitatem Sancti Johannis Babtistae, et Sancti Michaelis, et omnium Sanctorum, et Sancti Foelicis Gerundae. Et preterea sciendum est quod predicta poena LX solidorum dividatur pariter inter nos et Episcopum cum medietate dupli. Alia medietas dupli applicetur illi qui dampnum passus est. Item volumus quod occassione huius constitutionis in nullo derogetur usatico (uso, usatge; + consuetudine : costumbre; más usado en plural, usaticos, consuetudines) scripto, scilicet, in dandis potestatibus castrorum a vassallis dominis suis, sive in restituendis vassallis vel omnibus aliis. Item statuimus quod si aliquis contra consuetudinem scriptam venire presumpserit, si dampnum sibi vel suis coadjutoribus datum fuerit, non requiratur nec emendetur pro pace fracta. Item statuimus, quod si pro pastu pecoris (pécora) oves vel boves vel alia quaelibet animalia ducta aut inclusa fuerint, non requirantur nec emendentur pro pace fracta. Item omnibus sit manifestum, quod nos promittimus quod de cetero non aliquid exhigamus occasione bovatici vel constitutae pacis ab aliquibus hominibus constitutis a Salsis usque Ilerdam et Tortosam et in suis finibus. Promittimus quod non constituamus in tota supradicta terra vicarium nisi Cathalanum.
Ut autem haec omnia supradicta melius et firmius observentur, ego Ildephonsus Dei gratia Comes Rex Aragone, Comes Barchinonae, et Marchio Provintiae in Penitense apud Villamfrancham juro tactis corporaliter sacrosanctis Evangeliis omnia supradicta me bona fide observaturum, si Deus me adjuvet, et haec sacrosancta Evangelia, et observari faciam. = Signum + Ildephonsi Regis Aragonae, Comitis Barchinonae, et Marchio Provintiae.
XLVIII.
Fundatio
monasterii canonicorum ordinis S. Augustini in ecclesia S. Mariae de
Olivis in dioecesi Gerundensi. (V. pág. 157.)
Ex
transl. in arch. eccl. Gerun.
Hoc
est translatum fideliter sumptum quod sic incipit. In nomine Patris
et Filii et Spiritus Sancti unius Dei vivi et veri, per quem cuncta
subsistunt, qui neminem vult perire, sed ad agnitionem veritatis
venire, et salvat sperantes in se faciens solem suum oriri super
bonos et malos, malis dando spatium poenitendi, bonis potestatem
filios Dei fieri, ego Raimundus Gerundensis Archilevita, gratia Dei
previa, favente Gaufrido per Dei dispositionem Gerundensi Episcopo et
canonicis eiusdem ecclesiae assensum prebentibus in remissionem
peccatorum meorum et salutem animae meae et omnium hoc volencium et
exoptantium ecclesiam Sanctae Mariae de Olivis quae sita est in
parroechia Sancti Stephani de Ecclesiis albis et eius suffraganea ab
omni jure mei archidiaconatus meorumque successorum et eiusdem
ecclesiae Sancti Stephani de Ecclesiis albis jurisdictione exuo et
subtraho cum habitis et habendis in perpetuum, prout melius potest
dici vel intelligi aut excogitari, ad utilitatem et libertatem et
comodum illius loci. Tali modo quod clerici inhabitantes locum illum,
et qui inhabitaverint propitiante divinitate, habeant et possideant
libere et quiete quae divina dignacio dedit, et dignabitur dare; ita
quod in omni loco dominacionis illius loci nichil exigat aliqua
vivens persona aliquo tempore. Haec autem constitutio pro tali bono
facta est quod Bernardus Nigrel qui modo illi loco preest, et est
quasi fundator illius loci, omnibus die... sit illi loco, et vivat
secundum regulam et professionem Beati Augustini, et eius successores
amodo et usque in sempiternum, et sint ibi canonici regulares per...
serviant Deo, et numerus eorum sit secundum loci possibilitatem
quibus omnia sint comunia, et distribuatur unicuique, prout cuique
opus fuerit ab eorum Preposito juxta loci facultatem. In ecclesia
autem Sanctae Mariae de Olivis Gerundensis ecclesia preter
reverentiam et obedientiam et sinodi visitationem nichil exigat, nisi
quod exigeret in aliis monasteriis sui episcopatus et hoc secundum
modum et tenuitatem illius loci adhibita in omnibus providencia et
diligenti cautela propter timorem et amorem Domini nostri Jhesu
Christi. Si quis autem contra hanc... quod Deus avertat, anathematis
vinculo percellatur, et nisi resipuerit operiatur diploide
confusionis; ita quod in corpore... et cui placuerit induatur stola
geminae glorificationis; ita quod in utroque homine sit glorificatus.
Fratres autem commorantes in predicto loco ad servitium et honorem
Dei et gloriosae Virginis Mariae et omnium Sanctorum Jhesu Christi,
et benefacientes illi loco, et defendentes illum locum et visitantes praedictam
ecclesiam Beatissimae Virginis Mariae quae tanto attentius et
affectuosius et uberius pre omnibus Sanctis Filium suum implorat, et
celerius optinet quanto excellentius et gloriosius
et sapientius eum adorat, et vicinius ei assidet, visitet oriens ex
alto Deus omnium, Splendor paterni luminis propter nomen gloriae suae
quod est magnum, et in presenti reddat eis centuplum et in futuro det
se ipsum in premium, qui est benedictus in saecula. Pro illis autem
qui hanc constitutionem fecerunt et consenserunt vel consenserint, et
pro benefactoribus et deffensoribus jam dictae ecclesiae Virginis
Mariae fundantur preces apud Altissimum usque in finem mundi a
fratribus commorantibus in predicto loco venerabili.
Actum
est hoc XII kalendas novembris, anno ab Incarnatione Domini MCXCVII.
= Raimundus gratia Dei Terrachonensis Archiepiscopus. = + Gaufridi
gratia Dei Gerundensis Episcopi. = Ego R. de Rochabertino Abbas
Sancti Felicis et Terrachonensis Archidiaconus confirmo. = +
Raimundus Gerundensis Archilevita. = Arnallus Bisuldunensis
Archilevita. = + Arnallus precentor. = + Petrus de Curtsavino +
Gerundensis Sacrista. = Ego Gaufredo de Sterria subscribo. = B. de
Montepalacio (Montpalau). = Berengarius Geraldi. = Ego Egidius
presbiter subscribo. = Sig+num Bonardelli presbiteri. = Petrus de
Locustaria presbiter et Sacrista secundus. = G. de Villanova. =
Arnallus de Fonte cooperto (: cooperta : Fontcuberta, Foncuberta,
Fontcouverte del Languedoc - Rosellón) + presbiter. = Ego magister
Bertrandus sacerdos et canonicus Sanctae Mariae Sedis Gerundae
subscribo. = Arnallus presbiter. = Arnallus de Caciano presbiter et
canonicus subscribo. = Vielmus de Quartiano. = Arnallus de
Villafredant (Villafedant más arriba). = Petri de Pineto. = + B. de
Monte acuto. = + Berengarius presbiter subscribo = Sig+num Berengarii
de Galliners. = Ego Cervianus subscribo. = Gros Guillermus ita
concedit carmina dicta. = Arnallus capellanus qui hoc rogatus scripsi
die annoque prefixo. = Ermengaudus presbiter et publicus scriptor
Gerundae subscribo. = Sig+num Johannis de Porchariis qui hoc nonas
augusti anno Domini millesimo CC sexagessimo secundo fideliter
translatavit.
XLIX.
Constitutiones
pacis et treguae Dertusae conditae: anno MCCXXV (1225). (Vid. pág.
163.)
Ex.
arch. eccl. Gerund.
In
Christi nomine, notum sit cunctis quod cum Nos Jachobus Dei
gratia Rex Aragonum, Comes Barchinonae et Dominus Montispessulani
(una de las variantes de Montpellier) Crucem sumserimus ad
expugnandas barbaras nationes voccatis venerabilibus Patribus S.
Archiepiscopo Terraconae et Episcopis ac nobilibus civibus Cataloniae
ut apud Dertusam (Tortosa) omnes pariter convenirent daretur nobis
consilium et juvamen ad Crucis negocium promovendum dicti
Archiepiscopus, et Vicensis, Barchinonae, Ilerdensis, Dertusensis
Episcopi, Fr. Bremundus de Monte Arencho, Magister Hospitalis et B.
de Campanis, Comendator Rippariae,
G. de Montechatano (Montechateno : Moncada), Vicecomes Biarni,
R. de Cerveria, G. de Cervilione, R. de Montecathano, G. R.
Seneschalchus, B. de Portella pro se, et pro A. de Castrobono et pro
R. Gaucerandi, G. de Claromonte pro se, et R. Alamanni et F. de
Sancto Martino, G. de Sancto Vincentio pro se et pro G. Umberti et G.
de Palafollis, P. de Montegrino pro se et pro Poncio Guillermi fratre
suo, et pro D. de Rochabertino. Item de civitatibus: de Barchinona,
B. Burgeti, viccarius, et P. Gruni, R. de Plicamanibus (Plegamans),
B. de Salzeto, B. Barutini. De Gerunda, A. de Bisulduno, baiulus,
Martinetus de Vicco. De Ilerda, R. Respositarius, R. Rotundi, P.
Sancii et universi probi homines et populus Dertusensis et multi alii
clerici, milites, cives et probi homines convenerunt. Et quia tempus
instabat nostri exercitus faciendi et mora periculum generabat ibi de
reformatione pacis et treuguae et statu terrae in melius reducendo
cum ipsis tractavimus diligenter et habitis deliberatione et consilio
salutari paces et treguas in Catalonia a Cincha (Cinca)
usque ad Salschis (Salses) formavimus in hunc modum. In primis
parentum nostrorum sequentes vestigia, catedrales, ecclesias et omnes
alias et cimiteria et sacraria sub pace et tregua constituimus, ita
quod nullus eas vel earum cimiteria facta vel facienda presumat
invadere vel infringere, nichilque inde abstraere attemptet
temeratoribus pena sacrilegii faciendas quam Episcopus diocesanus
habeat dampno in duplum dampnum passo primo integriter restituto.
Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et treguae deffensione
constituimus: ita tamen quod si raptores vel fures in eisdem
ecclesiis praedicta vel alias maleficia congregaverint quaerimonia
apud Episcopum in cuius episcopatu comissum fuerit et ad nostrum
viccarium defferatur, et ex tunc per nostrum judicium quod comissum
fuerit emendetur, vel a parte praedictae ecclesiae sequestretur.
Dominicaturas quoque Episcoporum, clericorum, canonicorum, et
monasteriorum, et ecclesiarum, et dominicaturas nostras sub eadem
pace et securitate constituimus. Item sub eisdem pace et tregua
constituimus omnes clericos in quocumque ordine sint constituti, et
res eorum mobiles et immobiles et se moventes. Item sub eadem pace
constituimus omnes homines et possesiones clericorum et bona eorum
mobilia et inmobilia ac se moventia. Item sub eadem pace sint
venerabiles domus templi et hospitalis Jherusalem et omnia monasteria
et eorum gragias, et quaelibet alia loca religiosa, et alia quaelibet
hospitalia et omnes homines et possesiones eorum et omnes alias res
mobiles et inmobiles et se moventes. Sub hac etiam pace sint viduae,
pupilli et orfani et omnes miserabiles personae et res eorum mobiles
et inmobiles et se moventes. Item sub hac pace sint castra, villae,
mansi, domus et possesiones magnatum et aliorum omnium militum et
alias res eorum et suorum hominum sive sint alodio sive feudae.
Item sub hac pace sint cives burgenses et omnes alii castrorum
et villarum Cataloniae, et villarum ecclesiasticarum et
locorum religiosorum habitatores et omnes res eorum et jura, et omnes
possesiones quae ab eisdem uno vel diversis locis et uno vel diversis
titulis possidentur. Item sub eadem pace sint camini et stratae, et
omnes homines tam domestici quam peregrini, mercatores et omnes alii
per eas euntes et redeuntes cum omnibus quae secum duxerint et
portaverint. Item sub hac pace sint Judei, Sarraceni qui videlicet
sub fide et custodia regia in Catalonia habitant, et omnes res et
possesiones eorum. Item sub hac pace sint villani et villanae sive
pagenses vel rustici omnium ecclesiasticorum et clericorum et locorum
religiosorum, militum burgensium et civium et omnes res eorum mobiles
et inmobiles et se moventes, et animalia aratoria oves et boves,
equos et equas, asinos et asinas, et omnia alia animalia grosa (:grossa) et minuta (minuda, menuda), et omnia alia bona rusticorum et
rusticarum ad jus militum pertinencium sive sint de alodiis militum
sive de feudis. Item sub hac pace sint omnia molendina, columbaria,
pallearia, mansi, domus, oliveta, campi et vineae, et omnes arbores
cuiuscumque generis sunt, triliae, orti et ortales et generaliter
omnia alia quae possunt ab homine possideri, et etiam quasi
possideri, et omnes homines et foeminae cuiuscumque sint conditionis
et sexus, exceptis militibus et filiis eorum a XV annis et supra, qui
inter se guerram habuerint cum toto suo arnisio et exceptis propriis
hominibus quos dominis suis liceat in camino vel extra capere. Item
sub eadem pace sint omnes homines cuiuscumque sint conditionis
dignitatis vel sexus aut ordinis ad nostram curiam venientes, stantes
et etiam redeuntes quousque ad propria sint reversi et postea. Item
sub eadem pace sint guidatica nostra et sigilla et antecessores
nostrorum et censualia et pennones atque omnia regalia nostra. Item
statuimus quod nullus mercator extraneus pignoratus in villa vel
extra villam, nisi debitor fuerit principalis aut pro alio fideiussor
vel non fuerit inventa juris fatiga in villa unde ipse mercator
fuerit manifesta, in quibus etiam casibus in villa solummodo
auctoritate nostri vicarii pignorentur. Item sub hac pace statuimus
quod si quis miles vel aliquis super pace et treuga fractis sive
quibuslibet dampnis datis de aliquo alio conquaeratur et reus monitus
a vicario noluerit ei sicut debuerat respondere vel alias
satisfacere, ostendat hoc vicarius Episcopo diocesiano ut moneat eum
quod satisfaciat quaerelanti. Et si amonitus haec recuperare noluerit
excomunicetur ab Episcopo et a vicario, et paciarii excludantur a
pace et treugua ipse et res suae et ad satisfactionem vicarius eum
districte compellat; et si forte Episcopus fuerit negligens, vicarius
nichilominus compellat malefactorem ad satisfactionem. Item sub hac
pace statuimus quod nullus miles vel aliquis propter guerram vel
aliud factum ignem mittat ad nocendum alicui. Item sub hac pace
statuimus quod si aliquis nobilis aliquem militem suum reptaverit vel
aliam aliquam quaerimoniam de eo habuerit, et ipse miles velit se
escundire de reptamento illo secundum usaticos Barchinonae et de
aliis quaerimoniis directum facere secundum quod debuerit eundem
Dominum supra illum suum militem,
juvare et defendere teneamur. Item sub hac pace statuimus quod nullus
portet fundibulum gussiam vel gatam aut aliquod aliud ingenium contra
aliquem sine spetiali nostra licentia vel mandato non trahat cum eis,
nisi de hoc abeat a nobis vel antecessoribus nostris privilegium
spetiale. Item sub hac pace statuimus quod nullus vicarius aut
baiulus vel miles aut filius militis seu quilibet alius faciat
questiam de blado nisi in suis propriis hominibus. Quicumque autem hanc
pacem intra X dies ex quo ammonitus fuerit jurare noluerit ab hac
pacis constitutione eum onmibus rebus suis excludantur et si forte
dampnum aliquod dederit seu injuriam intulerit, his qui sub hac pace
nostra fuerit per vicarium nostrum ad satisfaciendum compellatur
secundum formam pacis. Malum autem quod sibi factum fuerit numquam ei
emendetur pro pace et treugua. Item statuimus quod si quis contra
tenorem pacis ceperit aliquem hominem in hac pace constitutum, statim
teneat se de pace et treugua eiectum et omnia loca similiter
receperint et in quibus captum tenuerint cum assensu vel voluntate
Domini ipsius loci et quicquid damni vel mali sibi et locis illis
factum fuerit nullo unquam tempore emendetur, et si antea quam malum
inde sibi fiat, captum restituit, per captionem faciat et det
secundum quod in usaticis continetur: pro invasione autem pacis det
pro poena CXX solidos Barchinonae de duplencho locis in quibus moneta
Barchinonae currat. In locis autem in quibus moneta Jaccensis
curret, det LX solidos, si ceperit militem vel clericum civem vel
burgensem. Pro alio vero homine similiter fiat sicut in usaticis
continetur et det pro poena XL solidos Barchinonae de
duplencho in locis in quibus moneta curret. In locis autem in quibus
moneta Jaccensis curret, det XX de qua poena habeat ille qui captus
fuerit medietatem, et alia medietas inter Episcopum et vicarium equis
porcionibus dividatur, poena nichilominus sacrilegii pro clerico
capto Episcopo defferenda. Item de malefactis autem huc usque datis
in pace et treugua datis vel alio modo malefactores autem restituant
dampna data aut faciant in manu vicarii nostri justitiae complementum
cuilibet quaerelanti. Ab hac pace excludimus omnes hereticos,
fautores et receptores eorum et reptatores de baudia qui se noluerint
escundire secundum usaticos Barchinonae et manifestos
homicidas. Item statuimus quod si homines monasteriorum vel
ecclesiarum vel aliorum locorum religiosorum inter se dampnum
dederint in corpore sive in rebus, et quaerimonia ista ad vicarium
Regis pervenerit, remittat eum vel eos ad dominos proprios; et si
ipsi infra XV dies dampnum in posse dominorum suorum ressarcire
noluerint deinde vicarius Regis accipiat pignus in propriis personis
et causa illa fine debito terminetur sub eius examine. Item statuimus
quod si quis tenuerit pignora ab aliquo nobile vel milite et ipse
nobilis vel miles paces fregerit supra dictas, pignus sit
creditoribus salvum in redditibus universis. Fortitudines vero per
paces et vicarium diruantur et penitus destruantur, si dictus nobilis
vel miles secundum formam pacis malefficium noluerit emendare. Item
quilibet vicarius juret dictas paces se observaturum et defensurum et
secundum formam pacis in omnibus processurum. Violatores autem pacis
teneantur satisdare et pignora mittere in manu vicarii nostri
unusquisque per se, si tamen Dominus qui eos ad malefacta duxerit vel
ad guerram voluerit satisdare et pignora mittere pro se et militibus
et aliis hominibus qui de domo et familia sua fuerint recipiantur.
Item preterea statuimus quod nullus in mansis nostris vel ecclesiarum
vel religiosorum locorum vel hominum in villa habitantium quicumque
teneat invitis habitatoribus procurationes, albergas, acaptos sive
exactiones aliquas exigere vel facere presumat: quod qui fecerit
sicut pacis violator de pena teneatur et hoc totum intelligatur bona
fide et bono intellectu. Item si quis vero praescriptam pacem in
aliquo vel aliquibus capitulis violare presumpserit statim apud
vicarium quaerimonia deponatur qui moneat invasorem, et si intra XV
postquam amonitus semel tantum fuerit, noluerit malum quod dederit
emendare vel quod juri pareat in manu eiusdem vicarii satisdationem
per pignora tenenda ponere, ex tunc Episcopus excomunicet eum et
deinde vicarius eiciat eum a pace et treugua et cum tota pace
secundum quod ei visum fuerit in ipsum malefactorem et res suas
insurgat, facturus ei et manifestis fautoribus suis dampnum quod
poterit excepto quod ignem non immittat quousque in duplum restituat
dampnum totum et expensas quas actor et vicarius cum tota pace
fecerint in simplum restituat universas, et insuper pro poena CXX
solidos de duplencho Barchinonae Episcopo et vicario solvat. Si illi
qui paces fregerint fuerint milites vel eorum filii vel baiuli vel
homines villarum rustici vero et omnes alii homines poenam prestent
Episcopo et vicario XL solidos Barchinonae de duplencho in omnibus
locis in quibus moneta Barchinonae currere consuevit. In aliis vero
locis in quibus Jaccenses current, praestent Episcopo et
vicario pro poena LX solidos Jaccenses, si illi qui paces fregerint
fuerint milites vel eorum filii vel baiuli homines villarum. Rustici
vero praestent Episcopo et vicario XX solidos et isti omnes denarii
de poena et medietas dupli dampni dati per medium dividantur et una
medietas sit Episcopi et altera medietas sit vicarii. Reliqua vero
medietas dupli dampni dati sit actoris injuriam pacientis. Item
statuimus quod si quis monetam Barchinonae vel Jaccensem
falsaverit vel ad fundendum alicui portaverit vel aliquam bolzonadam
de Catalonia extraxerit, tamquam monetae falsarius
puniatur; et si quis cum deprehenderit de omnibusque penes eum
invenerit, habeat primam partem et personam cum omnibus adducat et
tradat vicario vel eius procuratori. Item volumus autem tam magnates
et milites quam cives et habitatores castrorum atque villarum a XIIII
annis et supra supradictam pacem jurent et bona fide observent. Quod
si aliquis magnus vel miles vel cives vel castri seu villae habitator
huius formam pacis infra VIII dies, postquam fuerint ex parte nostra
commoniti jurare noluerint, sciant se cum rebus suis ex tunc positos
extra pacem, et supra ipsum agravabimus manus nostras spiritualiter
et temporaliter prout videmus expedire. Dominicaturas quoque
canonicorum et monasteriorum sub eadem pacis securitatem constituo
pena duplae restitutionis iminente eis qui eas invadere
presumpserint. Sed etiam clericos, monachos, viduas, et
sanctimoniales earumque res tam moviles quam immobiles sub eadem
pacis defensione nostra auctoritate nostra constitutas nemo
apprehendat et nichil eis vel in rebus suis injuriae vel dampni
inferat, nisi in malificiis cum armis inventi fuerint. Tunc enim
injuriam vel dampni quod ibidem passi fuerint sibi imputent et pro
pace fracta non requiratur. Si vero alias aliquis in aliquem ipsorum
istorum violentas manus ingescerit vel eis aliquid abstulerit, ablata
in duplum restituat et de injuria nichilominus judicio Episcopi in
cuius diocesi factum
fuerit illis satisfaciat, sacrilegii vero poenam Episcopo
deprehendat. Datum Dertusae IIII kalendas may, anno dominicae
Incarnationis MCCXX quinto.
L.
Jacobi
I Aragonum Regis promissio super distribuenda militibus regni Maioricarum parte, quam e Maurorum ditione eripere cogitabat. (Vid.
pág. 166.)
Ex
trans. autent. in arch. eccl. Gerund.
Hoc
est translatum sumptum fideliter a quodam alio translato, cuius
series, ut sequitur, sic se habet. Hoc est translatum fideliter
factum a quodam instrumento Domini Regis per alphabetum diviso, tenor
cuius talis est. In Christi nomine, manifestum sit omnibus quod Nos
Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barchinonae et Dominus Montis pessulani promittimus vobis venerabilibus in Christo Patribus S.
Dei gratia Terrachonensi Archiepiscopo, G. Vicensi, B. Barchinonae,
et G. Gerundensi Episcopis, vobis quoque Fratri Bernardo de Campanes,
tenenti locum Magistri et Preceptori Ripariae et Mirabeti, et vobis
karissimo consanguineo nostro Nunone Sancii (Nuño Sanz), Hugoni
Comiti Empuriarum, G. de Montecatano, Vicecomiti Biarne, R. de
Montecatano, R. Alamanni, G. de Claramonte, et aliis omnibus qui nunc
presentes estis in Terrachona, et debetis nobiscum personaliter
profecisci ad insulas Mayoricas, Minoricas, Evizam et alias insulas,
quae vocantur generaliter Balearas, ad expugnandas inde barbaras
nationes, quod de tota terra civitatibus, villis, et castris, terris
heremis et populatis, cum suis redditibus et rebus mobilibus et
immobilibus, et exitibus universis, quae in hoc viatico adquirimus.
Domino concedente, tam per terram quam per mare, lezdis, pedaticis,
ribaticis, et aliis exitibus universis, dabimus vobis vel vestris
justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum, quos
vobiscum duxeritis, et nos similiter habeamus partem nostram
praedictorum secundum numerum militum, et hominum armatorum, qui
nobiscum fuerint, retentis nobis alcaceriis et staticis regnum
in civitatibus ultra debitam porcionem nobis competentem. Et si forte
Domino concedente, adquiremus in hoc viatico alias insulas vel terras
sarracenorum, vel res mobiles vel immobiles per terram vel per mare,
eodem modo inter nos et vos pro porcionibus ligitimis
dividantur. Et omnes divisiones istae fiant per cognicionem
Berengarii Barchinonae Episcopi, et G. Gerundensis Episcopi, Fratris
B. de Campanis, Nunonis Sancii, Hugonis Comitis Empuriarum, G. de
Montecatano, Vicecomitis Biarne (a: Addendus hic inter judices
designatos R. de Montecatano, ut ex fine huius cartae liquet) per
quorum etiam cognicionem assignentur ecclesiis et clericiis
dominicaturae et redditus competentes. Item ad eorumdem cognicionem
remaneat ibi in stabilimento et in retinimento terrae illi qui partem
terrae habere voluerit, vel alios per se constituant deffensores.
Porciones autem vestras quas ibi habebitis, vos et vestri teneatis
per nos et succesores nostros ad nostram fidelitatem et consuetudinem
Barchinonae: et detis nobis potestatem, quandocumque voluerimus,
irati et paccati, et porciones quas inde habebitis possitis vendere
et alienare, salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea
omnes homines de terra nostra et aliunde venientes, qui hoc jurare
voluerint, et venire nobiscum in viatico supradicto, habeant
similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et
statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis, non possint
gerreiare inter se, dum fuerint in partibus illis, nec guerram facere
de terris illis. Ad maiorem securitatem omnium predictorum Nos
Jacobus Rex predictus juramus per Deum, et haec sancta Evangelia
coram posita, haec fideliter servaturos, et ducturos nobiscum
ducentos milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septembris
anno Domini MCC vicesimo nono. Postea in obsidione civitates
Maioricae XIIII kalendas octobris fuerunt positi et electi de
consensu Domini Regis et omnium predictorum in porcionibus faciendis
loco Guillermi et R. de Montecatano, R. Alaman, et R. Bng. Dager, qui
hoc jurarunt. Et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinnus
de Urrea, ac Petrus Cornelii qui hoc juraverunt. = Sig+num Jacobi Dei
gratia Regis Aragonum, Comitis Barchinonae (pone Bachinonae) et
Domini Montispessulani. = Sig+num Berengarii Barchinonae Episcopi,
qui promitto in manu Domini S. Archiepiscopo Terrachonensi me iturum
et ducturum usque ad C. milites, et quos potero servientes. = Sig+num
Guillermi Gerundae Episcopi, qui promitto me iturum et ducturum
milites quos potero et servientes. = Sig+num Fratris B. de Campanis,
tenentis locum Magistri, qui promitto me iturum cum militibus, quos
potero. = Sig+num Nunonis Sancii, qui juro me iturum et ducturum
usque ad C. milites salvo jure meo et scuerio. = Sig+num Hugonis
Comitis Empuriarum, qui juro me iturum et ducturum usque ad
septuaginta milites, et servientes quos potero. = Sig+num Guillermi
de Montecatano Vicecomitis Biarne qui juro me iturum et ducturum
usque ad C. milites, et servientes quos potero, et juramus porciones
terrarum et rerum facere, ut predictum est bona fide. = Sig+num
Raymundi de Montecatano, qui juro me iturum et ducturum usque ad
quinquaginta milites. = Sig+num R. Bg. de Ager, qui juro me iturum. =
Sig+num B. de. Sancta Eugenia, et Gilaberti de Crusiles, qui
juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. = Sig+num
Raimundi Alaman, et Guillermi de Claromonte, qui juramus nos ituros
et ducturos usque ad XXX milites. = Sig+num Geraldi de Cervilione. =
Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. = Sig+num Guillermi scribae qui
mandato Domini Regis pro Guillermo de Sala notario suo hanc cartam
scripsit loco, die et anno prefixis. = Sig+num Arnaldi Poncii
notarrii testis. = Sig+num Guillermi Ferrari notarii publici
Mayoricae testis.= Sig+num Petri Romei notarii publici Mayoricae
testis, et Sig+num Berengarii de Rees notarii publici Mayoricae qui
hoc translatum fideliter transcribi fecit, et cum originali suo
fideliter de verbo ab (ad) verbum comprobavit, nichil de
contingentibus pretermisso, et clausit idus februarii anno Domini
MCCXL octavo. = Sig+num Andreae de Seva, notarii publici Mayoricae
testis. = Sig+num Guillermi de Turri notarii publici Mayoricae
testis. = Sig+num Guillermi Natalis notarii publici Mayoricae qui hoc
translatum a suo originali fideliter sumptum scribi fecit, et clausit
cum litteris suprapositis in XVI linea ubi dicitur R. de Montecatano,
XVI kalendas aprilis, anno Domini millesimo CC octuagesimo octavo.