viernes, 12 de agosto de 2022

XXXVIII. Bernardi abbatis Cardonensis ad Alexandrum papam III. epistola, data post annum MCLXXV. (1175)

XXXVIII. 

Bernardi abbatis Cardonensis ad Alexandrum papam III. epistola, data post annum MCLXXV. (1175) (V. pág. 205.) 

Ex eod. arch. 

Noscat sanctitas vestra, Pater Sanctissime, quod quaedam ecclesiae sunt in confinibus Cardonae, spectantes adiudicari ecclesiae Sancti Vincentii de Cardona, quae chrisma et oleum sanctum in ecclesia Sancti Vincentii suscipiunt, nec usque ad tempora ista clerici praefatarum ecclesiarum ad synodum Urgellensem ierunt. Suplico ergo sanctitati vestrae ego Bernardus abbas de Cardona, ut episcopo Urgellensi districtius praecipiatis, quod in aliquo ecclesiis de Clariana, de Begursio, et de Matamargo in synodis, nec in aliis gravare praesumat. Item insinuo vobis, quod a morte domini nostri Raimundi Fulconis (1: Qui ann. 1175 occisus est. ), felicis recordationis, tanta est guerra inter homines de Cardona, et traditores qui eum interfecerunt, quod nullus de Cardona potest exire, nisi armatâ manu. Unde cum me ad synodum Urgellensem oporteat ire, mihi insidiae a iam dictis proditoribus parantur, ut capiant me, vel interficiant. Suplico ergo Sanctitati vestrae, ut episcopo Urgellensi districtius praecipiatis, quod quamdiu guerra ista duret, me ad synodum suum minime venire compellat: nullo enim modo in itinere possum vitare ego, vel aliquis Cardonensium clericorum, discrimen mortis, vel carceris.