domingo, 21 de agosto de 2022

VIII. Narratio miraculorum, quae contigerunt cum primum ecclesia Celsonensis

VIII. 

Narratio miraculorum, quae contigerunt cum primum ecclesia Celsonensis consecrata fuit, anno MLXIX. (1069) (V. pág. 52.) 

Ex cod. lection. eiusd. eccle. MS. sec. XV. 

In capite octavarum dedicationis eccl. Celsonen. 

De miraculis secutis hac die in presenti ecclesia. 

Lect. I. Anno Incarnationis Domini nostri Ihesu Christi millesimo sexagesimo nono, feria VI. (1: Brev. editum anno 1514, fer. VII. Veruntamen anno 1069 dies VIII. Kal. Septemb. nec in feriam VI. nec in VII. incidit, sed in III; littera enim D. dominicalis erat eo anno.) 

octavo Kalendas Septembris, tempore Guillermi Urgellensium praesulis, qui nobilibus natalibus ortus, fuit enim Guiffredi Cerdaniensis comitis filius, omnibus viciis contrarius, doctrinis ecclesiasticis imbutus, qui ecclesiam ac filios ecclesiae ordinans rectissime, nutriensque honorifice, lenissime terribilis erat, et iocundissime lenis. Tempore huius Urgellensis ecclesia omnino periclitaretur, nisi eius fuisset prudentia. Fuerunt enim eo episcopante potestates multo prioribus peiores, qui ea quae suae ecclesiae erant cupientes dirimere, et omnino eius episcopatum debilitare: quibus non tantum ut clericus, sed etiam ut miles contradixit firmissimus. Tu aut.

Lect. II. Is in Dei honore ac virginis Mariae cum incolarum adiutorio in loco qui dicitur Celsona, sedes, ut vetustiores dicunt, ab Urgellensi sede secunda, construxit ecclesiam quadro lapide edificatam. Ut autem dies in qua opus ecclesiae ad unguem debuit deduci, multi maiorum gaudentes ad ecclesiam venerunt festinanter. Anno predicto, ac die prenotata murali opere basilica satis honorifice, vicinis, qui affuerunt boni testimonii, cernentibus, fuit completa. Postquam vero cementarii suum compleverunt opus, congratulantes de ecclesia descendentes, intra basilicam intrantes, expansis manibus ac curvis poplitibus, humilique vultu ad terram ante altare virginis Mariae prostrati, digne Deo laudes referentes dixerunt. Tu aut.

Lect. III. O Domine, pater omnipotens, qui in honore virginis Mariae matris filii tui Domini nostri Ihesu Christi domum orationis fabricari voluisti, tibi laudes nos indigni referimus inmensas. Quia cuiuscumque fuerunt impensae, quibus nos sumus conducti, nos tamen te volente implevimus opus. Et ideo quia tu in omnibus operibus tuis es mirabilis, nos humiles quanquam indigni tuam deprecamur clementiam, quod ex innumerabilibus miraculis hoc opus, quamvis luteum, tuae dignitati tamen completum, dignare ex aliquo perlustrare miraculo, unde cernentes certiores fiant, et audientes firmius credant. Tu aut.

Lect. IIII. Exaudi, quaesumus, Domine, preces, quas nos quamquam infimi ante conspectum divinae magestatis tuae fundimus, quod peccata eorum oblitterentur, qui huc causâ orationis venerint, et scelera sua tibi tuisque sacerdotibus propalaverint. Infra istorum verba, fragor terribilis fortiterque magnus intonuit, in tantum ut unus illorum sensum perdidit, alter vero vix memoriam retinuit. Homines vero qui ante fores morabantur ecclesiae, audientes fragorem valde mirati, et ultra modum obstupefacti, tamen dixerunt quod pars vetusti edificii, quae ibi erat, cecidisset. Tu aut.

Lect. V. Quaedam autem mulier suum veientanum trahebat. Audito sonitu stupefacta cecidit, ita quod spinam perdidit, ac eum exire permisit, tamdiu quod infra semetipsam sensum recuperavit, et phalerno spinam apposuit. Clericus quoque, qui aeris cordam trahebat, basilicae parietem apertum, ac rimularum conspexit foramina; flamamque per rimas egredientem, quae inde cunctis cernentibus ad cordam, qua lampas pendebat, pervenit, et pedetentim omnibus qui aderant prospicientibus ad lampadem descendit, et inde tres summitates flamarum in modum linguarum ex semetipsa emisit. Tu aut.

Lect. VI Quae flammae predictae virgulas ferreas, quibus corda iungebatur, transcendentes, et stupeam cordam in suarum medio involventes, tamen nil ustionis stupeae cordae inferentes. Ecce Dei miraculum, miraculo simile antiquo, quando Dominus Moysi olim in rubo cum ignis flamma apparuit, frutex virgulti iunctus calori vivens, laesionis damna non sustinens, cum videbatur ardere non ardens, sed potius illuminans, et hic ignis invisibilis visibiliter oculis hominum apparens, tamen invisibilia consumens. Tu aut.

Lect. VII. et VIII. de evangelio: Non est arbor bona quae &c.

Lect. IX. Non solum his miraculis duobus supra scriptis oculos omnium perstringere voluit, sed his addens etiam et tertium, quod nebula ecclesiae implevit domum, in tantum quod illi, qui aderant, vix inter se mutuo minime conspicere poterant. Et satis est credendum, quod Domini gloria affuit presens. Ipse enim Moysi dixit: In nebula habitabo. Et ecce aliud Salomonis templum in Dei ecclesia transfiguratum, de quo sacerdotes egredientes nebula implevit domum Domini, ita ut non poterant sacerdotes intrare et ministrare propter nebulam. Tu aut.